Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

[*](11,41) uides quanta remedia? mundat nos misericordia, mundat nos dei sermo iuxta quod scriptum est: iam uos mundi estis propter sermonem meum, quem locutus sum uobis. nec hoc loco solum, sed etiam in allis quanta gratia sit expressum tenes: elemosyna enim a morte liberat et: [*]( F ) conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit in die malo.

totus itaque pulcherrimus abhinc [*]( 1 Gal. 4, 26, Hebr. 12, 22 11 Luc. 22, 42 13 loh. 18, 11 221oh.l5,3 25Tob.l2,9 26 Eccli. 29, 12 (15) ) [*]( 3 huius mundi χ 8 flagilium (r a. 1) P breuia A lapsa P (v s. a alt. n!.3) L 9 frangantur E (v N. a alt. m2) franguntur PBL uoluit mens PL 13 dedit pater C 15 adfectum P (m e.rp. m3) L 19 mundari PL 20 elemoainam A elimosinam P munda omnia X post munda add. conununia J. et (del.) ot (c/\'. Act. 10, 14 sq.; 11, 8 sq.) 23 loquutus αFπV 24 nec] non PL solo PL et (o alt. ex um) B 25 enim OtH. X 26 elimosinam P 27 pulcherrimus (h N. M.) ji )

326
dirigitur locus, ut quoniam nos ad studium simplicitatis inuitat, superflua Iudaeorum et terrena condemnet, qui secundum corpus intellegendo quae legis sunt uitro et catino propter fragilitatem sui non inmerito conparantur et ea de quibus nobis nullus est usus obseruant, ea autem in quibus nostrae spei fructus est neclegunt et ideo peccatum grande conmittunt, dum meliora despiciunt, et tamen ipsi peccato abolitio promittitur, si misericordia consequatur.

Breuiter autem uitia eorum multa praestringit, qui uiliorum [*]( 1435 A ) [*](11,42) fructuum decimis conferendis omne studium intendant suum nec ullum futuri iudicii metum nec aliquam dei habeant caritatem, cum opera sine fide uana sint; praetereunt enim iudicium et caritatem dei, iudicium ideo, quia non omnia quae agunt in iudicium referunt, caritatem ideo, quia non ex adfectu deum diligunt.

sed ne rursus fidei nos studiosos faciat, operum . neclegentes, perfectionem fidelis uiri breui sermone concludit, [*]( B ) [*](11,42) ut et fide et operibus adprobetur, dicens: et haec oportuit facere et illa non omittere.

adrogantiam quoque iactantiamque redarguit Iudaeorum, dum primatus accubitionis in [*](11,44) conuiuiis adpetunt. in ipsos quoque peritos legis damnationis sententia promulgatur, qui quasi sepulchra. quae non apparent specie fallunt usuque decipiunt, ut cum foris speciosa promittant, intus plena faetoris includant. quod faciunt plerique [*]( c ) doctores, qui ab aliis exigunt quod ipsi non queant aemulari. et ideo ipsi monumenta sunt, sicut et alibi dictum est: sepulchrum patens est guttur eorum. [*]( 19 Matth. 23, 6, Marc. 12, 39, Luc. 20, 46 23 Matth. 23, 27 25 Pa. 5, 11 ) [*]( 2 et] in P (et a. in M!3) L condemnat PL 4 et] quoniam oc et (<- et m3) JL 6 neclegunt -A neglegunt cet. 7 ipsi] ipsis 0 et (a alt. s. M.) V ipsius Tt et (tis s. M. m2) E peccato (cofT. m2 ti) JPyF peccati jBx 9 multa om. ET perstringit PGγL 16 oeclegentes A neglegentia χ neglegentes cet. fideles uero P (Sdelis uiri m3) BLX uiri (del- m3 et a. in) jl 17 et ante haec om. X 18 quoque ow. ET iactan\' tiamque OM. Gγ 21 sepulchra (h &. M. m3) P 22 uisuque P (i s. M.) deficiunt X 23 plena] plena ossa F (ossa a. M. m2) GγΧ ossa plena eJ. J?OM. faetoris] pudoris X quod] quae X )

327

Bonus etiam locus aduersus superstitionem uanissnnam [*](11,47) Iudaeorum, qui aedificando sepulchra prophetarum patrum suorum facta damnabant, aemulando autem paterna scelera in se ipsos sententiam retorquebant. etenim propheticorum [*]( D ) aedificatione tumulorum sceleris eos qui occiderant arguebant et similium aemulatione factorum se quoque declarabant paternae iniquitatis heredes. non igitur aedificatio, sed aemulatio loco criminis aestimatur. neque enim possunt hereditariae iniquitatis absolui qui dei filium crucifigendo quod grauius est paternis cumulum sceleribus addiderunt. et ideo bene alibi addidit: inplete mensuram patrum uestrorum, quia nihil est ultra dei iniuriam grauius peccare quod possint.

propterea [*]( E ) [*](11,49) mittit ad illos sapientia apostolos et prophetas. quis est sapientia nisi Christus? denique in Matthaeo habes: ecce ego mitto ad uos prophetas et sapientes.

arguuntur adhuc [*](11,52) sub nomine Iudaeorum et futuro supplicio statuuntur obnoxii, quia, cum doctrinam sibi diuinae cognitio))is usurpent, alios inpediant nec ipsi quod profitentur agnoscant.

Nonne quinque passeres ueniuntdepondio etunus [*]( F ) [*](12,6tq. ) ex illis non est in obliuione coram domino? sed et capilli capitis uestri omnes numerati sunt. nolite timere, multis passeribus plures estis. pulcherrimum locum tenendae simplicitatis et aemulandae fidei saluator intexuit, ne Iudaeicae more perfidiae alia premamus adfectu, alia uoce simulemus, cum ultimo tempore occulta cogitationum accusantium aut etiam defendentium secretum nostrae [*]( 11 Matth. 23, 32 14 Matth. 23, 34 25 Rom. 2, 15 ) [*]( 2 quia A qua 0 sepulcrha A 5 occiderunt ΕγΤ 7 iniqaitatia] hereditatis X 8 possit aC 13 qai PL 17 quia ji doctrinam (doc s. M. m2) P trinam L et alios LX 19 nonne (ne s. M.) -4 ueniunt ABV et (ueneunt corr.) m3 PO, m2 EGπ depondio A dopondio (i a. o pr.) P dipundio B (i pr. tM ras.) Gtt dipondio cet. 22 pluris αCΕγΤ m3 P, m2 nF 23 fidei] dl P (<. tK3 i ds) L intexit BX 24 iudaeicae A iudaicae cet. perfidiae more X 26 accusantiam P (v s. a tert. m2) L )

328
mentis aperitura uideantur. quae enim maior est simplicitatis inlecebra, quam ut unusquisque cognoscat latebram fraudis esse non posse?

sed quoniam gemina eat causa perae, quia aut ex inolita malitia aut ex accidenti metu nascitur, ne qui metu [*]( 1436 A ) territus potestatis deum quem corde cognoscit negare cogatur,[*](12,4) pulchre addidit animae tantum formidabile esse supplicium, poenam corporis non esse metuendam — mors enim naturae finis, non poena est — et ideo mortem supplicii corporalis esse defectum, poenam uero animae esse perpetuam deumque solum esse metuendum, cuius potestati non natura praescribat, sed eadem natura subiaceat, mortem uero non esse terribilem, quam locupletiore faenore sit inmortalitas redemtura.

[*]( B ) inspirauera dominus simplicitatis adfectum, uirtutem mentis erexerat, fides sola nutabat; bene eam de uilioribus roborauit; nam si deus obliuionem passerum non habet, hominum habere qui potest? quod si tanta est dei et tam aeterna maiestas, ut unus ex passeribus aut nostrorum numerus capillorum praeter scientiam dei non sit, quam indignum est aestimare quod fidelium corda dominus aut ignoret aut spernat, qui uiliora [*]( c ) cognoscat!

Fortasse dicat aliquis: quomodo apostolus dixit: numquid [*]( 7 Cic. pro Mil. 101 (cf. or. Phil. XI, 3) 21 I Cor. 9, 9 ) [*]( 1 aperitQra] aperitur ut PL et (ut in ras.) B qui L e< (corr. qup) P, (co!\'r.que) n 3 quia] quae PBL 4<inolita (e eras.) P accedenti P (i a. e jpr. m3) BEFΟπΤ accendenti F qui A quia cc<. 5 corde (eras.) corde J. cogatur] conetur PBL 6 pulcre P post pulchre add. de passeribus posuit exemplum omissis uerbis addidit... M. 15 qui potest X, qui uerba animae tantum ... qui potestate post uerba religio enim (p. 347, 27) exhibent. repetunt haec uerba (ani) mae tantum... qui potest post uerba religio enim (p. 347. 27) ΡαCL tt<t. ut initio. in P roae tantum (s. tn.? docet animae), in L metantio.m (ti ex t), tK a metu (tu s. M. m2) tantum, <M (7 motu tantum legantur. scripturas, quae altero Joco extant, stellulis adpositis significaui 6 formidabiles P* formidabilis Z* 8 non s. M. fila A poena. ΡαCL*X poenae ce<. 9 deumque] eoque dni ΡαCL* quod dina X (eoqae dum m2 (3) 10 potestatis (a alt. eras.) f 14 debiUonbas (v a. b jpr. ?M3) jPP* 16 potestate FaCZ*X )

329
de bubus cura est deo, cum utique bos passere pretiosior sit? sed aliud est cura, aliud scientia. denique numerus capillorum non in actu conputationis, sed m facilitate cognitionis accipitur; non enim sollicitam deus curae numerantis intendit excubiam, sed cui cognita sunt omnia quasi numerata sunt omnia. bene tamen numerati dicuntur, quia illa quae uolumus [*]( D ) seruare numeramus.

possumus tamen hic discutere aliquod intellegentiae spiritalis arcanum, praesertim cum hoc uideatur absurdum, ut homines <non)\' potius hominibus quam passeribus conparentur. uidentur enim quinque isti passeres quinque esse corporis sensus, tactus odoratus gustus uisus auditus, qui modo passerum si terrenarum sordium rimentur inluuiem atque ex incultis locis ac faetidis cibum quaerant, delictorum suorum laqueis occupati ad superiorum [*]( E ) operum fructus, quibus epulantur animi, reuolare non possunt. est enim lenocinantis quidam laqueus uoluptatis, qui nostrorum uestigiis animorum quaedam uincla subnectat, ut si igneum uigorem puritatemque naturae terrenae materiae sensus hebetauerit, luxuriae pretio saecularis addictum sub quadam uitiorum auctione constituat.

sunt etiam quaedam nostrorum nundinae delictorum. itaque uariarum capti inlecebris uolup tatum aut uenundamur sub peccato aut redimimur a peccato. [*]( F ) Christus nos redimit, aduersarius uendit; ille auctionatur ad [*]( 18 Uerg. Aen. VI 730 22 Rom. 7, 14 ) [*]( 1 dno B praetiosior P 4 sollicita PBL 6 numerari P (n N. M.) B numerare L 7 enumeramus X aliquid P (o s. i alt.) X (-od m2 F) 9 non add. a 10 passeres isti ET 12 qui B (i in ras.) et (i ex o) T, quo J? (i s. o m2) y modo (in modum m2) E modum X (in modum m2 F) 13 ac] et χ foedis PL 15 factus -Y (f eras. V, -as m2 !t) animae PL 16 uoluntatis BLX (corr. m2 F) 17 uincula Cy et (a alt. s. M.) π, (eras.) r 18 igneo. (0 s. M.) P 19 hebetauerit A ebetauerit ΕγΤ euitauprit C habitauerit P (habet. m3) F (m2 haebetauerit) ce<. 23 redimit Pm1 G m2 redemit P m3 G m1 Ααπχ uendidit JL aucupatur (tM mg. m3 al. auctionatur) A )

330
mortem, hic redimit ad salutem. unde bene Matthaeus duos passeres posuit corpus animamque significans, quoniam caro quoque si consentiens legi dei et exuens se lege peccati in naturam animae sensum puritate transierit, alis ad caelum spiritalibus eleuatur. itaque docemur quia uolandi nobis gratiam natura dedit, uoluptas abstulit, quae malorum escis grauat animam atque in naturam corporeae molis inclinat.

meritoque posuit quia nemo illorum cadit sine uoluntate dei; quod enim cadit, uergit in terram et quod uolat fastigio inmortalitatis euehitur. ne cui autem dubium esset quod Matthaeus dixit,[*]( 1437A ) Lucas euidenter absoluit, quia uoluntas dei cognitio est; non enim quicumque uoluntate dei cadit, sed qui delictorum suorum mole ruerit deum latere non poterit; nam et lob ex uoluntate temtatur. dedit tibi aduersarium, sed proposuit praemium. nec excuses fragilitatem: quia habes imaginem, accepisti munitionem, unde et hoc proficit ad salutem, ut sine permissione dei diabolum nocere non posse cognoscas, ne potentiam diaboli magis timeas quam diuinitatis offensam. [*]( B )

lam illud non dubium est animae passerem conparari, cum legeris: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium. et alibi: quomodo dicitis animae meae: transmigra in montes sicut passer? ipsum quoque hominem legimus passeri conparari, quia scriptum est: ego autem sicut passer singularis in aedificio, scilicet ex duobus passeribus in unum passerem, hoc est [*]( . 1 et 8 Matth. 10, 29 14 lob 1, 12 20 Ps. 123, 7 21 Ps. 10,2 24 Pa. 101, 8 ) [*]( 1 redimit AP m1 jBCZnr m3 redemit Pm3 Tm1 αΕFγΟV matheus bene C 3 legi dei A dei legi ce<. et om. PBL legem P (m €r<M.) BL, legi A 4 sensuum A (u alt. a. «. m2) cc<. 6 nohmtae PBL 11 uoluntas hominia deo cognita est PBL 12 quicumque] quicumque cadit aC\' quique C 14 sed om. PL 15 ne B m1 E m2 FO excu∗ses P excQasus es L quia ΑαCX, qui cet. 16 post hoc add. loco X 17 praemissione P 21 dicitis (di a. «. w. ant.) P 22 montes A et (a s. M.) G monte <x montem cet. 24 quasi ET singulans] unicus χ )

331
spiritalis substantiae subtilitatem concordantis utriusque alae conpage [*]( c ) formatus. ergo passer bonus est, cui uolandi natura subpeditat. est etiam malus passer, qui uolandi usum terrenae uitio labis aboleuerit, quales sunt isti passeres, qui depondio ueniunt.

alibi asse ueniunt, alibi depondio. quanta uilitas delictorum! mors enim uilis, sed pretiosa uirtus. etenim aduersarius tamquam captiua mancipia uilioris pretio aestimationis addicit, at uero dominus tamquam speciosa seruitia, quae ad imaginem [*]( D ) et similitudinem sui fecit, idoneus sui operis aestimator magno pretio nos redemit, sicut sanctus apostolus dixit: emti enim estis magno. et bene magno, quod non aestimatur aere, sed sanguine, quia pro nobis Christus est mortuus, qui pretioso nos sanguine liberauit, sicut etiam Petrus sanctus in epistula conmemorat sua scribens ad nos: quia non corruptibilibus argento uel auro inquit redemti estis de uana uestra conuersatione paternae traditionis, [*]( E ) sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi Iesu. et bene pretioso, quia inmaculati corporis sanguis est, quia sanguis est fili dei, qui non solum de maledicto legis, sed etiam de inpietatis morte perpetua nos redemit.

in summa igitur hic sensus est: si dominus [*]( 5 Matth. 10, 29, Luc. 12, 6 8 Gen. 1, 27 10 I Cor. 6, 20 14 I Petr. 1, 18 aq. 19 Galat. 3, 13 ) [*]( 1 concordantes AX 2 formatum PBL 4 oboleuerit P (a <. Q pr.) BL depundio (i s. e) A dipundio JSC\'(? dipondio ce<. ueniunt BJF\'<?F et (cM-r.) m3 PO, m2 π 5 ueniunt BFGV et (corr.) m2 Απ, wJFO depondio A depundio K dipundio BG dipondio cet. uilitas ΑαCχ utilitas cet. 6 mor<ta (i eras.) P 7 abdicit P addicta X ad A 9 eHtimatar PL 10 redemit (e alt. ex i m2) P, redemit (redimit B) nos BF 11 magno AF magno pretio PBL pretio magno αCχ et pretio del. F, pretio extra M. m3 0, s. M. m2 <c 12 quia P (a 8. M. M<8) BL est OM. X. mortuus est xps X 13 nos ow. X petrus acs ΑαΧ scs petrus PBCLχ 15 ucl] et χ inquit OM..X empti X 17 praetio sanguinis PBL 18 ihu xpi C 19 sanguinis PL, sanguia eius C eatj eat unici χ fili jlaF filii ce<. (i tert. <t. M. Οπ) 21 redemit (e alt. ex i m3) P )

332
uilibus auibus et infidelibus hominibus uel in oriundo sole uel in terrena. fecunditate prospexit, si misericordiae suae [*]( F ) omnibus munus inpertit, haut esse dubitandum contemplationem aput illum fidelium ualituram esse meritorum. praeclare autem et fidem acuendo intexuit et fidei ipsi uirtutum fundamenta subiecit: nam ut fortitudinis incentiuum est fides ita fidei firmamentum est fortitudo.

Et omnis qui dicit uerbum in filium hominia [*](12,10) remittetur illi spiritum autem sanctum qui dixerit non remittetur ei. utique filium hominis Christum intellegimus, qui de sancto spiritu generatus et uirgine est, [*]( 143SA ) quod parens eius in terris sola sit uirgo. numquid ergo maior sanctus spiritus Christo, ut in Christum peccantes ueniam consequantur, in sanctum spiritum delinquentes remissionem non mereantur adipisci? sed ubi unitas potestatis est, nulla conparationis est quaestio neque controuersia magnitudinis, cum magnus sit dominus et magnitudinis eius finis esse non possit. si igitur, quod credimus, unitas trinitatis est, [*]( B ) indiscreta utique magnitudo, sicut indiscreta operatio, quod m sequentibus demonstratur; nam cum alibi dictum sit: pater uobis dat quod loquamini, hic subiecit:

spiritus enim [*](12,12) sanctus docebit uos in ilia hora quae oportet dicere. ergo si operatio una est. una est et contumelia. sed ad proposita reuertamur. hic uidetur quibusdam ut eundem et filium hominis et spiritum sanctum Christum intellegamus salua [*]( 17 Pa. 144, 3 21Matth.l0.19aq. ) [*]( 1 horiundo (h eroa.) sole (e ex i m2) P 3 haut] non PL 6 ut∗∗ A 8 uerbum (uer Mt spatio uacuo M. ant.) P 9 remittetur (t pf. a. M. m2) J. illi] ei X 11 inteUegemtia n V inte!legan:u9 0 apu sco \'r0 et ΑΒχ ex <7 (exp. et N. acr. et) et px X in ΡαL 12 maior in mg. M. ant. f maior eat αΟVχ 13 acs sps xpo PBLΧχ et (xpo <. M. m3) J. spa sca xpo N<7 15 non s. M. m3 J. est et jPjSZ 16 conparationes( -is corr.) PL 21 quid ET loquimini J. anbiecit (t s. M.) JL 22 qaae (e in ras.) P oporteat jl (x a. «. m3) x 23 et om. PL contumelia (e ex i m3) P 24 ut exp. m3 J. et (s. tn3 ut) A )

333
distinctione personarum et unitate substantiae, quia unus et [*]( c ) deus et homo Christus idem spiritus, sicut scriptum est: spiritus ante faciem nostram Christus dominus, idem sanctus, quia sicut deus pater et filius dominus et dominus pater et filius deus, ita etiam et pater sanctus et filius sanctus et spiritus sanctus. denique Cherubin et Serafin indefessis uocibus clamant: sanctus sanctus sanctus, ut trinitas repetita tertia appellatione signetur. si ergo utrumque Christus est, quae est diuersitas nisi ut sciamus quia [*](12,9) diuinitatem Christi nobis negare non liceat? denique in persecutione [*]( D ) quid quaeritur nisi ut deum Christum negemus? itaque quicumque non confitetur in Christo deum et ex deo atque in deo Christum ueniam non meretur. sed etiam quicumque spiritus non confitetur Christum in carne uenisse ex deo non est; qui enim hominem negauit deum negauit, quia deus in homine et homo in deo Christus.