Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

qua ratione autem cofinos duodecim Christus inpleuit [*]( E ) [*](9,17) nisi ut illud populi Iudaici solueret quia manus eius in cofino seruierunt, hoc est populus qui ante lutum in cofinis colligebat hic iam per crucem Christi uitae caelestis operatur alimoniam et eo fidei cibum congerit, ubi erat ante caenum perfidiae gentilis. nec paucorum hoc munus, sed omnium est. nam per duodecim cofinos tamquam tribuum singularum fidei firmamentum redundat; panis enim confirmat cor hominis.

Dixit autem illis: uos quem me dicitis esse? [*]( F ) [*](9,20) respondit Simon Petrus: Christum dei. ne turbae quidem [*](9,19) otiosa opinio est, quia alii Helian, quem uenturum putabant, alii Iohannem, quem decollatum sciebant, aut unum de prophetis prioribus surrexisse credebant. sed hoc quaerere supra nos est: alterius sententiae, alterius prudentiae est. nam si Paulo apostolo satis est nihil scire nisi Christum Iesum et hunc crucifixum, quid amplius mihi desiderandum est scire quam Christum? in uno enim hoc nomine et diuinitatis et [*]( 1406 A ) incarnationis expressio et fides est passionis. et ideo licet ceteri apostoli sciant, Petrus tamen respondit prae ceteris: tu es Christus filius dei uiui. conplexus est itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo summa uirtutum est. etiamne nos de generatione dei adserimus quaestiones, cum Paulus iudicauerit nihil se scire nisi Christum Iesum et hunc crucifixum, Petrus nihil aliud quam dei filium putauerit confitendum? nos et quando et quomodo natus sit et quantus [*]( B ) [*]( 3 Ps. 80, 7 4 Exod. 1, 14 9 Ps. 103, 10 10 Matth. 16, 15 aq. 12 cf. Luc. 9, 8, Matth. 16, 14 13 Matth. 14, 10 16 I Cor. 2, 2 21 Matth. 16, 16 ) [*]( 2 cofines (o 8. e m2) P XII PEGLrcT, om. r 8 XII PLKT 10 eis C dicitis esse X, esse om. aCfx 11 deiJ filium dei a uerba Christum dei... terrena sunt (p. 273, 13) post aqua (p. 274, 13) transponit om. uerbo releuare B nec PLX 12 helian P heliam cet. 15 sententiaej scientiae BC 19 est s. u. P, om. FV 23 adserimus a serimus BC inserimus PL disseremus (om. dei) X queramus X 24 se om. CXy 25 aliud aX amplius eet. 26 et pr. om. X )

273
sit humanae infirmitatis contemplatione rimamur. sciuit Paulus quod in istis magis offendiculum quaestionis quam aedificationis profectus esset et ideo iudicauit nihil se scire nisi Christum Iesum. sciuit Petrus quod in filio dei omnia sint: omnia enim dedit pater filio. si omnia dedit, aeternitatem quam habet maiestatemque transfudit. sed quo prolabor longius? finis fidei meae Christus est, finis fidei meae dei filius est. non licet mihi scire generationis seriem, non licet tamen [*]( C ) nescire generationis fidem.

Crede igitur sic quemadmodum Petrus credidit, ut et tu beatus sis, ut et tu audire merearis: quoniam non caro et . sanguis tibi reuelauit, sed pater meus qui in caelis est. caro enim et sanguis non queunt nisi quae terrena sunt reuelare, at uero qui spiritu loquitur mysteria non carnis et sanguinis magisterio, sed diuina inspiratione fundatur. noli ergo adquiescere carni et sanguini, ne carnis et sanguinis praecepta [*]( D ) haurias atque ipse sanguis et caro fias. qui enim carni adhaeret, caro est et qui adhaeret deo unus spiritus est. non permanebit inquit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod sint carnales.

sed utinam caro et sanguis non sint qui audiunt, sed a carnis et sanguinis remoti cupiditatibus possint dicere singuli: non timebo quid faciat mihi caro! qui enim carnem uicerit ecclesiae fundamentum est et, si aequare Petrum non potest, imitari potest; magna sunt enim dei munera, qui non solum [*]( E ) nobis quae fuerant nostra reparauit, uerum etiam quae sunt [*]( 5 Ioh. 3, 35 8 Esai. 53, 8 11 Matth. 16, 17 14 I Cor. 14, 2 18 I Cor. 6, 17 ,19 Gen. 6, 3 22 Ps. 55, 5 ) [*]( 1 BCS paulus P scs apostolus paulus L 3 nihil se aC se nihil 0 nisi (hil s. si m2, om. se) V; se om. cet. 6 trasfudit P 11 merearis (re s. u.) P 13 quaerunt P (r exp. m3) L 16 nec PB caro et sanguis PLX 18 dfto X 20 sint carnales aB sunt carnales PL sunt carnes Cx. caro sunt X 21 a om. aX 24 aequare (-ri m2) P aequari Cy petro Cy 25 potest om. X 26 uerbum (b eras.) P ) [*]( XXXII. Ambr. pars 4. ) [*]( 18 )

274
sua propria concessit.

refert tamen quid sibi uelit quod non alium turbae opinabantur nisi aut Helian aut Hieremiam aut Iohannem Baptistam. et Helian forte, quia raptus ad caelum est. sed non Helias Christus. ille rapitur, iste regreditur; ille inunam rapitur, iste rapinam non arbitratus est esse se[*]( F ) aequalem deo; ille petitis ignibus uindicatur, hic persecutores suos maluit sanare quam perdere. cur autem Hieremiam putabant? fortasse quia sanctificatus in uulua est. sed non hic Hieremias. ille sanctificatur, iste sanctificat; illius sanctificatio coepit ex corpore, hic sanctus ex sancto. cur etiam Iohannem populus putat nisi forte quia in matris utero positus domini praesentiam sentiebat? sed non hic Iohannes. ille adorabat in utero, hic adorabatur; ille baptizabat in aqua, Christus in spiritu; ille paenitentiam suadebat, hic peccata donabat.

Et ideo Petrus non exspectauit populi sententiam, sed suam [*]( 1407 A ) promsit dicens: tu es Christus filius dei uiui. qui est semper est nec coepit ut esset et esse non deficit. magna autem Christi gratia, qui omnia prope uocabula sua discipulis donauit suis. ego sum inquit lux mundi et id tamen quo ipse gloriatur discipulis nomen indulsit dicens: uos estis lux mundi. ego sum panis uiuus et: nos omnes unus panis sumus. ego sum uitis uera et tibi dicit: plantaui te [*]( 2 Mattb. 16, 14 3 Reg. IIII 2, 11 4 Ioh. 16, 5 5 Philipp. 2, 6 6 Reg. III 18, 38, Luc. 23, 34 8 Hier. 1, 5 11 Luc. 1, 41 13 Luc. 1, 42, Luc. 3, 16, Matth. 3, 11 17 Matth. 16, 16 20 Ioh. 8, 12 21 Matth. 5, 14 22 loh. 6, 51, I Cor. 10, 17 23 Ioh. 15, 1, Hier. 2, 21 ) [*]( 2 turba opinabatur aCXy nisi aut (a 8. u.) P sq. helian P heliam eet. hieremiam (i pr. s. u.) P 4 belias est PL 5 ille in unam rapitur aC, om. cet. ille inquam rapitur Costeriw iste αCΧχ, om. B, qui P quia L est om. X (s. u. m2 rcF) se om. X (s. u. m2 π V) 8 in uulua sanctificatus a 9 iste ... ille ET 11 putabat C (ba s. u. m2) X putabant (om. populus) X 12 hic est PCL iohannis (-ea m3) P 13 baptizauit L 16 non] non ex se X 17 promsit E prompsit aBCX promisit GyL et (i pr. eras.) P, (exp.) T est] et PL 18 est om. a 19 gratiam P (m eras.) L 20 suis donauit PBCL quod Xx (d eras. E) 22 huius mandi X )

275
uitem fructuosam omnem ueram. petra est Christus — bibebant enim de spiritali sequenti petra, petra autem [*]( B ) erat Christus —: etiam discipulo suo huius uocabuli gratiam non negauit, ut et ipse sit Petrus, quod de petra habeat soliditatem constantiae, fidei firmitatem.

enitere ergo ut et tu petra sis. itaque non extra te, sed intra te petram require. petra tua actus est, petra tua mens est. supra hanc petram aedificatur domus tua, ut nullis possit nequitiae spiritalis euerberari procellis. petra tua fides est, fundamentum est fides [*]( C ) ecclesiae. si petra fueris, in ecclesia eris, quia ecclesia supra petram est. si in ecclesia fueris, portae inferi non praeualebunt tibi. portae inferi portae mortis sunt, portae autem mortis portae esse ecclesiae non possunt.

quae autem sunt portae mortis, hoc est portae inferi nisi singula quaeque peccata? si fornicatus fueris, portas mortis ingressus es. si fidem laeseris, portas penetrasti inferi. si peccatum mortale conmiseris, portas mortis intrasti. sed potens est deus, qui exaltet te de portis [*]( D ) mortis, ut adnunties omnes laudes eius in portis filiae Sion. portae autem ecclesiae portae castitatis sunt, portae iustitiae, quas iustus intrare consueuit dicens: aperite mihi portas iustitiae et ingressus in eas confitebor domino. sed ut porta mortis porta inferi ita et porta iustitiae dei porta est; haec enim porta domini, iusti intrabunt per eam. et ideo fuge pertinaciam delictorum, ne portae tibi possint [*]( E ) inferi praeualere; si enim dominatum fuerit peccatum in te, [*]( 2 I Cor. 10, 4 3 Matth. 16, 18, Ioh. 1, 42 7 Matth. 16, 18, 8 Ephes. 6, 12 10 sq, Matth. 16, 18 12 Ps. 106. 18 17 sq. Ps. 9, 14 sq. 20 Ps. 117, 19 23 Ps. 117, 20 24 Matth. 16, 18 ) [*]( 4 habebat X (b alt. eras. E) 5 soliditatem (di 8. u.) P 8 nullus X 9 fides ecclesiae est PBLXX 11 in om. X 13 esse s. u. m3 P, om. L ecclesiae esse P m2 Cy, ecclesiae P m1 L sunt om. X 14 porta x inferni PBL 16 inferi penetrasti PLX inferni X 17 porta CX 18 eius om. ET in portis filiae Sion om. PBL 19 portae autem] sunt enim portae XX; sunt bis scr. in aC 22 et om. PBL 23 enim] est enim X domini] dei et X 24 porta tibi possit X ) [*]( 18* )

276
mortis porta praeualuit fuge ergo contentiones dissensiones strepitus tumultusque discordiae, ne per portas mortis ingressus incurras. dominus enim Iesus Christus praedicari se primo noluit, ne ullus strepitus nasceretur. increpat discipulos suos. ne cui haec dicerent quod oportet filium hominis multa[*](9,22) pati et reprobari a principibus sacerdotum et [*]( F ) senioribus et scribis et occidi et die tertia resurgere.

et fortasse ideo hoc addidit, quia sciebat dominus difficile passioni et resurrectioni etiam discipulos credituros. et ideo passionis et resurrectionis suae adsertorem se esse maluit, ut ex facto fides, non ex audito discordia nasceretur. ergo Christus noluit gloriari, sed maluit ignobilis uideri, ut passionem subiret: et tu qui ignobilis natus es gloriaris? eadem tibi qua Christus ambulauit gradiendum est uia. haec eius agnitio, [*]( 1408 A ) haec eius imitatio per ignobilitatem et bonam famam, ut glorieris in cruce, sicut ipse est gloriatus. sic ambulauit Paulus et ideo gloriatur dicens: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi.