Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

non piget ergo aestimare quod quattuor milia ex quattuor mundi collecta partibus, in quibus ecclesia figuratur, maioris gratiae cibum sumant iuxta [*](9,13) quod scriptum est: quia uenient ab oriente et occidente et a septemtrione et austro et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. unde [*]( F ) [*](9,16) hic gratiae patri aguntur a Christo; non enim frustra illic [*]( 3 Reg. III 17, 12 6 Matth. 15, 12, Marc. 6, 39, Ioh. 6, 10 7 Matth. 15, 35 11 Esai. 40, 6 12 Deut. 8, 8 14 Matth. 14. 17 (cf. 15, 34), Marc. 6, 38, lob. 6, 9 20 Matth. 8, 11 23 Matth. 14, 19 (cf. 15, 36, Ioh. 6, 11) Marc. 6, 41 ) [*]( 1 aptata PL 2 ideo] inde PL ordeum y 3 alimonia (om. ad) aX fortiori aTiCy fortior cet. 4 autem exp. m2 Ps 5 contaminare om. P (sed mut. in de m3) L 6 deferentia (if 8. e pr. m3) P 7 auper terram X 8 V PL, V milia Er T IIII PL IIII milia FraT 9 quibus adhuc X 13 consecuntur 0% 16 duplices P (-is m3) L 18 IIII PL, IIII milia yT IIII P[LT partibus collecta B 21 a om. X et ab austro PL )

269
benedictio tantum, hic etiam actio gratiarum est. pro ecclesia quippe sua dominus gratias patri agere consueuit, quia quae abscondit sapientibus ea paruulis reuelauit. benedictio igitur super nos, qui inferiores sumus, gratiarum actio super eos qui de infirmitatibus corporum suorum sacratis passionibus triumpharunt. iam illud in superioribus praelibauimus, quia cum quinquageni discumbere iubentur, licet sacrato numero definito tamen uidetur hic fundatioris ecclesiae populus, qui sine definitione numeri recumbit.

Mysticum quoque est quod et manducans populus satiatur [*]( 1404 A ) [*](9,16) et apostoli ministrant; nam et in satietate repulsae in perpetuum famis indicium designatur, quia non esuriet qui acceperit cibum Christi, et in apostolorum ministerio futura diuisio dominici corporis sanguinisque praemittitur. iam illud diuinum, quemadmodum quinque panes quinque milibus populis redundauerint; non enim exiguo, sed multiplicato cibo populum liquet esse satiatum.

uideres inconprehensibili quodam rigatu [*]( B ) inter diuidentium manus quas non fregerint fructificare particulas et intacta frangentium digitis sponte sua fragmenta subripere. qui haec legit quemadmodum iuges aquarum miretur meatus et liquidis fontibus stupeat continuos fluere successus, quando etiam panis exundat et naturae solidioris rigatus exuberat ? haec igitur facta sunt ut illa quoque quae non cernimus cerneremus. his euidenter illorum quoque designauit auctorem [*]( C ) et totius naturae creatorem materialis exsistere, quae non ut philosophi uolunt repperta, sed facta gignendis omnibus rebus successus defluos subministrat.

hoc quidem mirum quidquid de fluminibus haurias signo dispendii non notari, quidquid de [*]( 2 Matth. 11, 25 7 Marc. 6, 40 11 Matth. 14, 19 (15, 36) Marc. 6, 42 12 Ioh. 6, 35 ) [*]( 1 actio (acceptio L) gratiarum est ctPBL gratiarum eat actio Xx 2 patri gratias X 3 abscondit a BXy 6 praelibabimus (v 8. b alt. m3) P 7 iuberentur CX difinito X 15 populi X 18 diuidentium (di 8. u.) P 20 subripere rzCX subpetere L subrepere cet. 22 exuberet X 24 se designauit CXy 25 creatorem naturae P 28 non naturae X )

270
fontibus auferas usurario quodam reparari meatu. sed et fluminibus si nihil decedere, nihil tamen uidetur accedere et fontibus ut cumulata fluenta cernuntur ita, dum minuuntur fluenta, produntur. at uero hic panis, quem frangit Iesus, [*]( D ) mystice quidem dei uerbum est et sermo de Christo, qui dum diuiditur augetur; de paucis enim sermonibus omnibus populis redundantem alimoniam ministrauit. dedit sermones nobis uelut panes, qui in nostro dum libantur ore geminantur. uisibiliter quoque panis iste incredibili ratione, dum frangitur, dum diuiditur, dum editur, sine ulla dispendii conprehensione[*]( E ) cumulatur.

nec dubites uel quod in manibus ministrantium uel in ore edentium cibus crescat, quando ubique nostri operis testimonium ad firmamentum credulitatis adsciscitur. sic in nuptiis ex fontibus uina ministris operantibus colorantur et ipsi qui inpleuerant hydrias aqua uinum quod non detulerant hauriebant. conprehende, si potes, tanta rerum miracula. hic edentibus populis crescunt suis fragmenta dispendiis et de quinque panibus maiores reliquiae quam summa est colliguntur, [*]( F ) illic in alienam speciem uertuntur elementa nec suos patitur natura defectus nec suos agnoscit ortus, usus tamen proprios recognoscit. quin etiam melior est mutati uini natura quam nati, quia in arbitrio creatoris est et quos usus uelit adsignare naturis et quas naturas inpertire gignendis. uide quantis operibus opus adstruat. dum aquam minister infundit, odor transfusus inebriat, color mutatus informat, fidem quoque sapor haustus adcumulat.

conferant gentiles, si placet, cum Christi beneficiis deorum suorum non facta, sed ficta. ferunt [*]( 140;, A ) certe eorum fabulae fuisse regem quendam, qui quidquid tangebat aurum fiebat. sed etiam conuiuia ipsa feralia; nam et [*]( 13 Ioh. 2, 6 sqq. 21 Ioh. 2, 10 28 Ouid. Met. XI 102 sqq. ) [*]( 1 meatum P (m alt. exp.) L 2 decederet CX decederent G uideatur PL 12 cibus om. PBL; cf. 271, 8 15 ipsi s. u. P, eras. C 20 cognoscit X usus P (s alt. eras) proprio PL 21 meliores t (t add. m2) P meliores L 22 quos (s s. «.) P 26 gentes X )

271
ipsa mantelia digitis adprehensa riguerunt et cibus in ore crepitabat ferens non alimenta, sed uulnera et in gutture potus haerebat nec penetrare facilis nec redire. digna beneficia uotis, digna tanto munera precatore, digna liberalitas conferente! talia sunt idolorum beneficia, ut cum uidentur prodesse. plus noceant. at uero Christi munera parua uidentur et [*]( B ) maxima sunt. denique non uni conlata, sed populis; nam et cibus edentium in ore crescebat et uidebatur esse corporalis alimoniae, sed sumebatur salutis aeternae.

Cur autem quinque milibus hominum plus redundat, quattucr milibus minus? quia quattuor milia ista triduo cum Christo fuerunt et ideo amplius caelestis pabuli receperunt.

nec otiose quae turbae supersunt a discipulis colliguntur, quia ea quae diuina sunt aput electos facilius possis quam aput [*]( C ) populos repperire. utinam mihi contingat audire: collige quae supersunt! si audiero et fecero, habebo multa quae turbae, habebo multa quae pueri et mulieres edere nequiuerunt. beatus ille qui potest colligere quae etiam doctis supersunt.

uideamus quomodo colligat. dixit lex: non moechaberis. fregit hunc panem Christus, diuisit hoc uerbum, non aliunde adiciens, sed de suo partiens. qui uiderit inquit ad concupiscendum [*]( D ) mulierem iam moechatus est eam. habes fragmentum de suo. addidit: si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum. habes aliud: et si dextera tua scandalizat te, abscide eam et: qui dimissam a uiro ducit moechatur. uides ex uno quam multa fragmenta. Moyses dicit quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. Paulus dixit: haec sunt duo testamenta. diuisit hoc uerbum et [*]( 2 Ouid. Met. XI 121 sqq. 12 Matth. 15, 32 18 Exod. 20, 13 21 Matth. 5, 28 23 Matth. 5, 29 24 Matth. 5, 30 25 Matth. 5. 32 26 Galat. 4, 22 Gen. 21, 2 et 9 28 Galat. 4, 24 ) [*](1 mantilia P et (i pr. ex e) B V 6 et I seda 10 V yT milibus] milia hic et v. 11 X IUl P IIII milibus LT 11 IIII P IIII milia γLπΤ ista (i 8. u.) P 15 colligere X 16 turbae ... quae oin. PBL lR uidemus Z 22 eam 8. u. P 26 Moyses dicit] intellegere PL, corruptum ex in lege est )

272
inuenit mysterium. beatus ergo qui colligit quae diuidit Christus.