Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

sed uideamus cur secundum Matthaeum repperiamus admonitos discipulos, [*](9,21) ne cui dicerent quod ipse sit Christus, hic autem scriptum sit increpatos esse, ne cui haec dicerent. quod esset multa passurus et resurrecturus. uidetis quod in uno Christi nomine [*]( B ) omnia sint. ipse est enim Christus qui natus ex uirgine est, ipse est qui mirabilia fecit in populo, ipse qui mortuus est pro peccatis nostris et resurrexit a mortuis. unum horum si [*]( 1 II Cor. 12, 20, Galat. 5, 20 15 II Cor. 6, 8 17 Galat. 6, 14 18 Matth. J 6, 20 ) [*](1 praeualebit PL et dissensiones y 4 et increpat X increpat enim X 6 et alt. om. aC 7 die tertia (tertio x) αCΧχ tertia die PBL resurgere (re pr. eras.) V surgere FOr. 8 quia dfis sciebat X dominus quia sciebat ed. Born. 10 adsertorem se (ae om. X) esse uCXy adsertor esse PL 11 audito X et (u s. 0 m2) PctC, auditu cet. 14 ambulauit exp. n post uia add. libri praeter a qua (quia, i eras. PG) ipse ambulauit hac ... hac PL 15 et] ac B ad PLX 16 cruce dni X gloriatus est ETX 20 dicerpnt (dice in ras.) P 21 cui (i in ras.) P haec om. X multa esset X 23 est om. aET )

277
retraxeris, retraxisti salutem tuam. nam etiam haeretici habere sibi Christum uidentur; nemo enim Christi nomen negat, sed negat Christum qui non omnia quae Christi sunt confitetur. multis igitur ex causis iubet tacere discipulos, ut fallat principem mundi, ut declinet iactantiam, doceat humilitatem, [*]( c ) simul ne rudes et inperfecti adhuc discipuli maximae praedicationis molibus opprimantur.

Nunc qua causa etiam inmundos spiritus lubeat tacere consideremus. sed et hoc nobis scriptura aperuit, quia peccatori dixit deus: quare tu enarras iustitias meas? ne quis, dum praedicantem audit, sequatur errantem; inprobus enim magister est diabolus, qui falsa ueris saepe permiscet, ut specie ueritatis testimonium fraudis obtexat.

etiam illud [*]( D ) consideremus, utrum hic primum mandauerit discipulis, ne cui dicerent quia ipse esset Christus an uero et ante mandauerit, quando apostolos duodecim destinauit denuntians illis: in uias gentium ne abieritis et in ciuitates Samaritanorum ne introieritis; ite autem ad oues quae perierunt domus Israhel. aegrotos curate, leprosos mundate, daemones eicite et: discite quis in ea dignus sit [*]( E ) et ibi manete. itaque nec hic mandatum uidetur, ut Christum dei filium praedicarent.

ordo igitur disputationis est ordo tractatus, et ideo etiam nos, cum aliqui ex gentibus uocantur ad ecclesiam, ita praeceptorum seriem formare debemus, ut primo unum deum auctorem mundi omniumque esse doceamus, in quo uiuimus et sumus et mouemur, cuius et [*]( 211oh.2,22 10 Ps. 49, 16 16Matth. 10, 5 sq.8. 11 25 Act. 17, 24 26 Act. 17, 28 ) [*]( 1 heretici in mg. inf. m3 P. om. L 8 iubet PBL 9 et OtFt. X 11 enim ost et magister diabolus L 13 sub specie ΕγΤ 16 XII PCγLπdesignauit PL in uias g. ne abieritis αCΧχιn uiis g. ne ambulaueritis cet. 17 ciuitatem ow. X 18 intraueritis X 20 daemones KBC-Y/, daemonia PL post daemones add. inquit αΒCχ eiecite P et OM. X in quamcumque ciuitatem intraueritis post et suppleuit ed. Rom. discite ow. -Y 21 et aX atque ce<. cibi (c er<M.) r 25 ụṇụṃ unum P )

278
genus sumus, ut non solum propter munera lucis et uitae, [*]( F ) uerum etiam propter cognationem quandam generis diligendus a nobis sit, deinde opinionem illam, quae est de idolis, destruamus, quod non possit auri argentique uel ligni materia uim in se habere diuinam. cum unum deum esse persuaseris, tunc indicio eius adstrues per Christum nobis salutem datam incipiens ab illis quae gessit in corpore et ea diuina describens, ut plus quam homo fuisse uideatur, uictam unius uirtute mortem, mortuum ab inferis suscitatum; paulatim enim fides crescit, ut cum supra hominem fuisse uideatur, deus esse[*]( 1409 A ) credatur. nam nisi probaueris quod facere illa sine diuina uir\' tute non potuit, quemadmodum potes probare in eo uim fuisse diuinam?

Sed fortasse nobis parum auctoritatis et fidei deferatur: lege sermonem apostoli aput Athenienses habitum, qui si a primo destruere uoluisset caerimonias idolorum, sermonem eius aures gentilium respuissent. ab uno igitur deo operatore mundi incipit dicens: deus qui fecit mundum et cuncta [*]( B ) quae sunt in eo. negare non poterant unum operatorem esse mundi. unum deum, unum omnium creatorem. adiunxit eo quod caeli et terrae dominus in manu factis non dignetur habitare, deinde quod intra auri argentique cassam materiem nequaquam ueri simile sit artificio hominis uim diuinitatis includi, erroris remedium docens esse studium paenitendi. tunc uenit ad Christum nec tamen deum maluit quam [*]( 2Act. 17,29 3 Act. 17, 29 9Act.l7,31 15 Act. 17, 22-31 18 Act. 17, 24 21 Act. 17, 24 22 Act. 17, 29 24Act.l7,3\'J ) [*]( 2 cognitionem G c< (a s. i jor.) y cogita<ionem L 4 quod aC<? t\'t quod ΕγΤ quo -X\' ut PBL materiam X 5 habere (ere in ras. 5 litt.) π habitarec FOV 6 indicio B iudicio cet. 7 describis X saictam αΒCχ uir tam PL uitam X 9 mortuumque X 10 homines X (s «. <t. G) 12 potest αΧ 16 acrimonias (cae a. ac m3) P 19 negari L negare P (i a. e alt.) ce<. poterant (n s. M.) F poterat PBLFΟπ mundi esae PBL 20 dum PuBL 21 manufactis idolis (idolis s. M. tnJ) P 22 clausam PBL materia C 25 doum tacuit quando hominem nuncupauit (noacupauit BL) PBL )

279
hominem nuncupare dicens: in uiro, quo definiuit omnibus [*]( c ) fidem, suscitans eum ab inferis. qui enim tractat debet audientium considerare personas, ne prius inrideatur quam audiatur. quando enim Athenienses crederent quia uerbum caro factum est et de spiritu uirgo concepit, qui inridebant quia resurrectionem audierant mortuorum? tamen et Dionysius Ariopagites credidit et alii crediderunt in uirum, ut in deum crederent. quid interest quo quisque credat ordine? non in principiis perfecta quaeruntur, sed de principiis ad ea quae [*]( D ) perfecta sunt peruenitur. ergo tali Athenienses informauit praecepto, talis nobis aput gentiles ordo seruandus est.

at uero cum Iudaeos adloquerentur apostoli, ipsum Christum esse dicebant, qui propheticis nobis esset promissus oraculis, quem non prius auctoritate sua dei filium nominabant, sed uirum probatum, uirum iustum, uirum a mortuis suscitatum, illum uirum de quo dictum est in prophetis: filius meus [*]( E ) es tu, ego hodie genui te. ita ergo et tu ad ea quae difficile creduntur auctoritatem diuini sermonis adscisce et promissum eius aduentum prophetarum uoce designa, resurrectionem quoque multo ante conpertam scripturarum testimoniis edoceto, non usitatam cum ceteris atque conmunem, ut in ipsa suscitati corporis adsertione aeternae testimonium diuinitatis adquiras. cum enim ceterorum corpora corruptionem probaueris subisse post mortem, hunc utique de quo dicitur: [*]( F ) non dabis sanctum tuum uidere corruptionem, conprobas humanae fragilitatis expertem, probas humanae condicionis merita supergressum, deo magis quam hominibus conferendum.

Quodsi ad sacramenta fidelium tendens catechumenus [*]( 1410 A ) [*]( lAct.17,31 41oh.l,14 5Matth.I,18 6Act.l7.32 7 Act. 17, 34 15 Act. 2, 22; 3, 14 sq.; 13, 30 16 Act. 13, 33, Ps. 2, 7 25 Pa. 15, 10 ) [*]( 5 spiritu 〈sancto〉 Maurini 6 dyonisius P R in s. M. P 13 ocalis PL 17 ita] rursus inc. A 19 designare P (re ej-p.) L 20 testimoniis (i tert. N. M.) A 22 suscitatione P suscitationem L 25 cumprobus A 29 tendens s. M. m3 A chatacnminus A cathecuruinus P )

280
endus sit, dicendum quia unus deus est, ex quo omnia, et unus Iesus Christus, per quem omnia, non duos dominos esse dicendos, perfectum quidem patrem, perfectum esse et filium, sed unius patrem et filium esse substantiae, uerbum aeternum dei, non quod profertur, sed quod operatur, ex patre genitum, non uoce editum. prohibentur ergo apostoli euangelizare eum dei filium, ut euangelizarent postea crucifixum. [*]( B ) haec est fidei gloria, si uere intellegas crucem Christi. aliae cruces nihil mihi prosunt, sola crux Christi mihi utilis est et uere utilis, per quam mihi mundus crucifixus est et ego mundo. si mihi crucifixus est mundus, scio quia mortuus est: non diligo eum; scio quia praeterit: non concupisco eum; scio quia corruptella consumet hunc mundum: quasi faetidum uito, quasi luem caueo, quasi nociturum relinquo.

sed non statim per crucem possunt aliqui credere salutem [*]( c ) mundo refusam. adstrue ergo per historiam Graecorum hoc fuisse possibile. sic interdum etiam apostolus suadet incredulis nec uersus refugit poeticos, ut fabulas destruat poetarum. si enim reuocetur in memoriam quod legiones saepe et magnos populos oblatis aliquorum mortibus historiae Graecorum adserant liberatos, si recordentur quod imperatoris filia propter Graecorum exercitus transferendos ad sacrificium sit uocata, [*]( D ) si nostrum illud consideremus quia sanguis hircorum et taurorum et cinis uitulae aspersus inquinatos [*]( 1 I Cor. 8, 6 5 I Cor. 12, 6 7 I Cor. J, 17 10 Galat. 6, 14 12 I Cor. 7, 31 18 Act. 17, 28 19 Val. Max. V 6 ext. 23 Hebr. 9, 13 ) [*]( 1 est deus X 2 duos (s add. Mt. OM<.) P 3 dominoa] deos / _4 et OM. X substantiae (s alt. a. t*. graphio) F 5 aeterni K; aeternum aeterni ed. Rom. 6 gentium (t eras.) P edictum (c &Ep.) P dictum L 11 mundus cruci6xus est C 12 et non jPa7< et non PL 13 corruptella AF et (1 alt. cras.) G\'x, (I alt. a. tt.) F corruptela cc<. consumit aGX 14 fetidum P et quasi PL lunem P et quasi PL 16 adstruere jP e< (ergo om.) L historiam AX, historias cet. 17 apostolos (v s.o tert m3) P 18 profeticos P poeticus FZOF m2 19 magnus populus AFOV 20 adserant...Graecorcm in mg. <M/\'. P 21 recordetur (de ex dare F) X 22 uocatus (-ta Mt. ant.) P 24 hircorum et taurorum J. taurorum et hircorum eet. hyrcorum P )

281
sanctificat ad carnem emundandam, sicut ad Hebraeos scriptum est, si pestilentia regionum aliquibus hominum contracta peccatis unius alicuius morte adseritur esse resoluta, quod aut ratione praeualuit aut dispositione conualuit, quo facilius in crucem domini crederetur, procliue erit ut qui sua negare non possunt nostra confirment.

sed quoniam nullus [*]( E ) hominum tantus esse potuit, qui totius mundi peccata tolleret, neque Enoch neque Abraham neque Isaac, qui licet morti se obtulerit, seruatus tamen est, quia omnia non poterat abolere peccata — quis enim tantus homo, in quo omnium peccata morerentur? — idcirco non unus e plebe, non unus e numero, sed filius dei a deo patre electus est, qui cum supra omnes esset, pro omnibus se posset offerre. quem mori oportuit, ut cum esset fortior morte, alios liberaret factus inter mortuos sine adiutorio liber, sine adiumento scilicet hominis aut alicuius creaturae liber, a morte, et bene liber, qui seruitutem cupiditatum reppulit, mortis uincla nesciuit.