Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

consequens igitur erat ut quos a uulnerum dolore sanauerat eos alimoniis spiritalibus a ieiunio liberaret. itaque nemo cibum accipit Christi, [*]( B ) nisi fuerit ante sanatus, et illi qui uocantur ad cenam prius uocando sanantur. si claudus fuit, gradiendi facultatem ut ueniret accepit, si lumine priuatus oculorum, domum utique domini nisi refusa luce intrare non potuit.

Ubique igitur mysterii ordo seruatur, ut prius per remissionem peccatorum uulneribus medicina tribuatur, postea alimonia mensae caelestis exuberet, quamquam nondum ualidioribus haec turba reficiatur alimentis neque Christi corpore [*]( C ) et sanguine ieiuna solidioris fidei corda pascantur. lacte inquit uos potaui, non esca; nondum enim poteratis. sed nec adhuc quidem potestis. in modum lactis quinque sunt [*]( 2 Luc. 8, 43 7 Cant. 3, 6 14 Luc. 14, 21 20 Hebr. 5, 12 sqq. 22 I Cor. 3, 2 24 Luc. 22, 19 sq. ) [*]( 1 incepit ji 2 pascere (a ex o) A 5 alimentum ... inpertiatur in mg. inf. P 7 reBedentibus A 8 fastidiunt (i alt. s. u.) P 10 caelorum A, om. cet. corporalis (i in ras.) A corporales LO et (-is m3) P, (m2) Fny passionis (is ex um) A et (is ex es m3) P 12 a om. APBCL 15 uocandi X clodus X 16 lumine erat A (erat s. u. m3) Cry 17 potuerit X 18 repromissionem X (pro exp. E, eras. T) 19 postea] post X 22 et s. u. m2 A pascantur (c eras.) A 23 uerba sed nec usque ad genui te (p. 279, 17) desunt in A. interciderunt quaterniones duo )

262
panes, esca autem solidior corpus est Christi, potus uehementior sanguis est domini. non statim a primo epulamur omnia neque potamus omnia. \'hoc primum\' inquit \'bibe*. est ergo primum, est etiam secundum quod bibas. est et primum quod manduces, est etiam secundum, est tertium. primo quinque panes sunt, secundo septem, tertium ipsum corpus est Christi.

nequaquam igitur talem dominum deseramus, qui pro uniuscuiusque uiribus inpertire nobis alimenta dignatur, ne aut infirmum ualidior cibus opprimat aut ualidum exilia alimenta non satient; qui enim infirmus est holera manducet. et ille qui iam uidetur laqueos infirmitatis euadere de. quinque istis manducet panibus et duobus piscibus. certe [*]( E ) si petere cibum ueretur, ipse relictis suis omnibus festinet ad dei uerbum. dum audire incipit, incipit esurire. incipiunt apostoli esurientem uidere. etsi illi adhuc non intellegunt quid esuriat, intellegit Christus. scit quod non saecularem cibum esuriat, sed cibum Christi dicat. dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in uia: bonus dominus studia exigit, uires ministrat.

utinam, domine Iesu, uelis mecum istos ieiunos non dimittere, sed inpertitis a te epulis reficias [*]( F ) eos, ut possint tuis alimoniis fortiores infirmitatem ieiunii non timere. dicas utinam etiam de nobis: nolo eos ieiunos dimittere! et causam mihi dicito quare nolis ieiunos dimittere: immo iam dixisti quia si quem dimittis ieiunum, deficit [*]( 1 Hebr. 5, 12 6 Matth. 15, 34 10 Rom. 14, 2 17 Matth. 15, 32 ) [*]( 1 solidior Gy solidior. ET solidiorum PaBCLX (um eras. BY, exp. it) potus uero PBCL S neque potamus omnia in mg. info m3 P, om. L 4 quod bibus ... secundum om. Gy est ante et om. PBL, et om. C 5 est etiam tertium ET primum ... secundum C 6 tertium (-0 m2) P 10 holera aBX (h s. u. V) olera cet. 18 post cibum add. ualidiorem X uidetur X 15 adhuc illi X 16 quod P (i 8. 0) L esuriant CXy intellexit BCL 17 eBuriat B esuriant cet. cibum xpi rzCXx xps PLB, fort. Christum 20 a αΧχ, abs cet. 23 et om. X nolis aC noles X (-is m2 itF) non noles PL non uis eos x 24 dimittes a dimittit C dimiseris X )

263
in uia, hoc est deficit uel in istius cursu uitae uel antequam ad caput perueniat uiae, antequam perueniat ad patrem et intellegat quod ex patre Christus est, intellegat quod Christus e caelo et intellegat, quod Christus qui descendit ipse est qui ascendit, ne forte cum acceperit quod natus ex uirgine est, incipiat non dei uirtutem, sed hominis aestimare.

Ergo ne deficiant, inquit: date illis uos manducare. at [*]( 1401 A ) [*](9,13) illi dixerunt: non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas. nondum intellexerant apostoli cibum populi credentis non esse uenalem. nouerat Christus, nouerat ipse nos potius esse redimendos, suas uero epulas gratuitas. nondum ergo habebant discipuli cibum, qui redimere nos posset. habebant tamen iam cibum, qui satiare nos posset, habebant [*]( B ) cibum, qui confirmare nos posset; panis enim confirmat cor hominis. miseretur ergo dominus, ne quis deficiat in uia. si quis ergo defecerit, non per dominum Iesum, sed per se deficit, nec habes quod adscribas domino, qui uincit cum iudicatur. quid enim dicas ei qui in te contulit omnia firmamenta uirtutis? nonne te ipse genuit, nonne ipse te pauit? cibus eius uirtus est, cibus eius fortitudo est. sed si tu neglegentia tua uirtutem quam acceperas perdidisti, non alimentorum caelestium, sed tuae mentis tibi praesidia defuerunt. denique [*]( 4 Ephes. 4, 10; cf. Ioh. 8, 13 15 Ps. 103, 16 18 Rom. 8, 4, Ps. 50, 6 ) [*]( 1 defecit Pa (i 8. e alt.) 3 quod ex patre Christus est intellegat om. ET est et intellegat Gr intellegat quod Christus e caelo et intellegat quod Christus om. PBL e caelo et intellegat quod Christus om. X, 8. u. add. (onl. et) C Christus om. ET qui ascendit] et qui ascendit aFET, om. VOx 5 post ascendit add. cunt ipso (ipse Jf) est PBL 10 duos (s eras.) PBCV 11 intellexerant (a in ras.) L intellexerunt X 13 gratuitas donat X 20 te] se PBL 21 ipse te genuit aX; post te ipse genuit add. nonne ipse te genuit L te ipse pauit X 22 si tua n et (a eras.) PL )

264
dominus sicut super iustos et iniustos pluit, ita etiam iniustos pascit et iustos.

nonne in escae uirtute, cum lam deficeret in uia, sanctus Helias XL ambulauit diebus, et illam escam angelus dedit? si autem te pauerit Iesus et acceptam escam seruaueris, ambulabis non XL diebus et XL noctibus, sed —[*]( D ) audeo dicere scripturae fretus exemplis — XL annis egrediens ab Aegyptiis finibus, donec peruenias in terram multam, in terram fluentem mei et lac, quam iurauit dominus daturum se patribus nostris. huius terrae tibi uirtus requirenda est. quam possidet mitis. non istam terram dico quae arida est, sed illam quae Christi confirmatur alimentis, quae sub imperio constituta regis aeterni sanctorum incolatibus frequentatur.

Diuidit ergo escas dominus Iesus. et ille quidem uult dare [*]( E ) [*](9,16) omnibus, negat nemini; dispensator enim est omnium. sed cum ille panes frangat et det discipulis, si tu manus non extendas tuas, ut accipias tibi escas, deficies in uia nec poteris in eum [*](9,12) culpam tuam referre, qui miseretur et diuidit, sed his diuidit qui cum eo etiam in deserto permanent, qui et primo et secundo die et tertio non recedunt. sic enim habes alibi: misereor huius turbae, quia triduum est iam quod [*]( F ) perseuerant mecum. quanta dignatio, quanta m eo hominibus inspiratur humanitas! non uult ieiunos dimittere, non uult, ne deficiant in uia. [*]( 1 Matth. 5, 45 2 Reg. III 19, 6 sqq. 7 Exod. 3, 8; 13, 5 10 Matth. 12, 43 19 Matth. 15, 32 ) [*]( 1 sicut om. X iniustos alt.] iustos X 2 iustos] iniustos P (in eras.) X defecerit aX 3 sqq. quadraginta aBCEGTX ambulabit (a s. i) G ambulabat B( T illam (am in ras.) n V illi FO 6 annis] apnis et PBL et egredieris Maurini 7 aegyptiis (is eras.) 0 aegypti Cx finibus] sinu E\'(T in] ad X 8 mel et lac PaC lac et mel cet. 9 uirtus tibi PL 11 illam qyae iHa quae P 14 est enim ETX 15 illum (ille m2 V) panem X 16 tibi om. PL escam X deficis PL 18 et pr. om. P 20 iam om. PL quod (d s. u.) P 21 in] ab PL 22 inspirautur (in in mg. m2) u speratur X )

265

Noli ergo deficere a disciplina dei neque fatigeris, cum ab eo increparis. non fatigeris nunc, ne postea fatigeris. quid enim respondebis ei aut quomodo te excusabis, si escae uirtutem quam ministrat amiseris? non potes dicere quia escam non dedit, quia dat omnibus. non potes dicere quia noluit te bonum facere, ante quem posuit bonum et malum, ut non ex [*]( 1402 A ) necessitate bonum tuum esset, sed uoluntarium. multum enim refert inter eum qui necessitate inuitus aliquid agit et inter eum qui ex uoluntate quod bonum est eligit; si enim inuitus hoc ago, dispensatio mihi credita est; si uolens, mercedem habeo. consideremus ergo quia stabimus ante tribunal Christi et, si opus nostrum arserit, non habebimus quod excusare possimus. dicet etenim quod iam per prophetam locutus est: populus meus, quid feci tibi aut [*]( B ) in quo molestus tibi fui? responde mihi. dicet ei qui in uia defecerit: qua ratione defecisti in uia? nonne panes feci, nonne benedixi, nonne iussi dari? sed cur tu accipere noluisti?

quanti etiam praesentium deficient in uia et post hos sermones, qui licet nostri sunt, tamen quia nemo dicit dominum Iesum nisi in spiritu sancto, panes aestimandi sunt, quanti inquam deficient et in uias gentium transuersis iteneribus fornicantes [*]( C ) abibunt! atque utinam unus et non plurimi! sed non Iesus auctor defectus, etiamsi quis defecerit; omnibus enim [*]( 4 Ps. 135, 25 6 Gen. 2, 9 et 17; Philem. 14 9 1 Cor. 9, 17 12 I Cor. 3, 15 14 Mich. 6, 3 19 I Cor. 12, 3 ) [*]( 1 diii JSy 5 qui dat a 6 antequam PuLX (corr. m2 PKV) 7 bonum tibi esset L 8 ex necessitate Xy 9 elegit P (corr. m3) GLX 11 consideramns X 12 babemus PL 13 excusaremus (excusemus V) om. posaimus X dicit PuL enim aLO etenim (et s. u.) F 14 popule C 15 tibi fui aXx. fui tibi cet. dicit aCL ei] et ei X quia (a eras.) in (8. M.) P 16 feci] fregi (r s. u.) P 18 deficient CXx (ent ex ant T) deficiant a deficiunt B, om. cet. pos C 21 uias (-is m2) P uia aX transuersaiiis BFOx iteneribus P ml V tnl itineribus P m3 cet. 22 abebunt P (corr. m3) habebunt LX (abeunt m2 1t) 23 defunctus PL )

266
distribuit qui sequuntur, siue quinque milia siue quattuor milia sint.

Non otiosus numerus, non otiosus ordo, non otiosae reliquiae [*](9,16sq ) manducantium. cur enim plures, id est quinque milia quinque panibus, hoc est numero minore satiantur, pauciores uero, qui sunt quattuor milia, septem panibus, hoc est numero [*]( D ) redundantiore pascuntur? si enim facti tantum sequamur miraculum, uidetur esse diuinius quod de minore modo pluribus abundauit. cur ergo quod minus est ei quod est amplius, quasi praestaret, adiectum est? prius enim quinque milia quinque panibus, postea etiam quattuor milia septem panibus satiata legimus.

quaeramus ergo mysterium, quod miraculum praestet. itaque uidentur illa quinque milia quasi quinque corporis sensus adhuc corporalibus proxima alimenta accepisse de Christo, quattuor [*]( E ) uero milia, etsi adhuc in corpore sint et in hoc mundo, qui ex quattuor constat elementis, non otiose tamen feruntur mysticae accepisse escam quietis; iam enim aequantur mundo supra mundum futuri. nam etsi in hoc mundo sunt, intra mundum tamen non sunt, quibus mysticae quietis inpertitur alimentum; sex enim diebus mundus est factus, septimo requietum est die. et dominus sanctificauit eum. ultra mundum ergo quies, ultra mundum etiam fructus quietis. denique beati [*]( F ) [*]( 4 Matth. 14, 17 sqq., Marc. 6, 38 sqq., lob. 6, 9 eqq. 5 et 11 Matth. 15, 38. 34 20 Gen. 2, 2 sq., Exod. 20, 10 22 Matth. 5, 9 ) [*]( 1 sequitur P (vn 8. i) BLX (n 8. i V) secuntur 1. V PL, V milia T\'ft IIII PL, IIII milia Ir-T 2 sint P (int in ras.) sunt C 4 V (om. milia) PL, V milia ELNT V iT 5 minori X 6 IIII LXT VII EFLT redundantiore rzROXX maiore PL 9 est ante ei om. C ei] eo X 10 V (om. milia) P V milia Er LT quinque panibus 13 quinque milia om. PL V yT 11 etiam] uero ET lIII γπΤ Vn y 12 miraculum aCX, miraculo cet. praestitit C 13 uidetur X V lreT V ptT 14 elimenta LX (a s. e pr. m2 r.) milia uero X 16 IIII PfLx referuntur P 17 accepisse (e pr. ex i m2) P 20 VI (ex VII) P, septem aBC factus est X quietum PL 21 ergo om. L 22 intra PBL )

267
pacifici; ipsi enim filii dei uocabuntur. nam cum deus supra mundum sit, nemo utique potest deum uidere, nisi mundum prius spiritali transcendat optutu. septima itaque benedictio pacatorum; septem etiam illis quattuor milibus fragmentorum sportae supersunt. non mediocris hic panis est sabbatorum, panis sanctificatus. panis quietis. et fortasse si primum quinque panes sensibiliter manducaueris, audebo et dicam: post quinque panes et septem tertio in terra non [*]( 1403 A ) manducabis panem, sed supra terram manducabis octo panes, sicut qui sunt in caelestibus; sicut enim septem panes panes quietis, ita octo panes panes sunt resurrectionis. ergo isti qui septem aluntur panibus triduo perstiterunt et fortasse integram resurrectionis futurae fidem et constantiam consecuti. denique sanctorum uox est: tribus diebus ambulabimus, ut epulemur domino deo nostro. sed illa suo loco.

De quinque uero panibus sanctus Iohannes docuit me quod [*]( B ) nesciebam, quod non docuerat sanctus Matthaeus, non docuerat sanctus Lucas — singulis enim diuersa inpertita est gratia — docuit inquam me quinque istos panes hordiacios fuisse. et ideo non inepte diximus escam istam esse habilem corporalibus. cur enim primo hordiacios? quia primo lacte, deinde esca nutriendus est qui accedit ad fidem: nondum enim poteramus et fortasse plerique nec adhuc possumus. nam cum [*]( C ) sint inter nos contentiones et dissensiones, nonne carnales [*]( 4 Matth. 15, 37 12 Matth. 15, 32 et 34 14 Exod. 5, 8 15 cf. lib. X n. 150 sq. 16 Ioh. 6, 9 21-23 I Cor. 3, 2 Hebr. 5, 12 24 I Cor. 3, 3 ) [*]( 3 optutas (8 eras.) P uerba inde a pacatorum usque ad numeri recumbit p. 269, 9 om. PL, sed exhibent ea p. 271, 26 post fragmenta omis80 tamen uerbo pacatorum 4 VII P IIII ΡγLπ 7 V Pj L manducaberis P (v s. b ni3) L 8 V PyL VII PLT tertio iam Z 9 VIII P, VII L 10 VII PI L T alt. panes om. BCX, 11 VIII PL alt. panes om. BX 12 VII PLT persteternnt Xx Bml 14 ambulauiinus P (corr. m2) LXBml C 15 sed illa suo loco om. PL 16 uero] ergo PL 19 et 21 hordiacios LX et ml PB hordeacios a et m3 P, m2 B ordiacios G ordeacios CE-( T 20 istam escam X 21 lacte dl deinde P )

268
sumus et secundum hominem ambulamus? suis quaeque apta sunt alimenta uirtutibus et ideo prius hordeum, deinde triticum nobis ad alimoniam datur, fortiori uero sicut Heliae de interioribus frumenti panis farinacius ministratur. quem autem non queunt contaminare, sed pascere peccatores?

nec solum panis et numeri, sed etiam accubitionis est differentia; illi enim supra faenum discumbunt, isti supra terram recumbunt, [*]( D ) supra faenum quinque milia, supra terram quattuor milia. plus est terram premere quam supra faenum iacere; illi enim adhuc quibus sensus sunt corporales mollioribus delectantur et ideo supra faenum recumbunt — omnis enim caro faenum — isti uero supra terram, quae triticum et uinum gignit et oliuam, cibum gratiae. consequuntur. illi discumbunt. isti recumbunt: [*](9,16) maior enim est quaedam requies recumbentis. ibi duo pisces, hic sine numero, unde plerique septiformis spiritus gratiam[*]( E ) in panibus definitam, in piscibus quoque duplicis testamenti figuram intellegendam putarunt.

non piget ergo aestimare quod quattuor milia ex quattuor mundi collecta partibus, in quibus ecclesia figuratur, maioris gratiae cibum sumant iuxta [*](9,13) quod scriptum est: quia uenient ab oriente et occidente et a septemtrione et austro et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. unde [*]( F ) [*](9,16) hic gratiae patri aguntur a Christo; non enim frustra illic [*]( 3 Reg. III 17, 12 6 Matth. 15, 12, Marc. 6, 39, Ioh. 6, 10 7 Matth. 15, 35 11 Esai. 40, 6 12 Deut. 8, 8 14 Matth. 14. 17 (cf. 15, 34), Marc. 6, 38, lob. 6, 9 20 Matth. 8, 11 23 Matth. 14, 19 (cf. 15, 36, Ioh. 6, 11) Marc. 6, 41 ) [*]( 1 aptata PL 2 ideo] inde PL ordeum y 3 alimonia (om. ad) aX fortiori aTiCy fortior cet. 4 autem exp. m2 Ps 5 contaminare om. P (sed mut. in de m3) L 6 deferentia (if 8. e pr. m3) P 7 auper terram X 8 V PL, V milia Er T IIII PL IIII milia FraT 9 quibus adhuc X 13 consecuntur 0% 16 duplices P (-is m3) L 18 IIII PL, IIII milia yT IIII P[LT partibus collecta B 21 a om. X et ab austro PL )

269
benedictio tantum, hic etiam actio gratiarum est. pro ecclesia quippe sua dominus gratias patri agere consueuit, quia quae abscondit sapientibus ea paruulis reuelauit. benedictio igitur super nos, qui inferiores sumus, gratiarum actio super eos qui de infirmitatibus corporum suorum sacratis passionibus triumpharunt. iam illud in superioribus praelibauimus, quia cum quinquageni discumbere iubentur, licet sacrato numero definito tamen uidetur hic fundatioris ecclesiae populus, qui sine definitione numeri recumbit.

Mysticum quoque est quod et manducans populus satiatur [*]( 1404 A ) [*](9,16) et apostoli ministrant; nam et in satietate repulsae in perpetuum famis indicium designatur, quia non esuriet qui acceperit cibum Christi, et in apostolorum ministerio futura diuisio dominici corporis sanguinisque praemittitur. iam illud diuinum, quemadmodum quinque panes quinque milibus populis redundauerint; non enim exiguo, sed multiplicato cibo populum liquet esse satiatum.

uideres inconprehensibili quodam rigatu [*]( B ) inter diuidentium manus quas non fregerint fructificare particulas et intacta frangentium digitis sponte sua fragmenta subripere. qui haec legit quemadmodum iuges aquarum miretur meatus et liquidis fontibus stupeat continuos fluere successus, quando etiam panis exundat et naturae solidioris rigatus exuberat ? haec igitur facta sunt ut illa quoque quae non cernimus cerneremus. his euidenter illorum quoque designauit auctorem [*]( C ) et totius naturae creatorem materialis exsistere, quae non ut philosophi uolunt repperta, sed facta gignendis omnibus rebus successus defluos subministrat.

hoc quidem mirum quidquid de fluminibus haurias signo dispendii non notari, quidquid de [*]( 2 Matth. 11, 25 7 Marc. 6, 40 11 Matth. 14, 19 (15, 36) Marc. 6, 42 12 Ioh. 6, 35 ) [*]( 1 actio (acceptio L) gratiarum est ctPBL gratiarum eat actio Xx 2 patri gratias X 3 abscondit a BXy 6 praelibabimus (v 8. b alt. m3) P 7 iuberentur CX difinito X 15 populi X 18 diuidentium (di 8. u.) P 20 subripere rzCX subpetere L subrepere cet. 22 exuberet X 24 se designauit CXy 25 creatorem naturae P 28 non naturae X )

270
fontibus auferas usurario quodam reparari meatu. sed et fluminibus si nihil decedere, nihil tamen uidetur accedere et fontibus ut cumulata fluenta cernuntur ita, dum minuuntur fluenta, produntur. at uero hic panis, quem frangit Iesus, [*]( D ) mystice quidem dei uerbum est et sermo de Christo, qui dum diuiditur augetur; de paucis enim sermonibus omnibus populis redundantem alimoniam ministrauit. dedit sermones nobis uelut panes, qui in nostro dum libantur ore geminantur. uisibiliter quoque panis iste incredibili ratione, dum frangitur, dum diuiditur, dum editur, sine ulla dispendii conprehensione[*]( E ) cumulatur.

nec dubites uel quod in manibus ministrantium uel in ore edentium cibus crescat, quando ubique nostri operis testimonium ad firmamentum credulitatis adsciscitur. sic in nuptiis ex fontibus uina ministris operantibus colorantur et ipsi qui inpleuerant hydrias aqua uinum quod non detulerant hauriebant. conprehende, si potes, tanta rerum miracula. hic edentibus populis crescunt suis fragmenta dispendiis et de quinque panibus maiores reliquiae quam summa est colliguntur, [*]( F ) illic in alienam speciem uertuntur elementa nec suos patitur natura defectus nec suos agnoscit ortus, usus tamen proprios recognoscit. quin etiam melior est mutati uini natura quam nati, quia in arbitrio creatoris est et quos usus uelit adsignare naturis et quas naturas inpertire gignendis. uide quantis operibus opus adstruat. dum aquam minister infundit, odor transfusus inebriat, color mutatus informat, fidem quoque sapor haustus adcumulat.

conferant gentiles, si placet, cum Christi beneficiis deorum suorum non facta, sed ficta. ferunt [*]( 140;, A ) certe eorum fabulae fuisse regem quendam, qui quidquid tangebat aurum fiebat. sed etiam conuiuia ipsa feralia; nam et [*]( 13 Ioh. 2, 6 sqq. 21 Ioh. 2, 10 28 Ouid. Met. XI 102 sqq. ) [*]( 1 meatum P (m alt. exp.) L 2 decederet CX decederent G uideatur PL 12 cibus om. PBL; cf. 271, 8 15 ipsi s. u. P, eras. C 20 cognoscit X usus P (s alt. eras) proprio PL 21 meliores t (t add. m2) P meliores L 22 quos (s s. «.) P 26 gentes X )

271
ipsa mantelia digitis adprehensa riguerunt et cibus in ore crepitabat ferens non alimenta, sed uulnera et in gutture potus haerebat nec penetrare facilis nec redire. digna beneficia uotis, digna tanto munera precatore, digna liberalitas conferente! talia sunt idolorum beneficia, ut cum uidentur prodesse. plus noceant. at uero Christi munera parua uidentur et [*]( B ) maxima sunt. denique non uni conlata, sed populis; nam et cibus edentium in ore crescebat et uidebatur esse corporalis alimoniae, sed sumebatur salutis aeternae.

Cur autem quinque milibus hominum plus redundat, quattucr milibus minus? quia quattuor milia ista triduo cum Christo fuerunt et ideo amplius caelestis pabuli receperunt.