Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Uiderunt inquit hoc magistri gregum et fugerunt. [*](8,34) neque enim aliquam uel philosophiae professores uel principes [*]( D ) synagogae pereuntibus populis possunt ferre medicinam. solus est Christus, qui aufert peccata populorum, si tamen medendi patientiam non recusent. ceterum curare non dignatur inuitos et cito infirmes deserit, quibus oneri uideat esse praesentiam [*](8,37) suam, sicut Gerasenorum populis, qui exeuntes de ciuitate, in qua species synagogae uidetur exsistere, rogabant ut discederet, [*]( E ) quia timore magno tenebantur.

infirma enim mens non [*](8,37) capit dei uerbum nec potest pondus sustinere sapientiae; fatiscit et soluitur.

et ideo diutius molestus non fuit, sed [*](8,37) ascendit et regressus est. ascendit utique ab inferioribus ad superiora, a synagoga scilicet ad ecclesiam et regressus per stagnum [*]( 9 Dent. 28, 59, Ps. 31, 10 18 Matth. 8, 34 23 I Cor. 2, 14 ) [*]( 1 eed AocX sed ut cet. 5 forti P (-te m2) BL contemni ΑΒχ conteri PL contempni cet. 6 aliqui (s s. u. add.) m1 P, m2 iz aliquid F (d in ras.) 0 aliquis V (s in ras.) cet. 8 peccantis A 9 et tremorem (et tr in ras.) P 13 aliquam (om. uel) X principes (e in ras.) V principia BF et (-es corr.) 0 principi A principe C 16 dignabantur A 17 infirmes (0 s. e) P inflrmie L inflrmoe cd. uidet Px. 18 gerassenorum Pr et (s pr. s. u., eras.) T exeuntes (es s. u. ni3) A in quos A 19 discederent (nt eras. et s. t m3) P discedere L 21 capit ∗∗∗ (dni eras.) dei A 22 fatiscit ml PB fatescit Pm3 Bm2 ELTX (-iscit corr. EOre) 24 et reuersus EyT )

253
est ut hic ait aut sicut Matthaeus per fretum; inter nos enim et illos fretum magnum est. itaque nemo de ecclesia ad [*]( F ) synagogam sine periculo transit salutis, sed et ille qui de synagoga. ad ecclesiam transire desiderat crucem suam tollat, ut discrimen euadat.

cur autem non recipitur liberatus, sed domum [*](8,39) redire censetur nisi ut et iactantiae causa uitetur et infidelibus sit exemplum quam domus illa naturale sit diuersorium? et ideo qui remedium sanitatis fuerat consecutus a tumulis et sepulchris in illam spiritalem domum redire praecipitur, ut fiat dei templum, in quo erat mentis sepulchrum.

Et ecce uenit uir, cui nomen Iairus, et ipse princeps [*]( 1396 A ) [*](8,41 sq. ) synagogae erat, et cecidit ante pedes Iesu rogans eum ut intraret domum suam, quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur. reliquerat in Gerasenis synagogam Christus, ut diximus, et quem sui non receperant excepimus quem exspectabamus. nec nobis igitur a quibus exspectabatur diu defuit nec ad illos, si rogetur, redire fastidit. uir enim iste princeps synagogae, cui filia erat [*]( a ) unica, pro synagogae pereuntis remedio precabatur, quae urguebatur in mortem, quia deserebatur a Christo. quem putamus synagogae principem esse nisi legem, cuius contemplatione dominus synagogam non penitus dereliquit, medicinam [*]( 1 Matth. 9, 1 4 Luc. 9, 23 8 Matth. 8, 28 15 Ioh. 1, 11 ) [*]( 1 nos et illos enim ET 3 transit sine periculo transit X (alt. transit del. Orc) 4 discrimine I uadat (corr. m2) P diacrimene uadat L sine discrimine uadat X 6 redire censeretur X (censetur m2 OKV) quur (exp., u alt. 8. t4.) nisi A 7 exemplum A (m dtl.) PBL exemplo cet. quam G quoniam B cum X quamquam cet. deuersorium (e pr. eras., i s. ras.) A diuorsorium P diuersorium cet. 8 qui a quia A Y (uterque a exp.) cet. ab humiles (corr. a tumulis) A 9 in] et in X (et eras. V, exp. n) 11 uenit mn. X zairus X et om. X (s, u. m2 JE) 13 in domum aX ille (i 8. e) P 14 XII PGL et reliquerat X (et exp. V) quamquam s. reliquerat m3 A 15 gerassenis PLX 16 quem non exspectabamus A nec a nobis A 17 quibus 999 exspectabatur A rogaretur AX 18 fastidit redire ET 20 in mortem] et morte A deserebatur (in mg. de .. batur) V desiderabatur L putabamus P (ba eras.) BL 22 sed medicinam PBL )

254
salutis credentibus reseruauit? ad hanc ergo principis filiam dum properat dei uerbum, ut saluos faceret filios Israhel sancta ecclesia ex gentibus congregata, quae inferiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis fide praeripuit sanitatem. [*]( c )

moraliter hunc locum satis putauimus exprimendum et ideo non illa quae dicta sunt retractamus, sed mystica breui uolumus sermone praestringere. an non ita factum est, ut dei uerbum cum uenisset ad Iudaeos, adscisceretur a gentibus et prius ab illis qui in lege non crediderant in gratia crederetur?

nam sicut illa quae in medicis erogauerat omnem substantiam[*]( D ) [*](8,43) suam, ita etiam congregatio gentium amiserat omnia dona naturae et patrimonium uitale prodegerat, sancta, uerecunda, religiosa, fide promtior, pudore cunctatior; hoc est enim pudoris et fidei agnoscere infirmitatem, non desperare ueniam. uerecunda ergo fimbriam tetigit, fidelis accessit, religiosa credidit, sapiens sanatam se esse cognouit. sic sancta plebs gentium, quae deo credidit, peccatum erubuit ut desereret, fidem detulit ut crederet, deuotionem exhibuit ut rogaret, sapientiam induit [*]( E ) ut sanitatem suam et ipsa sentiret. fiduciam sumsit ut fateretur quod praeripuisset alienum.

[*](8,44) Cur autem retro tangitur Christus? an quia scriptum est: [*](8,42 sq. ) post dominum deum tuum ambulabis? quid etiam sibi uult quod et principis filia annorum XII moriebatur et mulier ista fluxu sanguinis ab annis XII laborabat nisi ut intellegatur [*]( F ) [*]( 7 Act. 13, 46 9 Ephes. 2, 12 sq. 22 Deut. 18. 4 ) [*]( 2 dei s. u. m2 A 3 ex] de PL 4 parata P (-it m2) L fidem aF et (m exp.) A. (m eras.) OV praecepit X (in mg. m2 praeripit, i pr. ex e F; ripuit 8. cepit m2 n; s. preripit m2 F) scitatem P (8. m3 X sanitatem) L sanitatem (s. m2 salutarem) n 5 experemendam (corr. m3) P 6 quo (ae m2 s. o) A retractamus aBL retractauimus (ui eras.) P recantamus A (primitus scriptum fuisse uideiur retractamus) C recensemus cet. uoluimus A uolumus (m ex im) a 7 praestringere ABCX perstringere cd. 8 a] ad V et (d eras.) Ox, de (in ras.) F 9 legem E (m eras.) T gratia ArzCGj 15 ergo] enim L tetigit (s. it est ras.) P 17 adsereret PaBL 18 crediderit X (crederet m2 FV) 23 filiann A 24 fluxu sanguinis post XII transponunt X )

255
quia quamdiu synagoga uiguit laborauit ecclesia? defectus illius huius est uirtus, quia illorum delicto salus gentibus, et consummatio illius huius exordium, non naturae exordium, sed salutis, quia caecitas ex parte Israhel contigit, donec plenitudo gentium intraret. non igitur tempore, sed specie sanitatis antiquior synagoga quam ecclesia, quia quamdiu illa credebat ista non credidit et per uarias corporis atque animae passiones inmedicabili remedio aegra languebat. audiuit aegrotare populum Iudaeorum, sperare coepit salutis suae [*]( 1397 A ) remedium, tempus uenisse cognouit, quo medicus adesset e caelo, surrexit ut occurreret uerbo, uidit quia conprimebatur a turbis; [*](8,42) non enim credunt qui conprimunt, credunt qui tangunt. fide tangitur Christus, fide Christus uidetur, non corpore tangitur, non oculis conprehenditur; neque enim uidet qui uidens non uidet neque audit qui ea quae audit non intellegit neque tangit qui non fideliter tangit. denique ut fidem tangentis exprimeret, [*]( B ) ait: tetigit me aliquis;

nam ego cogrioui de me [*](8,46) uirtntem exisse. quod est euidentis indicii quia non intra possibilitatem condicionis humanae atque intra corporis claustrum inclusa sapientia, diuinitas coartata est, non capitur angustiis corporalibus, non tenetur, sed ultra fines nostrae mediocritatis uirtus exundat aeterna. non enim humana ope plebs gentium [*]( c ) liberatur, sed dei munus est congregatio nationum, quae etiam [*]( 2 Rom. 11, 11 4 Rom. 11, 25 ) [*]( 2 huius uirtus eat X delicta A delicto (& <. o) E 6 antiquior (i alt. e. u.) A quam s. u. m2 A quamdiu] quam X (m2 quamdiu OK) audiuit (t a. u.) A 9 suae om. X 11 surrexit (i 8. u.) A 13 corporis P (e m3 8. iş) L 14 non uidit E (-et m2) TX 15 audiuit X (audit m2 F) qui] quia E (a exp.) y T 16 qui fideliter non A 17 nam et ego X de me uirtutem A uirtutem de me cet. 18 quid X (o s. i m2 k) euidentitis: (ti pr. eras., tis in ras.) P euidentius A (u exp.) C indicij (in add. m3, j ex t m3) P indicit L indicio G 20 inclaustra X (-trata m2 V, inclusa m2 K) sapientiae X diuinitatis B cohartata P 22 vye A )

256
breui fide misericordiam inclinat aeternam. nunc si consideremus quanta sit fides nostra et intellegamus quantus sit dei filius, uidemus quia conparatione eius fimbriam tantummodo tangimus, superiorem uero uestimenti eius partem nequimus adtingere. si igitur et nos curari uolumus, fide tangamus fimbriam Christi.

non latet eum quicumque fimbriam tetigerit, qui [*]( D ) tetigerit auersum: neque enim deus indiget oculis ut uideat neque corporaliter sentit, sed in se habet cognitionem omnium. beatus ergo qui uel extremam partem uerbi contigerit; nam totum quis potest conprehendere?

Uerum ut ad illam quae adhuc aegra est reuertamur, ne per nos magis quam per suam moram mortua esse credatur, [*](8,49) uenerunt inquit serui dicentes principi: noli uexare [*]( E ) illum; filia tua mortua est.

et primum illud consideremus [*](8,43) quod suscitaturus mortuam ad faciendam fidem aemorrousam ante curauit. et ut scias exempli gratia stetisse sanguinis fluxum, dum illa petitur, ista curatur. sic et resurrectio temporalis in domini passione celebratur, ut et perpetua illa credatur. sic et Mariae paritura sterilis indicatur, ut conceptura uirgo [*]( 19 Luc. 1, 36 ) [*]( 1 nanc (m m2 s. nc) A nam Xy 4 superiora u. u. eius PBCL nequiuimus X 6 qui tetigerit auersum (Bum a. u., cetera in ras.) P 7 cjauersum A 9 contegerit A 12 nos magis quam per suam moram BC et ml AP; nostram moram dum diu zpi moramur ingressum m3 A (tram ... ingressum s. u. et uerbis magis... moram exp.); 1 nram mori dum diu zpi moratu ingressus s. u. m3 P; nostram moram dum diu xpi moratur ingressum et deinde post uerba mortua esse credatur haec ne per nos magis quam per Buam moram mortua esse credatur a; ne per nostram moram dum diu xpi moramur ingressum (ingresau GX) cet. si uerba dum diu Christi moramur ingressum genuina sunt, post magis ea imerenda esse adparet 13 ueneruntque E (que eras.) T inquit] ergo X 15 hemorrusam (h s. u. et r pr. exp. m2) A memoreusam (m pr. exp. et s s. u. m3) P emorusam (deinde ras. 7 litt.) a emmorusara B (ceteros omitto) 16 et om. X 17 ad illa (ad exp.) A ad illam OJ ad illum E (-am m2) T patitur L temporalis (tem in ras.) P 18 ęţ A, om. x- s. u. m. rec. K illa s. u. P 19 ęt ṃạṛι̣ạẹ A maria PX (mariae m2 FnV), om. EfT )

257
credatur. denique audiuit parituram Elisabet nec de sua [*]( F ) generatione dubitauit.

uenerunt inquit serui dicentes principi: noli uexare illum. adhuc et hi increduli ad resurrectionem, quam Iesus in lege praedixit, in euangelio conpleuit. itaque cum uenisset in domum, paucos futurae resurrectionis arbitros adsciuit; non enim a multis continuo est credita resurrectio.

denique dicente domino: non est mortua puella, sed [*]( 1398 A ) [*](8,52 sq. ) dormit deridebant inquit eum. quicumque enim non credit inridet. fleant igitur mortuos suos qui putant mortuos, ubi resurrectionis fides est, non mortis species, sed quietis est. nec illud abhorret Matthaei, quod ait tubicines fuisse in domo - principis et turbam tumultuantem, uel Quia more ueteri tubicines ad incendendos excitandosque luctus ferebantur adhiberi [*]( B ) uel quia per legis et litterae cantilenam exsultationem synagoga non poterat capere spiritalem.

tenens ergo manum puellae [*](8,54—56 ) Iesus sanauit eam et iussit dari ei manducare. quod est testimonium uitae, ut non phantasma, sed ueritas crederetur. beatus ille cui manum sapientia tenet. utinam meos quoque teneat actus, teneat manum iustitia, teneat dei uerbum, inducat in penetralia sua, spiritum auertat erroris, conuertat salutis, [*]( c ) dari mihi iubeat manducare! panis enim caelestis est dei [*]( 4 Ps. 15, 10 6 Act. 17, 32 11 Matth. 9, 23 17 Matth. 14, 26; cf. Lnc. 24, 37 sqq. 20 Cant. 1, 4 21 Ioh. 6, 51 ) [*]( 1 denique quae PL elisabeth maria OVX 3 hii P (i alt. eras.) L 6 a om. X 8 et deridebant X credet A credunt inrident (n tert. s. u. m2 E, inridet T) ETX 10 mortis est, om. deinde est PL 11 aborret A tubicinia A et (-es m2) a tibicines BL et (i pr. m2 ex u) F 12 principęs (i 8. e) P uel quia exp. m3 et post more 8. u add. enim A, more enim (om. uel quia) EfT ueteris A tubicines (b ex u) P tibicines BL et (i pr. ex u m2) F 13 incendendos (n alt. in ras.) P, om. EjT ael (s. M. m3) excitandosque (que exp. m3) A excitandos EfT uidebantur PL 15 capjre (e s. i) P manum ihs (ihs manum, manum s. u. m2 n) puellae X 16 tihs (t eras.) P & ihs L ei dari PCL dare FOrex 17 fantasma P 18 meos (o ex 5) P quoque in mg, om. teneat P 19 actos PL 20 conferat (in mg. m3 al. conuertat) A 21 dl uerbum est ELT ) [*]( XXXII. Ambr. pars 4. ) [*]( 17 )

258
uerbum. inde et illa sapientia, quae diuini corporis et sanguinis sacrosancta altaria repleuit alimentis, uenite inquit edite panes meos et bibite uinum, quod miscui uobis.

quae tamen tantae diuersitatis est causa? supra publice uiduae filius suscitatur, hic remouentur plures arbitri. sed puto quod in eo quoque pietas ibi domini declaretur, quia uidua mater unici non patiebatur moras, et ideo ne amplius adficeretur [*]( D ) maturitas additur. est etiam forma sapientiae in uiduae filio cito ecclesiam credituram, in archisynagogae filia credituros quidem Iudaeos, sed ex pluribus pauciores.

Et quicumque non receperit uos, exeuntes de [*](9,5) ciuitate illa etiam puluerem de pedibus uestris excutite in testimonium supra illos. qualis debeat esse qui [*](9,3) euangelizat regnum dei praeceptis euangelicis designatur, ut sine uirga, sine pera, sine calciamento, sine pane, sine pecunia,[*]( E ) hoc est subsidii saecularis amminicula non requirens fideique tutus putet sibi quo minus ea requirat magis posse subpetere. quae possunt qui uolunt ad eum deriuare tractatum, ut spiritalem tantummodo locus iste formare uideatur adfectum, qui uelut indumentum quoddam uideatur corporis exuisse non solum potestate reiecta contemtisque diuitiis, sed etiam carnis [*]( 2 Prouerb. 9, 5 5 Luc. 7, 12 14 Matth. 10, 9 sq., Marc. 6, 8 sq. ) [*](1 ideo A (m3 ex inde) ET mihi (det pro et) G 2 eacrosancto A et edite X 3 uiuite A 4 tanta x est om. a 5 arbitri§ A 6 ibi] ihu X 6 declaretur] declaratur PL 7 mora sed P (-rã m2) L 8 forma (r s. u.) A 9 archisynagogae AaCEyT archiaynagogi PBL et (gi ex ge) n archisynagoge cet. 10 paucos ex pluribus PL ex pluribus (om. pauciores) EyT 11 receperit] receperint a et (int m2 ex it) B 13 debeat (a s. u.) P 14 euangelizare APaB 15 sine pane om. X 16 sine subsidiis saecularibus a amminicula A adminicula cet. fideique totus (totos FO et ml it, tutus m2 r. et m2 EyT, tota, a ex os V) putet sibi quo minus ea requirat (requirant B) magis posse subpetere A et (in qaibus suppetere) aBCXy et fidei deditus sit et quanto minus adpetit (adpetat L) temporalia tanto (tanto om. L) magis speret ea sibi posse suppetere PL 18 quae possunt om. PL, s. u. m2 G diriuare A 20 uelut] uel PL )

259
ipsius inlecebris abdicatis.

quibus primo omnium datur pacis [*]( F ) [*](9,4) atque constantiae generale mandatum, ut pacem ferant, constantiam seruent, hospitalis necessitudinis iura custodiant, alienum a praedicatore regni caelestis adstruens cursitare per domos et inuiolabilis hospitii iura mutare. sed ut hospitii gratia deferenda censetur, ita etiam si non recipiantur, excutiendum puluerem, egrediendum de ciuitate mandatur. quo [*]( 1399 A ) non mediocris boni remuneratio docetur hospitii, ut non solum pacem tribuamus hospitibus, uerum etiam si qua eos terrenae obumbrant delicta leuitatis, receptis apostolicae praedicationis uestigiis auferantur. nec otiose secundum Matthaeum domus quam ingrediantur apostoli legenda decernitur, ut mutandi hospitii necessitudinisque uiolandae causa non suppetat. non tamen eadem cautio receptori mandatur hospitii, ne dum hospes [*]( B ) eligitur, hospitalitas ipsa minuatur.

Sed haec ut secundum litteram de hospitii religione uenerabilis est forma praecepti, ita etiam de mysterio sententia caelestis adridet. etenim cum domus eligitur, dignus hospes inquiritur. uideamus ne forte ecclesia praeferenda designetur et Christus. quae enim dignior domus apostolicae praedicationis ingressu quam sancta ecclesia? aut quis praeferendus magis omnibus uidetur esse quam Christus, qui pedes [*]( C ) suis lauare consueuit hospitibus et quoscumque sua receperit domo pollutis non patiatur habitare uestigiis, sed maculosos [*]( 3 Matth. 10, 11 sq. 8 Matth. 10, 13 11 Matth. 10, 11 23 Ioh. 13, 5 ) [*]( 1 primum (um 8. «. m3) A 4 praedicatoreiji A adsercns C 5 et 8. u. m3 A, ut a 6 post deferenda add. iura FO et (in quo censentur, n alt. 8. u, m2) V, iure n 7 post puluerem add. et PLy 8 _boni (bo eras.) A hospiti P 10 obumbra..nt A, obumbrarant aFV praeceptis X (prae exp. 1\':) 11 domus («. m3 prius) A 12 qua Z (qua m2 E) eligenda (domus s. u. add. m3) A 13 non alt.] nos A (n 8. 9) C, non (s 8. alt. n) a 17 ita] haec PB sententia aXx, sententiae cet. 19 post uideamus add. igitur X 21 praeferenduin P (s 8. m m2) L 23 consueuit lauare C et (u 8. e m3) A 24 patitur X maculosus P (o 8. u alt. m2, sed eras.) BL et (-os corr.) KV maculoso A ) [*]( 17* )

260
licet uitae prioris in reliquum tamen dignetur mundare processus? hic est igitur solus quem nemo deserere debet, nemo mutare, cui bene dicitur: domine, ad quem ibimus? uerba uitae aeternae habes, et nos credimus. uides exsecutorem caelestium praeceptorum, qui quoniam non mutauit hospitium, caelestis consortium consecrationis emeruit.

fides igitur mpiimis [*]( D ) ecclesiae quaerenda mandatur, in qua si Christus, habitaturus sit, haut dubie sit legenda. sin uero populus perfidus aut praeceptor haereticus deformet habitaculum, uitanda haereticorum conmunio, fugienda synagoga censetur. excutiendus pedum puluis, ne fatiscentibus perfidiae sterilis siccitatibus tamquam humi arido harenosoque mentis tuae uestigium polluatur. nam sicut corporeas infirmitates populi fidelis [*]( E ) suscipere in se debet euangelii praedicator et tamquam propriis inania gesta pulueri conparanda adleuare atque abolere uestigiis iuxta quod scriptum est: quis infirmatur et non ego infirmor? ita si qua est ecclesia, quae fidem respuat nec apostolicae praedicationis fundamenta possideat, ne quam labem perfidiae possit aspergere, deserenda est. quod apostolus quoque euidenter adseruit dicens: haereticum hominem post unam correptionem deuita. [*]( F )

Ait autem ad eos: date illis uos manducare. at illi [*](9,13) dixerunt: non sunt nobis plus quam quinque panes. quae ratio est quod cum in posterioribus Iohannis passio [*](9,9) describatur, hic iam mortuus uerbis Herodis ostenditur? ne [*]( 3 Ioh. 6, 69 sq. 16 II Cor. 11, 29 20 Tit. 3, 10 ) [*]( 1 dignetur (a s. e m2) a dignatur (e 8. a m2) F 4 credidimus X 5 qui quando X 6 habitationis Gratianus inprimis in) s. u. m2) A 7 si 8. u. A habitaturus A (tor 8. turne m2) PBL habitator a (tor ex turus) cet. 8 haut (h 8. u. m3) P sint T et (n exp.) AE elegenda P (e pr. eras.) n 11 sterilis (i pr. ex e m3) P 12 humi (0 8. i m2) PFot V tuae om. X uestigium pedum X (pedum del. m2 F) 13 sicut (exp. m3) A 16 non ego A et (non 8. u.) a, ego non cet. 18 possedeat P (corr. m2) L 19 quod (od in ras) V quos FOit 21 corruptionem X (e S. u m2 JC) 22 nos om. X ad A 24 iohannes A passio (0 8. u.) A )

261
forte illa, quia post legis defectum euangelicus cibus incipit ieiuna pascere corda populorum ? denique posteaquam illa quae ecclesiae typum accepit a fluxu curata est sanguinis, posteaquam apostoli ad euangelizandum regnum dei sunt destinati, gratiae caelestis inpertitur alimentum. sed quibus inpertiatur aduerte. non otiosis, non in ciuitate quasi in synagoga uel [*](1400 A )saeculari dignitate residentibus, sed inter deserta quaerentibus Christum; qui enim non fastidiunt ipsi excipiuntur a Christo [*](9,11)et cum ipsis loquitur dei uerbum non de saecularibus, sed de regno caelorum. et si qui corporalis gerunt ulcera passi- onis, his medicinam suam libenter indulget.