Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Qui sunt isti porci nisi forte illi de quibus dictum est: nolite dare sanctum canibus neque miseritis margaritas porcis, ne forte conculcent eas pedibus suis? illi scilicet, qui inmundorum usu animalium uocis et rationis expertes lutulentis uitae suae actibus naturalium [*]( 1395 A ) coinquinauerint ornamenta uirtutum, qui inpetu feruntur in praeceps, quoniam nullius meriti contemplatione reuocantur, sed tamquam de superioribus ad inferiora per inprobitatis procliue detrusi suffocantur in aquis inter fluitantia mundi istius strangulatorum in modum intercluso pereuntes spiritus conmeatu; neque enim in his qui fluuido aestu uoluptatum huc atque illuc feruntur incerti ullius spiritus potest esse uitale conmercium.

uidemus [*](B ) igitur quia homo ipse sibi est auctor aerumnae. nam nisi quis porci more uixisset, numquam accepisset in eum diabolus [*]( 1 Matth. 8, 29 3 Zach. 13, 2 8 Matth. 8, 29 12 Matth. 7, 6 ) [*]( 2 futura sunt X quae s. u. m3 P, om. L 3 in s. u. P, om. BLX 6 ergo eo AaBx. et (eo exp.) w eo PL ergo CFOV ne BL 8 poenam s. u. m3 A 9 omnibus (m2 hominibus) A 11 eunt illi ET 12 sanctam dare CO nec EG margaritas uestras ante porcos x 13 illis (s erae.) P 15 expertes et A coinquinauerant (a alt. incertum, s. u m2) A coinquinauerint F (int in ras.) G (int s. u. m2) coinquinauerunt ET 18 ad inferiora s. u. m3 A inprobitatis (o s. u.; -es m2) P 19 fluctuantia BETX fluentia C strangylatorum A 20 pereuntes Fit Vx. pereuntis AO pereunt cet. 21 flubido A fluido aCGLO 22 illiua A (ullius m2) aCLX uideamus (a ertU.) P 23 auctor est X 24 accepisset (e pr. ex i m2) P )

252
potestatem aut, si accepisset, non ut perderet, sed probaret. aut fortasse, quia post domini aduentum bonos iam deprauare non poterat, non omnium hominum, sed leuium iam quaerit interitum, ut latro non armatis insidiatur, sed inermibus, et iniuriis lacessit infirmum, qui se intellegit uel a forti contemni uel a potente damnari.

sed dicit aliqui: cur hoc a deo [*]( c ) permittitur diabolo? at ego dico, ut boni probentur, inprobi puniantur; haec enim poena peccati est. denique lege quia inmittit dominus febrem et tremorem et malos spiritus et caecitatem et omnia flagella iuxta merita peccatorum. sed redeamus ad lectionem.

Uiderunt inquit hoc magistri gregum et fugerunt. [*](8,34) neque enim aliquam uel philosophiae professores uel principes [*]( D ) synagogae pereuntibus populis possunt ferre medicinam. solus est Christus, qui aufert peccata populorum, si tamen medendi patientiam non recusent. ceterum curare non dignatur inuitos et cito infirmes deserit, quibus oneri uideat esse praesentiam [*](8,37) suam, sicut Gerasenorum populis, qui exeuntes de ciuitate, in qua species synagogae uidetur exsistere, rogabant ut discederet, [*]( E ) quia timore magno tenebantur.

infirma enim mens non [*](8,37) capit dei uerbum nec potest pondus sustinere sapientiae; fatiscit et soluitur.

et ideo diutius molestus non fuit, sed [*](8,37) ascendit et regressus est. ascendit utique ab inferioribus ad superiora, a synagoga scilicet ad ecclesiam et regressus per stagnum [*]( 9 Dent. 28, 59, Ps. 31, 10 18 Matth. 8, 34 23 I Cor. 2, 14 ) [*]( 1 eed AocX sed ut cet. 5 forti P (-te m2) BL contemni ΑΒχ conteri PL contempni cet. 6 aliqui (s s. u. add.) m1 P, m2 iz aliquid F (d in ras.) 0 aliquis V (s in ras.) cet. 8 peccantis A 9 et tremorem (et tr in ras.) P 13 aliquam (om. uel) X principes (e in ras.) V principia BF et (-es corr.) 0 principi A principe C 16 dignabantur A 17 infirmes (0 s. e) P inflrmie L inflrmoe cd. uidet Px. 18 gerassenorum Pr et (s pr. s. u., eras.) T exeuntes (es s. u. ni3) A in quos A 19 discederent (nt eras. et s. t m3) P discedere L 21 capit ∗∗∗ (dni eras.) dei A 22 fatiscit ml PB fatescit Pm3 Bm2 ELTX (-iscit corr. EOre) 24 et reuersus EyT )

253
est ut hic ait aut sicut Matthaeus per fretum; inter nos enim et illos fretum magnum est. itaque nemo de ecclesia ad [*]( F ) synagogam sine periculo transit salutis, sed et ille qui de synagoga. ad ecclesiam transire desiderat crucem suam tollat, ut discrimen euadat.

cur autem non recipitur liberatus, sed domum [*](8,39) redire censetur nisi ut et iactantiae causa uitetur et infidelibus sit exemplum quam domus illa naturale sit diuersorium? et ideo qui remedium sanitatis fuerat consecutus a tumulis et sepulchris in illam spiritalem domum redire praecipitur, ut fiat dei templum, in quo erat mentis sepulchrum.

Et ecce uenit uir, cui nomen Iairus, et ipse princeps [*]( 1396 A ) [*](8,41 sq. ) synagogae erat, et cecidit ante pedes Iesu rogans eum ut intraret domum suam, quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur. reliquerat in Gerasenis synagogam Christus, ut diximus, et quem sui non receperant excepimus quem exspectabamus. nec nobis igitur a quibus exspectabatur diu defuit nec ad illos, si rogetur, redire fastidit. uir enim iste princeps synagogae, cui filia erat [*]( a ) unica, pro synagogae pereuntis remedio precabatur, quae urguebatur in mortem, quia deserebatur a Christo. quem putamus synagogae principem esse nisi legem, cuius contemplatione dominus synagogam non penitus dereliquit, medicinam [*]( 1 Matth. 9, 1 4 Luc. 9, 23 8 Matth. 8, 28 15 Ioh. 1, 11 ) [*]( 1 nos et illos enim ET 3 transit sine periculo transit X (alt. transit del. Orc) 4 discrimine I uadat (corr. m2) P diacrimene uadat L sine discrimine uadat X 6 redire censeretur X (censetur m2 OKV) quur (exp., u alt. 8. t4.) nisi A 7 exemplum A (m dtl.) PBL exemplo cet. quam G quoniam B cum X quamquam cet. deuersorium (e pr. eras., i s. ras.) A diuorsorium P diuersorium cet. 8 qui a quia A Y (uterque a exp.) cet. ab humiles (corr. a tumulis) A 9 in] et in X (et eras. V, exp. n) 11 uenit mn. X zairus X et om. X (s, u. m2 JE) 13 in domum aX ille (i 8. e) P 14 XII PGL et reliquerat X (et exp. V) quamquam s. reliquerat m3 A 15 gerassenis PLX 16 quem non exspectabamus A nec a nobis A 17 quibus 999 exspectabatur A rogaretur AX 18 fastidit redire ET 20 in mortem] et morte A deserebatur (in mg. de .. batur) V desiderabatur L putabamus P (ba eras.) BL 22 sed medicinam PBL )

254
salutis credentibus reseruauit? ad hanc ergo principis filiam dum properat dei uerbum, ut saluos faceret filios Israhel sancta ecclesia ex gentibus congregata, quae inferiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis fide praeripuit sanitatem. [*]( c )

moraliter hunc locum satis putauimus exprimendum et ideo non illa quae dicta sunt retractamus, sed mystica breui uolumus sermone praestringere. an non ita factum est, ut dei uerbum cum uenisset ad Iudaeos, adscisceretur a gentibus et prius ab illis qui in lege non crediderant in gratia crederetur?