Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

sed caritatem dilexit, fidem suscepit, humilitatem probauit. et tu si desideras gratiam, caritatem auge; mitte in corpus Iesu fidem resurrectionis, odorem ecclesiae, conmunis caritatis unguentum, et ita progrediens pauperi dabis. plus tibi pecunia illa proderit, si non tamquam adfluentem tribuas, sed tamquam profuturam Christi nomine largiaris, si ita eam conferas [*]( F ) pauperi, ut deferas Christo. non ergo iuxta litteram tantummodo accipias superfusum capiti unguentum — littera enim occidit — sed secundum spiritum, quia spiritus uita est.

Quod ergo istius mulieris unguentum est? quis hoc audire potest? qui tales aures habet, ut dicente Iesu uerbum, quod [*]( 3 Matth. 25, 40 6 Matth. 26, 10 sq. 10 Pfouerb. 8, 28 13 Matth. 26, 12 22 II Cor. 3, 6 25 Luc. 8, 8; 14, 35 ) [*]( 1 se] solent a quid ergo ed. Rom. displicuit aC 3 horuml eorum A minimorum horum (bonorum 0) Xy 4 feceritis X et mihi B 8 pauperes X habes (s s. u. m2) A non AX et m3 P num Cy nunc P m1 aBL 9 igitur] ergo X semper tecum X 11 loquutus ABFV 12 confera 1 tur (a add. m2) P conferatur FO et (atur in ras.) V conferentem (at 8. ẹṇṭẹṃ) 11: 13 ungentum P 16 si om. 7 18 unguentum (u alt. s. u. m2) P pauperibus / 19 adfluent$m (e 8. a) P afluentem A 22 su»perfusuni (i eras.) P 24 quis hoc audire potest 8. u. m2 A 25 qui] quis P (s s. u.) B/ ut (t ex d) A ) [*]( 16* )

244
accepit a patre, immo quia ipse uerbum est, possit tantam altitudinem capere mysterii? et discipuli ex parte intellegunt, etsi non totum intellegunt. unde et quidam putant dixisse discipulos unguenti pretio emi fidem gentium debuisse, quae [*]( 1391 A ) sanguinis dominici tantum pretio debebatur, quod uidetur ueri simile. denique Iohannes euangelista inducit sermonem Iudae Iscarioth aestimatum trecentis denariis illud unguentum, sicut habes: potuit enim uenundari trecentis denariis et dari pauperibus. trecentorum autem aera crucis insigne declarat; sed dominus non perfunctoriam mysterii praescientiam quaerit, sed consepeliri in se fidem credentium mauult.

id tamen de [*]( B ) ceterorum apostolorum uocibus intellegimus, Iudas autem condemnatur auaritiae, qui pecuniam dominicae praetulit sepulturae, qui etiamsi de passione sensit, errauit tam cara auctione. uili se uult aestimari Christus, ut ab omnibus ematur, ne quis pauper deterreatur. gratis inquit accepistis, gratis date. pecuniam non quaerit diuitiarum altitudo, sed gratiam. ipse nos pretioso sanguine emit, non uendidit. de quo plenius diceremus, nisi a nobis ipsis tractatum alibi recordaremur. [*]( C )

ergo secundum dicta domini, in quo sunt thesauri sapientiae absconditi, quos nemo potuit praeuidere, operari me oportet in sepultura eius, ut caro eius requieuisse, non [*]( 1 Ioh. 1, 1 8 Ioh. 12, 5 11 Rom. 6, 4 16 Matth. 10, 8 18 I Petr. 1, 19, cf. de spiritu sancto III 125 sqq. 20 Coloss. 2, 3 22 Ps. 15, 10 ) [*]( 1 accipit A accepi X qui Maurini 2 mysterio (i s. 0 m2) A et discipuli 8. u. m2 A 3 tantum PL 4 enim (8. m2 emi) A 6 ue**ri (i ex e m2) A iohannis (-es m2) P sermone Cx 7 echarioth ABit scariotis C scarioth cet. CCC PL trecentos (denarios) X 8 habea] legitur PL CCC PL 9 trecenta ed. Rom. declarant V (n s. u.) BCX 10 perfunctoriam (m s. u. m2) A perfunctoria P (a ex 6) FO praescientia P (c ex t m2) B praesentiam TX (F in mg. praescientiam, eras.) 11 sed s. u. m2 A maluit A uult C 14 etiam se (i 8. e alt. m2) A actione PLX 15 uile Aa uilis G 16 inquit om. X 17 pecuniam enim X 18 pretio sanguinis P (is ex es) BL sanguine (ante s ras.) A redemit PL 22 sepulturam T (-a corr. BCETX )

245
corruptionem uidisse credatur et mors corporis eius ita domum nostram odore sui conpleat, ut credamus quia in manus patris conmendauit spiritum suum et a morte sequestrata diuinitas corporalium non subiit consortium passionum.

intellege [*]( D ) quemadmodum corpus fili unguentum oleat. corpus illud est quod exutum est, non quod amissum est. corpus eius traditiones sunt scripturarum, corpus eius ecclesia est. corporis eius odor sumus, et ideo decet ut mortem corporis eius ornemus, etsi nostros illa non requirat ornatus, sed requirunt pauperes. ornabo corpus eius, si fiam sermonum eius praedicator et possim gentibus crucis aperire mysterium. ornauit ille qui dixit quia praedicamus Christus crucifixum, ludaeis [*]( E ) quidem scandalum, gentibus stultitiam, ipsis uero uocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum dei uirtutem et dei sapientiam. ornatur crux, cum id quod per inperitiam stultum putatur per euangelium sapientius aestimatur, ut possimus docere quemadmodum uirtus aduersaria per crucem domini destruatur. misi in domini corpus unguentum, spirare incipit quod mortuum putabatur.

Ideo unusquisque adoriatur emere labore suo nisuque [*]( F ) uirtutum alabastrum unguenti, non uile aliquod atque conmune, sed pretiosum unguentum alabastri et unguentum pisticum. si enim quis fidei congreget flores et praedicet Iesum Christum crucifixum, in omnem ecclesiam, quae Christi corpus est mundo mortua, requiescens deo fidei suae transfundit unguentum. [*]( 2 Luc. 23, 46 7 et 24 Ephes. 1, 28 7 II Cor. 2, 15 12 I Cor. 1, 23 sq. 23 Gal. 6, 14 ) [*]( 2 compleatur (om. nt; m2 compleat ut) A ut] et PL, ut in ras. Y, om. FO manu PBFGLOft 5 fili AaX filii FO corr. cet. 7 eius 8. u. P 9 nostroB (s alt. s. u.) A 11 aperire mysterium crucis X 13 gentibus PaC gentibus autem A (autem s. u. m3) cet. ipsi$s A 16 estimatur (a in ras.) P aestimetur X 18 distrahatur (in mg. m3 al. distruatur) A distruatur X 19 putatur P 20 nisi qui P (que corr. m3) L 21 unguenti... sed add. m2 A neque (at 8. ne) A 22 praetiosum unguentum (u tert. 8. u.) P 28 congeret A 24 omni ecclesia PBLK 25 transfudit APL transfundit (n 8. w. m3) 0 )

246
olere incipit tota domus domini passionem, olere incipit mortem, olere incipit resurrectionem, ut possit unusquisque ei hoc sacrae plebis numero dicere: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi. spirat odor, olet unguentum in corpore, si quis possit — atque utinam[*](1392 A )ego possim — confidenter loqui: mihi autem mundus crucifixus est. non amanti diuitias, non amanti honores saeculi, non amanti quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, non amanti quae uidentur, sed quae non uidentur, non cupido uitae, sed ei qui festinat dissolui et cum Christo esse crucifixus est mundus. hoc est enim crucem tollere et sequi Christum, ut et nos conmoriamur et consepeliamur cum eo, ut unguentum, quod ista mulier in sepulturam eius misit. olere possimus. non mediocre istud unguentum est, quo Christi longe lateque [*]( B ) diffunditur nomen. unde etiam prophetice dictum est: unguentum exinanitum nomen est tuum, ideo exinanitum, ut maiore fides odore fraglaret.

ex hac ergo muliere intellegimus illud apostolicum quid sit: superabundauit peccatum, ut lsuperabundaret gratia. nam si in ista muliere non super abundasset peccatum, non superabundasset gratia; agnouit enim peccatum et detulit gratiam. et ideo lex necessaria; per [*]( C ) egem enim peccatum agnoui. si lex non fuisset, peccatumlateret. agnoscendo peccatum ueniam peto. per legem ergo genera peccatorum, praeuaricationis quoque crimen agnosco, curro ad paenitentiam, gratiam consequor. lex ergo auctor est boni, quae mittit ad gratiam. [*]( 8 Galat. 6, 14 6 Galat. 6, 14 9 II Cor. 4, 18 10 Philipp. 1, 23 11 Luc. 9, 23 12 Rora. 6, 4, Coloss. 2, 12 13 Matth. 26, 12 15 Cant. 1, 3 18 Rom. 5, 20 22 Rora. 3, 20; 7, 7 ) [*]( 1 domini om. X 3 autem om. PL 4 crucem AL et (m exp.) P, (m eras.) B nostri om. BG X) ti 8. u. m2 A 5 in s. u. m3 P, om. L 7 est om. a honores (s 8. u. m3) P 12 sepeliamur X 16 est om. PBL exinanitum est ET 17 fraglaret PET flagraret cet. 18 quidixit (sit g. jxit m3) P superabundabit A 19 non superabundaret X 22 agnouit P (t exp.) BL 23 ergo] enim x 25 penitentiam (i pr. s. u. m2) A )

247

Mater et fratres mei hi sunt qui uerbum dei audiunt [*](8,21) et faciunt. moralis magister, qui de se ceteris praebet [*]( D ) exemplum, atque ipse praeceptor, ipse etiam suorum exsecutor est praeceptorum. praescripturus enim ceteris quoniam qui non reliquerit patrem et matrem suam non est filio dei dignus, sententiae huic primus ipse se subicit, non quo maternae refutet pietatis obsequia — ipsius enim praeceptum est: qui non h honorauerit patrem et matrem morte morietur — sed quia paternis se mysteriis amplius quam maternis affectibus debere cognoscat. neque tamen iniuriose refutantur parentes, [*]( E ) sed religiosiores copulae mentium docentur esse quam corporum.

ergo non debuerant foris stare qui Christum uidere quaerebant; prope est enim uerbum in corde tuo et in ore tuo. intus igitur uerbum, intus est lumen. unde et ille ait: accedite ad eum et inluminamini. si enim foris stantes nec ipsi agnoscuntur parentes et propter nostrum fortasse non agnoscuntur exemplum, quemadmodum nos agnoscimur, [*]( F ) si foris stemus?