Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

[*](7,37) Et ecce mulier, quae erat m ciuitate peccatrix. [*]( 1 Ps. 136, 2 9 Ps. 80, 2 aq. 13 Ps. 70, 22 sq. 22 Cant. 4, 8 24 Esai. 8, 18 ) [*]( 4 disponsatur X (desp. corr. Er) 5 quando ] quam A 8 ipso 8. u. m3 A 11 iucundum AB iocundum cet. 12 aduertis a. u, m2 A 13 tibi dS P (dS 8. u.) cet. srf A 19 concinnat A et (n pr. 8. u. 1*3) P sume et x timpanum A 20 spm PL 22 bis hucj nunc X 23 hoc (c s. fl.) A 24 dicit ypg A )

236
hoc loco plerique pati uidentur scrupulum, serere quaestiones, utrumnam uideantur euangelistae duo discordasse de fide an uero aliquam in diuersitate dictorum diuersitatem signare uoluisse mysterii.

habes enim in euangelio secundum Matthaeum quia Iesus cum uenisset in Bethaniam in[*]( F ) domum Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et recumbente illo fudit super caput eius. deinde istic [*](7,39) Pharisaeus intra se dicit quod, si esset propheta, sciret peccatricem et unguentum eius uitare deberet, illic unguento effuso discipuli conqueruntur. utrumque igitur explicandum est, sed ante quod scriptorum ordine prius est priorem quoque ordinem interpretationis accipiat.

uenit ergo dominus Iesus in domum Simonis leprosi. apparet oeconomia, quod leprosum non refugit, non uitat inmundum, ut maculas humani corporis possit abluere. domus autem leprosi erat in [*]( 1387 A ) Bethania; (Bethania> per interpretationem domus oboeditionis dicitur. omnis igitur locus Bethania, portio autem totius loci domus Simonis. nonne tibi uidetur Bethania mundus hic esse, in quo seruitii oboedientis debemus obsequium, domus autem Simonis leprosi terra esse, quae mundi portio est? princeps autem saeculi huius quidam leprosus est Simon. ergo dominus Iesus Christus ex illis superioribus locis uenit in hunc mundum et descendit in terram. non erat in hoc mundo, sed [*]( B ) oboediente pietate missus est in hunc mundum. ipse dicit: sicut me misit in hunc mundum. audiuit ergo mulier ista [*]( 5 Matth. 26, 6 sq. 26 Ioh. 6, 57 ) [*]( 1 et serere PL quaestionis A 3 in dictorum (dictorom in y) diuersitate EJr L T in diuersitate (diuersitate s. v. m2, am. dictorum) G 7 ungenti P 8 istic aBC stic A isti (c 8. i, eras.; vi3 iste) P pharisaeus x publicanus cet. 10 ungentum PL 11 illi PL ungento P 13 priorum A 14 oechonomia A 16 abolere (re in ras.) P 17 Bethania add. Engelbrecht; quae add. 8. u. m3 P, m2 n 19 nonne] ne A non BFGQKT 20 oboedientes AX (-tis corr. F) 24 in terram ... oboediente s. u. m2 A 26 me misit ArzX me misisti PBLX misit me C ista mulier C ista s. u. m2 A )

237
uenisse Christum, intrauit in domum Simonis; neque enim sanari potuisset haec mulier, nisi Christus uenisset in terram. et fortasse ideo etiam ipsa ingreditur domum Simonis, quod speciem habeat cuiusdam superioris animae scilicet uel ecclesiae, quae descendit in terram, ut bono odore sibi populum congregaret.

Hanc ergo mulierem inducit Matthaeus supra caput Christi [*]( C ) effundentem unguentum et ideo forte noluit dicere peccatricem; [*](7,38) nam peccatrix secundum Lucan supra Christi pedes effudit unguentum. potest ergo non eadem esse, ne sibi contrarium euangelistae dixisse uideantur. potest etiam quaestio meriti et temporis diuersitate dissolui, ut adhuc ilia peccatrix sit, iam ista perfectior. etsi enim personam non mutet ecclesia uel anima, tamen mutat profectum. itaque si constituas animam fideliter [*]( D ) adpropinquantem deo, non peccatis turpibus et obscenis, sed pie seruientem dei uerbo, habentem inmaculatae fiduciam castitatis, aduertis quod ad ipsum Christi ascendit caput; caput autem Christi deus est et odorem meritorum spargit suorum. Christi enim bonus odor sumus deo; deum quippe honorat bonum fraglans odorem uita iustorum.

si haec intellegas, uidebis hanc feminam plane beatam, ubicumque [*]( E ) praedicatum fuerit hoc euangelium, nominari nec eius umquam exolescere memoriam, eo quod supra caput Christi bonorum fraglantia morum iustorumque factorum effudit unguentum. [*]( 5 II Cor. 2, 14 sq. 7 Matth. 26, 7 17 I Cor. 11, 3 19 II Cor. 2, 15 21 Matth. 26, 18 ) [*]( 2 potuisset (s pr. ex t) P haec et (et s. u. m2) A 4 habeat (a ait. 8. u.) P 8 nngentum P 9 lucan AP lucam cet. effundit A (n 8. u. m2) GOxtV 10 ungentum P 14 constituas (s pr. s. u.) P 15 peccastis P (s pr. eras.) L 16 seruantem dl uerba PL 17 aduertes A ascendat / 18 suorum spargit X 20 fraglans P ml et (corr. ex flagrans) T fragrans (1 a. r pr.) i flagrans P m3 cet. (1 ex r m2) G 21 feminam PL feminam uidebis (uidete ic) cet. plane] plene Y ualde PL beatam et P 23 memoriA (4 ex a graphio) P super y 24 fraglantia P fraglantiam G et F (1 ex r m2) T (corr. ex flagr.) flagrantia ABCL fragrantiam (1 8. r pr.) 7 flagrantiam cet. effundit arc et (n exp.) V ungenta P unguenta L et (a ex um) B ungentum F )

238
qui accedit ad caput nescit extolli, sicut ille frustra inflatus 1 mente carnis suae et non tenens caput. sed qui caput non tenet Christi uel pedes teneat, quia corpus unum I copulatum et subministratum crescit in incrementum dei.

altera est illa, uel persona altera uel profectu,[*]( F ) quae propinqua nobis est; nondum enim peccatis nostris renuntiauimus. ubi sunt nostrae lacrimae, ubi gemitus, ubi fletus? uenite, adoremus et procidamus ante eum et ploremus ante dominum, qui fecit nos, ut saltim ad pedes Iesu uenire possimus. nondum enim possumus ad caput uenire; peccator ad pedes, iustus ad caput.

habet tamen et I quae peccauit unguentum. defer mihi et tu post peccata [*]( 1338 A ) paenitentiam. quocumque uel in domum indigni, uel in domum Pharisaei audieris iustum uenisse, contende, praeripe hospiti gratiam, praeripe regnum caelorum; a diebus enim Io hannnis Baptistae regnum caelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud. ubicumque audieris Christi nomen, adcurre: in cuiuscumque interiorem domum Iesum intrasse cognoueris, et ipse festina. cum reppereris sapientiam, cum reppereris iustitiam in alicuius penetralibus recumbentem, adcurre ad pedes, hoc est uel extremam partem quaere sapientiae. noli fastidire pedes; fimbriam illa tetigit et sanata est. lacrimis confitere delicta, dicat de te quoque iustitia illa caelestis: [*](7,44) lacrimis suis rigauit pedes meos et capillis suis.

[*]( 1 Coloss. 2, 18 sq. 3 Matth. 28, 9 8 Ps. 94, 6 15 Matth. 11, 12 22 Luc. 8, 44 )[*]( 1 inflammatuB PL 2 mente (e alt. in ras.) P 6 eat om. B 8 eum] ifh P (ex dum) BLy 9 post dominum add. in mg. f1, sed eras. A, nostrum PaBCFLV saltem C et (im m2) PG ad om. X 10 inuenire X possimus] possemua (e ex u m2) P possumus] possimus X ad caput uenire PL, om. cet. (caput s. u. m2 n) 11 et peccator PL quia peccator X habet (t 8. u.) P 12 tamen et quae peccauit om. PL ungentum P defers A (t 8. s m2) deffert FOY defret n 14 praeripere Xy hospiti PBL hospitis ACy et (is ex es) nV hospites rzFO 15 praeripere X 17 audieris (is ex itis) A 20 penetrabilibus AQX et (bi eras.) T 24 et om. PBL )

239
extersit. et fortasse ideo non lauit pedes suos Christus, ut eos lacrimis nos lauemus. bonae lacrimae, quae non solum [*]( c ) nostrum possunt lauare delictum, sed etiam uerbi caelestis rigare uestigium, ut gressus in nobis eius exuberent. bonae lacrimae, in quibus non solum redemtio peccatorum, sed etiam iustorum refectio est; iusti enim uox est: fuerunt mihi lacrimae meae panis.

Etsi ad caput Christi adcedere non potes, tangat pedibus suis caput tuum Christus. et fimbria curat eius et pedes curant. expande capillos, sterne ante eum omnes tui corporis dignitates. non mediocres capilli sunt, qui possunt pedes tergere [*]( I> ) Christi. testatur hoc ille, qui quamdiu capillos habuit, uinci nequiuit. denique et mulierem decaluatam orare non decet. habeat plane capillos, quibus Christi circumuoluat uestigia, quibus suae criniculis pulchritudinis et decoris sapientiae pedes tergeat, ut extremo saltem diuinae rore uirtutis umescant, figat iustitiae pedibus oscula sua. non mediocris haec meriti est.