Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

iustificatur itaque deus ipse per baptismum, dum se homines peccata propria [*]( 1384 EI ) confitendo iustificant, sicut scriptum est: dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris, et iustificatur in eo quia non per contumaciam refutatur, sed per iustitiam dei munus agnoscitur; iustus enim dominus et iustitias dilexit. in eo ergo iustificatio dei est, si non ad indignos et obnoxios, sed ad innocentes per ablutionem factos uideatur et iustos sua munera transtulisse. iustificemus igitur dominum, ut iustificemur a domino.

quid sit iustificari deum inpensius [*]( F ) requiramus. apostolus dicit: sit autem deus uerax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, dum iudicaris; Dauid quoque dicit: tibi soli peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas. dum iudicaris. ergo is qui peccat et confitetur deo peccatum iustificat deum cedens ei uincenti et ab eo gratiam sperans. in baptismate igitur iustificatur deus, in quo est et confessio et uenia peccatorum.

non contemnamus [*]( 1385 AI ) igitur sicut Pharisaei consilium dei. consilium dei est in [*]( 8 Esai. 43, 26 11 Ps. 10, 7 16 Rom. 3, 4; cf. Pa. 115, 2; 50, 6 19 Ps. 50, 6 ) [*]( 2 uirtutis animae PBL est (s. fl., eras.) creata E creata est L 3 alia est sap. ET 6 itaque] igitur X 7 hominis P (-es m3) L 9 et om. PBL 10 contumacia? (ra s. e m2) A 11 iustitiam PaBCL 12 est iustificatio dl X . et ad noiios aXy 14 iustus (ad [s. «.] iostos. m2) A ad iustos a 15 impensius sequi (sequitur n) paulus apostoluB X 16 ait (t s. u.) P 18 et 21 dum AG cum cet. 19 ipse dauid quoque EGT ipse quoque dauid 7 tibi (i alt. 8. fl.) A 21 his P autem L 23 ab eo] habet X sperant (s 8. t m2) A 24 et post est om. PBLXy 25 sicut 8. U. m2 A consilium dei 8. u. m2 A )

233
baptismate Iohannis; quis igitur dubitet dei esse consilium in Christi lauacro? hoc est consilium, quod magni consilii angelus repperit, quod nemo cognouit; quis enim cognouit sensum domini? hominis consilium nemo contemnit, dei consilium quis refutet? ergo quasi filii matrem iustificemus, matrem sequamur. scimus quia mater pro filiis se offert periculo. matris sapientiae consilio, matris oboediamus imperio. [*]( B )

Cantauimus uobis, et nonsaltastis;lamentauimus, [*](7,32) et non plorastis. etsi non incongrua haec puerorum uideantur esse personae, qui leuem corporis motum inprudentia adhuc maturioris grauitatis exercent, tamen ad altiorem sensum referri posse praesumo, eo quod uideantur Iudaei nec psalmis primo nec threnis postea propheticis credidisse, psalmis ad [*]( C ) praemia prouocati, threnis ab errore reuocati. cantauit Dauid, ut in salicibus nostra suspenderemus organa, cantauit ipse et ante arcam domini non pro lasciuia, sed pro religione saltauit. ergo non histrionicis motibus sinuati corporis saltus, sed inpigra mentis et religiosa corporis agilitas designatur. sed non in triumphis, non in excidiis Iudaeorum secuta correctio, qui diuinae indulgentiae muneribus prouocati leuare mentem, corpus adtollere, terrena deserere, caelestia quaerere debuerunt [*]( D ) et iniuriis captiuitatis adtriti deflere peccatum, quod culpa esset auctor iniuriae.

iustificata est ergo sapientia ab [*](7,35) omnibus filiis suis. bene ab omnibus, quia circa omnes iustitia reseruatur. ut susceptio fiat fidelium, reiectio perfi- . [*]( 2 Eeai. 9, 6 3 Rom. 11, 34; cf. Esai. 40, 13 14 Ps. 136, 2 15 Reg. II 6, 14 sqq. ) [*](1 esse dei PBL 5 quis. P 6 offeret A 7 sapienti PL 9 puerorum (p s. u.) P 11 sensum (e in ras.) A 13 sq. therenis (e eras.) P 14 reuocati (re s. u. m2) AP uocati cet. 15 et ipse et A (et pro exp.) 0 (et alt. eras.) FGV et ipse (om. deinde et) n 16 salutauit P (u pr. eras.) L 18 inpigra ed. Rom. inpigrae libri 20 in- . telleRentiae PL muneri P (-re m3) L munere X 21 debere (vi2 debuerunt) A 22 et om. A (in mg. m3 et iniuriis) 23 iniuriae (n in ras.) A 25 seruatur PB et (in quo spatium ante seruatur) L perditorum (in mg. m3 al. perfidoruni) A )

234
dorum. unde et plerique Graeci sic habent: iustificata est sapientia ab omnibus operibus suis, quod opus iustitiae sit circa uniuscuiusque meritum seruare mensuram. bene [*]( E ) ergo dicit: cantauimus uobis, et non saltastis.

cantauit enim Moyses, quando in mari rubro ad transitum Iudaeorum fluctus obriguit, unda circumstetit eademque equos Aegyptiorum ascensoresque refusa demersit. cantauit Esaias dilectae uineae suae canticum, significans asperam flagitiis fore plebem, quae fecundis prius erat uirtutibus fructuosa. cantauerunt Hebraei, cum uestigia eorum tactu flammae rorantis umescerent et intus extraque ardentibus omnibus solos tamen ignis innoxius [*]( F ) lamberet nec adureret. Ambacum quoque cantico publicam doctus mulcere maestitiam prophetauit dulcem domini fore fidelibus passionem. cantauerunt ergo prophetae spiritalibus modulis publicae salutis oracula resultantes, fleuerunt prophetae threnis flebilibus dura Iudaeorum corda mulcentes.

Docuit nos scriptura cantare grauiter, psallere spiritaliter; docuit etiam saltare sapienter dicente domino ad Ezechihel: plaude manu et percute pede; neque enim histrionicos fluxi corporis motus deus morum censor exigeret aut [*]( 1386 A ) indecoros crepitus uiris plaususque femineos imperaret, ut tantum prophetam deduceret ad ludibria scaenicorum et mollia feminarum. non congruunt resurrectionis reuelata mysteria et obprobria saltationis exacta. est sane, est quidam proprius bonorum actuum factorumque plausus, cuius sonus in orbem exeat et bene gestorum resultet gloria, est honesta saltatio, qua [*]( 5 Exod. 15, 1 sqq. 7 Esai. 5, 1 9 Dan. 3. 24 sqq. 12 Ambac. 3, 13 16 Esai. 46, 12 17 Ps. 46, 8 19 Ezech. 6, 11 25 Ps. 18, 5 ) [*]( 9 Hebraei om. PL 11 ex utraque aX innoxios PL 12 aduderet (r 8. d alt.) P adcideret L ambacum APaX abacuc B (in rew.) EG T et m2 n, abbacuc Or et m2 0, ablacuc L 15 tehrenis A therenis (? eras.) P 18 ezechiel A 20 fluxu LX exigerat (e a. a) P 21 screpitos A strepitus X 22 ludibria (i pr. ex e m3) P acenicorum P 24 est sane est ACXy (est pr. exp. 1t) et sane est y sane est cet. 26 honesta? sal.tatio (u eras.) A dripudiat A (t 8. d pr.) y (trip. m2 JEy) )

235
diat animus, et bonis corpus operibus eleuatur, quando in salicibus organa nostra suspendimus.

iubetur ergo propheta [*]( B ) plaudere manu et percutere pede, iubetur psallere, quia sponsi nuptias iam uidebat, in quibus sponsatur ecclesia, Christus adamatur. et bonae nuptiae, quando uerbo anima, spiritui caro nubit. in his propheta Dauid ludere nos nuptiis uoluit, ad has inuitauit, quia suos posteros copulabat, et ideo laetior quam ceteri quasi in ipso actu positus nuptiarum nos ad celebritatem festi muneris adhortatur dicens: exsultate deo adiutori nostro, iubilate deo Iacob. sumite [*]( C ) psalmum et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara. nonne actum quendam prophetae saltantis aduertis? denique alibi: psallam tibi in cithara, sanctus Israhel. gaudebunt labia mea, cum cantauero tibi, et anima mea, quam redemisti. audis citharizantium uoces, audis saltantium crepitus?

nuptias crede. sume et tu citharam, ut pulsata spiritus plectro interiorum corda uenarum boni operis sonum reddat. sume psalterium, ut armonia dictorum [*]( D ) factorumque tuorum concinat. sume tympanum, ut organum tui corporis spiritus moduletur interior factisque operantibus dulcis morum tuorum suauitas exprimatur. sic psallebat propheta, cum diceret: ueni huc a Libano, sponsa, ueni huc a Libano. hoc canticum cecinerunt pueri nec auditi sunt. qui pueri? de quibus dicit: ecce ego et pueri quos dedisti mihi. sed hoc canticum non in foro, non in plateis canebatur, sed in Hierusalem; ipsa est enim dominicum forum, in quo [*]( E ) praeceptorum caelestium iura conduntur.