Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

itaque illud apostolicum [*]( B ) quia caritas patiens est, benigna est, non aemulatur, non inflatur in his praeceptis consummatum uidemus. si [*](6,28 sq. ) patiens est, debet patientiam uerberanti; si benigna est, non debet respondere maledictis; si non quaerit quae sua sunt, non debet resistere diripienti; si non aemulatur, odisse non debet inimicum. et tamen apostolicis diuinae superfluunt praecepta pietatis; plus est enim donare quam cedere, plus est [*]( C ) amare inimicos quam non aemulari. quae omnia dominus et [*]( 6 Diog. Laert. III 83, Stob. Flor. III 1, 194 (I 142 H.) 20 I Cor. 13, 4 ) [*]( 2 frangetur PL inpetus] animus X 4 iniurias X 5 ac] et X 6 per (s. «. m3) patientiA P 7 me om. aBX 8 partes om. X 17 intuitu PL 21 COnBummatur. uidemus (a. uidemus m3 t nidelicet) P 28 maledicto (o ex is m2) P maledicti L 26 est pr. s. u. E, om. FOV 27 et om. BX )

213
dixit et fecit. qui cum malediceretur, non remaledixit, cum percuteretur, non repercussit, cum dispoliaretur, non restitit, cum crucifigeretur, ipsis persecutoribus ueniam postulauit dicens: pater, dimitte illis peccatum, quia nesciunt quid faciunt. criminatores suos excusabat a crimine.

illi crucem parabant, hic salutem et gratiam rependebat. et [*](6,35) tamen quoniam studia ipsa uirtutum sine remuneratione [*]( D ) torpescunt, et exemplum nobis attulit et mercedem spopondit e caelo filios dei futuros pollicens qui fuerint imitatores eius. qui enim festinat ad praemium fastidire non debet exemplum, quia quanto praecellentius praemium tanto inpensius officium. quanta autem misericordiae merces, quae in ius diuinae adoptionis adsciscitur! sequere igitur misericordiam, ut merearis gratiam.

late patet benignitas dei; super ingratos pluit, malis [*]( E ) [*](6,36) fecunda non negat terra prouentus, idem mundi sol sacrilegos religiososque pariter inluminat. aut ut mystice ista pendamus, propheticis populum Iudaeorum dominus pluuiis inrigauit et solis aeterni refulsit radiis etiam non merentibus, sed quoniam illi mundano rore maduerunt, ecclesia dei ad caeleste lumen adsciscitur, ita tamen ut illis quoque misericordiae, si credant, praerogatiua seruetur.

addidit non temere iudicandum, [*](6,37) ne cum sis tui conscius ipse delicti, in alterum cogaris ferre [*]( F ) sententiam.

Magna etiam disciplina uirtutis, ut de infructuosis fructuosa [*](6,4-1 ) non quaeras nec de incultis prouentum fecunditatis exspectes. unicuique enim sua cultura dat fructus: in spinis istius mundi [*]( 1 I Petr. 2, 23 2 Lnc. 23, 34 4 Luc. 23, 34 14 et lo Matth. 5, 45 21 cf. Rom. 2, 1 ) [*]( 2 non repercuseit cum dispoliaretur om. G reapoliaretur E (r pr. in raa., re del. m2) j T 3 resistit a.X.x et (restitit corr.) B 5 a crimine excusabat C 8 aponpondit (n pr. eras.) P 11 praecellentior (-08 corr.) P 12 quanto P merces misericordiae PL 15 sola (a eras.) sacrilegos (os ex us) P 16 ut om. PL, 8. ». C pandamus X 21 temere iudicandum in ras. P 22 cogitaueris X 25 qagraa (ę m3 ex i) P 26 fructuin X in stius (m3 istius; om. spinis) P istius (om. in spinis) L )

214
ficus illa non potest repperiri, quae quia fecundis fructibus melior est, bene species ei resurrectionis aptatur, uel quia, ut legisti, ficus dederunt grossos suos, quod inmaturus et inutilis et caducus in synagoga fructus ante praecessit, uel quia inmatura uita nostra est in corpore, matura in resurrectione[*](. 1375 A ) et ideo procul a nobis debemus saeculares sollicitudines abdicare, quae mordeant animum mentemque adurant, ut maturos fructus culturae diligentis possimus adipisci, quos in incultis [*](6,44) istius mundi repperire non possumus, quia non legunt de spinis ficus neque de tribulis uindemiant uuam. alterum ad mundum et resurrectionem, alterum ad animam et corpus refertur, uel quia nemo peccatis fructum adquirit animae suae, quae sicut uua proxima terris corrumpitur, in [*]( B ) superioribus maturatur, uel quia nemo potest damnationem carnis euadere nisi quem Christus redemerit, qui sicut uua pependit in ligno. procul igitur ab illa carne, quae damnato homini tribulos generare praecepta est, leuemus oculos spiritales, tendamus manus, ut Christum uindemiare possimus.

omnium autem fundamentum docet esse uirtutum oboedientiam [*](6,48) caelestium praeceptorum, per quam domus haec nostra non[*]( c ) profluuio uoluptatum, non nequitiae spiritalis incursu, non imbre mundano, non haereticorum possit nebulosis disputationibus conmoueri.

Pulchre autem ubi praecepta compleuit, formam docet [*](7,1) suorum praeceptorum exsequi; nam statim gentilis centurionis [*]( 3 Cant. 2, 13 15 Cant. 1, 14 16 Gen. 3, 18 21 Ephes. 6, 12 ) [*]( 1 inueniri ET 3 ficos (corr. -us) P grossus PLx (-os corr. PG) 7 mortificant X 8 quos Engelbrecht quod libri; quod in j cultis P quod incultis L quod in incultis E (in pr. s. u.), r (in alt. s. u.) 9 collegunt F et (col s. u.) V colligunt CL et (i ex e) 0 10 ficos (v 8. 0 m3) P tribulis (i alt. ex 0 per ras.) P nindimeant P uindimiant X 12 adquiret P adquaerit L 14 potest (t alt. s. u.) P 15 quia PEX (a del. PEttY) 18 uindimiare X (corr. tcF) 20 nostra om. X 21 in profluuio C 22 in imbre X 23 conmoueri om. P (in mg. m3 inpediri) 24 docetur PBFLy et (ur eras.) OV docebitor a 25 gentiles P (-is m. rec.) L )

215
seruus domino curandus offertur, in quo populus nationum, qui mundanae seruitutis uinculis tenebatur, aeger letalibus passionibus beneficio domini sanandus exprimitur. quod autem [*]( D ) moriturum dixit, in eo euangelista non fefellit; moriturus enim erat, nisi fuisset sanatus a Christo. impleuit igitur praeceptum caritate caelesti, qui sic dilexit inimicos, ut morti eriperet atque ad perpetuae spem salutis adscisceret.

quantum autem diuinae [*](7,6) humilitatis insigne, ut caeli dominus nequaquam dedignaretur centurionis seruulum uisitare! elucet fides in operibus, sed plus operatur humanitas in affectibus. quod utique non ideo [*]( E ) faciebat, quia absens curare non poterat, sed ut formam tibi daret humilitatis imitandae, qua iuxta humilioribus doceret ac superioribus deferendum. denique alibi regulo dicit: uade; filius tuus uiuit, ut scias et potentiam diuinitatis et humilitatis gratiam. ibi noluit pergere, ne in reguli filio uideretur magis diuitiis detulisse, hic ipse perrexit, ne uideretur in centurionis famulo condicionem despexisse seruilem; omnes enim, seruus et liber, in Christo unum sumus.

sed uide fidem [*]( F ) praerogatiuam esse medicinae. aduerte etiam in ipso populo gentili perspicaciam esse mysterii. dominus pergit: excusat centurio militarique deposito tumore reuerentiam sumit et ad fidem facilis et ad honorificentiam promtus. et bene Lucas etiam in occursum amicos dicit esse a centurione transmissos, ne praesentia sua grauare domini uerecundiam uideretur et officium officio prouocasse. haec moraliter.

Mystice autem quem Judaeorum populus crucifixit inuiolatum ab iniuria manere desiderat populus nationum et quod [*](1876 A ) ad fidem pertinet sermoni credidit, hoc est non hominis, sed dei potestate coniciens dari a Christo hominibus sanitatem. [*]( 13 Ioh. 4, 50 18 Galat. 3, 28; cf. Coloss. 3, 11 ) [*]( 4 fefellit (fe pr. s. fl.) P 7 est (II. u. m3) diuinae P 12 qua aCET quam Gf et (ex quia) πV quia cet. iusta PL duceret aBCT/ (m2 doceret ł.r) ac (c exp.) 7 a GV 13 deferendam GV 16 porrexit (per- m3) P 17 omnis a.CXX (-es m2 G) 2:3 tramiasos P ml transmisBos P m3 26 mistice P 28 hoc non est P 29 in (a. 11. m3) dei P potentia L )

216
quod uero ad mysterium spectat, uidit in pectora adhuc gentilium non esse penetrabilem Christum. et ideo qui necdum [*](7,6 sq. ) cogitationis praeteritae maculas abluisset, grauari se magis dignatione putauit domini quam iuuari. sic illa uidua Sareptana indignam se prophetico iudicauit hospitio. ideoque dominus in uno isto fidem gentium praefert.

et quidem si sic [*]( B ) [*](7,9) legas: in nullo tantam fidem inueni in Israhel, simplex intellectus et facilis est, sin uero iuxta Graecos: nec in Israhel tantam fidem inueni, fides huius etiam electioribus et deum uidentibus antefertur.

uidete autem[*](6,10) oeconomiam: probatur fides domini et serui sanitas roboratur. potest ergo meritum domini etiam famulis suffragari, non solum fidei merito, sed etiam studio disciplinae. spectate etiam [*]( C ) alteram oeconomiam dominicae humilitatis. quae non spondet operatur; nam etsi nondum imperauerat sanitatem, tamen serui qui missi fuerant sanum seruulum reppererunt.

[*](7,12—14 ) Cum adpropiaret autem portae ciuitatis, et ecce efferebatur defunctus filius unicus matris suae, et haec erat uidua, et turba multa cum illa. quam cum uideret dominus, misericordia motus dixitilli: noli flere.

et accessit et tetigit loculum. et luc locus ad [*]( D ) utramque redundat gratiam, ut et cito flecti diuinam misericordiam matris uiduae lamentatione credamus, eius praecipue quae unici fili uel labore uel morte frangatur, cui tamen uiduae grauitatis meritum exsequiarum turba conciliet, et hanc [*]( \'4 Keg. III 17, 18 ) [*]( 1 spectat X expectat cet. pectora (e s.$m3) P 4 saraptaena P saraptana LK saraphtana C saraptena a (ena ex corr.) BFO sareptena Y sarepthena y 5 profitico P 6 praeferebat PL 8 simples (x 8. alt. 8 m3) P et] est et P (est exp.) L grecos (c ex g) P nec in Israhel om. PL 10 autem om. X 11 et om. X 12 potest (t alt. s. u. m2) P 15 namque PL 17 adpropiaret Cy adpropinaret (n eras.) PB adpropinquaret a (nqu s. u. m2) cet. et eras. Pa, s. U. C, om. BL 18 ferebatur y 19 multa turba X 20 motus est et dixit X 24 qui PaL fili LV et ml PO filii m2 PO cet. frangebatur X 25 conciliat PL )

217
uiduam populorum turba saeptam plus uideri esse quam feminam. quae resurrectionem unici adulescentis filii sui lacrimis meruerit inpetrare, eo quod sancta ecclesia populum iuniorem a pompa funeris atque supremis sepulchri suarum reuocet [*]( E ) ad uitam contemplatione lacrimarum, quae flere prohibetur eum cui resurrectio debeatur.

qui quidem mortuus in loculo materialibus quattuor ad sepulchrum ferebatur elementis, sed spem resurgendi habebat, quia ferebatur in ligno. quod etsi nobis ante non proderat, tamen posteaquam Iesus id tetigit, proficere coepit ad uitam, ut esset indicio salutem populo per crucis patibulum refundendam. audito igitur dei uerbo [*]( F ) steterunt acerbi illi funeris portitores, qui corpus humanum letali fluxu naturae materialis urguebant. quid enim aliud nisi quasi in quodam feretro, hoc est supremi funeris instrumento iacemus exanimes, cum uel ignis inmodicae cupiditatis exaestuat uel frigidus umor exundat uel pigra quadam corporis habitudine uigor habetatur animorum uel concreta noster spiritus labe purae lucis uacuus alit mentem? hi sunt nostri funeris portitores.

Sed quamuis suprema mortis spem uitae omnia aboleuerint et tumulo proxima corpora iaceant defunctorum, uerbo tamen dei iam moritura resurgunt cadauera. uox redit, redditur filius [*]( 1377 A ) matri, reuocatur a tumulo, eripitur a sepulchro. quis iste est tumulus tuus nisi mali mores? tumulus tuus perfidia est, sepulchrum tuum guttur est; sepulchrum enim patens est guttur eorum, unde uerba mortua proferuntur. ab hoc sepulchro te liberat Christus, ab hoc tumulo resurges, si [*]( 6 Luc. 23, 28 25 Ps. 5, 10 ) [*]( 2 qui PL adulescentis (e pr. ex i m2) P filii. (s eras.) P fili F et (m2 filii) 0 suis P (s alt. eras.) LX 3 meruit PL 4 a supremis BCX supremi B 6 eum cui] cum cui P (cum ei m2) L debebatur CX (b alt. s. u. V) mortuoa (v 8. o alt.) (m3) P, (m2) L 7 IllI PL 8 quia (i s. u.) P 12 acerbi (b ex u m2) P illius PL 17 babitudine* (m eras.) P 18 hii (i alt. eras.) P 20 omnes P (-is m3) BFLO omnis (i in ras.) V omnS n 22 redit] erit PL reddit (d pr. exp.) k, (eras) V 26 uerba om. PL )

218
audias dei uerbum.

etsi graue peccatum est, quod paenitentiae tuae lacrimis ipse lauare non possis, fleat pro te mater [*]( B ) ecclesia, quae pro singulis tamquam pro unicis filiis uidua mater interuenit; conpatitur enim quodam spiritali dolore naturae, cum suos liberos letalibus uitiis ad mortem cernit urgueri. uiscera sumus de uisceribus eius; sunt enim et spiritalia uiscera, quae habet Paulus dicens: ita frater, ego te fruar in domino: refice uiscera mea in Christo. nos ergo uiscera ecclesiae sumus, quoniam membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. doleat igitur pia mater,[*]( G ) adsistat et turba, non solum turba, sed etiam multa conpatiatur bonae parenti. iam resurges in funere, iam liberaberis a sepulchro; stabunt illi ministri tui funeris, incipies uitalia loqui, timebunt omnes; unius enim exemplo plurimi corrigentur. laudabunt etiam deum, qui tanta nobis remedia uitandae mortis indulserit.

[*](7,19) Et conuocauit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad eum dicens: tu es qui uenturus es an alium exspectamus?

non simplex intellectus in simplicibus [*]( D ) est uerbis, alioquin praesentibus superiora conpugnant. quomodo enim Iohannes quem in superioribus deo patre demonstrante cognouit hic nescit? quomodo et ibi quem ante nesciuit agnouit et hic quem iam sciebat ignorat? nescibam inquit eum, sed qui misit me baptizare ipse mihi dixit: supra quem uideris spiritum sanctum [*]( E ) descendentem de caelo. et dicto credidit et demonstratum agnouit et baptizatum adorauit et uenientem prophetauit. denique ego inquit uidi et testimonium perhibui quoniam hic [*]( 7 Philem. 20 9 Ephes. 5, 30; cf. Gen. 2, 23 23 Ioh. 1, 33 27 loh. 1, 34 ) [*]( 1 dili ET 3 unicis] ltagis PL 6 de nisceribusj dl uiscera PL ẹι̣ụṣ (8. m3 eccleeiae) PL 11 et (in rtu. ex ad) G, om. X 12 ip (a. a) 0 17 iohannis (-es m3) P 23 quem ante iam X nescibam P ml nesciebam P m3 cet. 25 sanctum om. yX descendentem de caelo om. PL )

219
est electus dei. quid ergo? fieri posset ut sic propheta tantus erraret, ut de quo dixerat: ecce qui tollit peccata mundi, adhuc eum dei filium esse non crederet? aut enim insolentiae est ei tribuere diuina quem nescias aut de dei filio dubitasse perfidia est. non cadit igitur in talem prophetam tanti erroris suspicio.

itaque si intellectus simplicis forma [*]( F ) conpugnat, spiritalem quaeramus figuram. et quia supra iam diximus in Iohanne typum esse legis, quae praenuntia fuit Christi, recte lex, quae pectoribus perfidorum tamquam aeterna carceribus luce uacuatis corporaliter tenebatur inclusa, quam uiscera fecunda poenarum et fores amentiae cohercerent, plenum exitum testimonii dominicae dispensationis sine euangelii nequit adstipulatione perferre.

Prophetauit quidem lex in Exodo baptismatis gratiam per nubem et mare, spiritalem in agno praenuntiauit escam, [*]( 1378 A ) fontem perennem designauit in petra; remissionem peccatorum in Leuitico reuelauit, regnum caelorum adnuntiauit in psalmis, terram repromissionis in Iesu Naue manifestissime declarauit —

haec omnia cum Iohannis quoque congruunt testimonio — sed tamen tyrannicis mundi istius potestatibus, quominus lucem dominicae resurrectionis effunderet, inclusa cohibetur. mittit ergo discipulos ad Christum suos Iohannes, ut supplementum [*]( B ) scientiae consequantur, quia plenitudo legis est Christus, ut quoniam nutant plerumque dicta sine factis et fides plenior gestorum [*]( 2 Ioh. 1, 29 7 cf. lib. II s. 63 11 Uerg. Aen. VI 598 14 Exod. 13, 21; 14, 21 15 Exod. 12, 3 Bqq. 16 Exod. 17, 6 17 Lenit. 25, 10; Ps. 21, 31 sq. 18 Ios. 9, 30 (24) 23 Rom. 10, 4 ) [*]( 2 tollit.. P peccatum BCFO 4 ei (i in ras.) P diuinaui P 5 post igitur add. non cadit BCX tali propheta BX 11 fortis PL foris BFO et (-es m2) rc coherceret PL 14 baptismatis (s pr. 8. u.) P 16 post peccatorum 2 litt. eras. in P (in ut uidetur) 17 psalmoa P (-is m3) aL 18 hiesu PO hiesum a 19 iohannes P (-is m3) L 21 effanderet P (ef ex of m2) GL offunderet CErT obfunderet B offenderet a ostenderet X 22 discipulos suos ad xpm G suos discipulos ad xpm EfT suos 8. u. C supplementum (e pr. ex i m3) P 23 xps est ET )

220
testificationibus quam uerborum sponsionibus exhibetur, quae tunc in pectoribus Iudaeorum uelut obserata lege nutabat, ipso spectaculo dominicae crucis et pleno resurrectionis testimonio panderetur.