Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

gamur. etenim cum Israhelitas in diebus iudicum superioribus fames temporibus urgueret, a Bethleem ciuitate Iuda. in qua natus est Christus, abiit uir colere in agro Moab cum uxore et duobus filiis; Elimelech uiro nomen, mulieri Noemin. filii eius acceperunt sibi uxores Moabitidas - nomen uni [*]( D ) Orfa, nomen secundae Ruth - et inhabitauerunt illic quasi decem annis et mortui sunt sed derelicta mulier a duobus filiis et uiro proprio destituta cognito quod deus uisitaret Israhel regredi domum parans coepit suadere ut domum propriam repeterent uxores filiorum suorum. una concessit, Ruth uero cum socru mansit. cui cum diceret socrus: ecce iam consponsa tua ad populum suum regressa est et ad deos suos, et tu reuertere pariter cum consponsa tua, [*]( E ) respondit Ruth: non contingat mihi dimittere te et redire [*]( . 9 Ruth 1, 1 sq. 13 Ruth I, 3 sq. 19 Rath 1,15—17 ) [*]( 1 israhelites (i 8. e alt. m2) P 4 ingredi PL R suffragrantibus (r alt. del.) P adlegamur B aHegamur P m3 FGrLT et (e ex i) V adligamur P ml allegemur (e alt. ex a) E alligamur α0 et (e 8. a alt.) π 10 betlehé (e alt. 8. u. ml; ê ex e m3) P bethlehem ET bethlcm aBG bethel π iuda LX iudae y indaea ΡαΒC 11 colligere aBCX et (in ras. m2) E moab in agro X 12 elimelech LX aimelech (n in ras.) V abimelech F (el a. ab m2) cet. noemin P m2 C F ϒ π T et (n alt. eras.) EV noomin P ml a noomi B (corr. noemi) G noemi L tt (i ex en m2) 0 14 et nomen BX habitauerunt ET ibi C 15 relicta G a om. PL 17 parans (s 8. u.) P 18 peterent X concessit (con 8. u.) P consensit L 19 remansit C 21 conspoosa (con 8. u. m3) P consponsata LX 22 contingat (t alt. 8. u.) P credere P (corr. redire) a )

122
ad deum meum], quia quocumque tu ieris ibo tecum et ubi tu habitaueris habitabo. populus tuus populus meus et deus tuus deus meus. et ubi mortua fueris moriar et ubi sepulta fueris sepeliar. atque ita duae peruenerunt in Bethleem. hos igitur mores atque hanc sanctitatem erga socrum, pietatem erga defunctum, religionem erga deum cum cognouisset Boos, proauus Dauid, iuxta Moysi [*]( p ) legem, ut semen defuncti proximi suscitaret, eam sibi elegit uxorem.

Refert autem aduertere quod et in agro pleno messis reperta manipulos, sicut scriptum est, colligens et socrui fructus reseruans et non post iuuenem abiit, sed uirum perfectum secuta est, unde et meruit audire: quia mulier uirtutis [*]( 1326A ) es tu uel: quia bene fecisti misericordiam tuam nonissimam plus quam primam; nouissima enim misericordia ecclesiae congregatae praestat priori. quod breuius hic dicimus, quia plenius in libris digessimus quos de fide scripsi. adpropinquauit autem qui longe erat, quia elongauit qui proximus erat, et calciamentum proximi muliere adquisiuit accepta. mos enim erat ut qui proximus erat, si nollet accipere in coniugium propinquam suam, calciamentum suum solueret et [*]( B ) alii cederet. in quo non mediocre mysterium, eo quod is qui [*]( 7 Ruth 4, 18 et 17; cr. 4, 10 8 Deut. 25, 5; cf. Marc. 12, 19, Luc. 20, 28 10 Ruth 2, 17 12 Ruth 2, 10 13 Ruth 3, 10 sq. 17 cr. de fide III 5 20 Ruth 4, 7, Deut. 25, 9 ) [*]( 1 deos meos y dum meum 0; verba et redire ad deum meum a li- brario profecta esse suspicati sunt Maurini; ego uerba ad deum meum inclusi 3 et ante deus om. X 5 in om. X bethlehem T bethleem (h 8. u.) r bethlem αG hanc 8. u. P 7 boos P m1 0 booz P m3 cet. legem moysi X 13 sequuta FOV uirtus αG 14 est (t etas.; om. tu) P uel] et X 16 congregatae (e alt. 8. u. m3) P ante quod add. et non mediocre mysterium est a et 8. u. m2 C; cf. u. 22 dicimus] conphendi Xx 17 digessi G 19 erat extra u. P mulierem AX (-ri m2 n) mulier PL adquisiuit (i pro ex e m2) P acceptam A V 22 mediocrem A his (h era.s.) P )

123
alienigenam in typo sumsit euangelizandi accepit facultatem.

1 1 denique in typo has fuisse nuptias testatur benedictio seniorum dicentium: det dominus mulierem quae intret in domum tuam sicut Rachel et sicut Liam, quae aedificauerunt domum Israhel, et facere uirtutem in Ephratha, et sit nomen in Bethleem. et fiat domus tua sicut domus [*]( c ) Phares, quem peperit Thamar Iudae, de semine tuo det dominus tibi ea hac puella. et accepit Boos Ruth et facta est ei in matrimonium et peperit Obed, patrem Iessae, auum Dauid. recte igitur sanctus Matthaeus per euangelium gentes ad ecclesiam uocaturus auctorem ipsum dominum gentiliciae congregationis alienigenarum generationem secundum carnem adsumsisse memorauit, ut iam tunc esset indicium quod illa generatio ederet gentium uocatorem, quem sequeremur omnes ex alienigenis congregati relinquentes paterna [*]( D ) et dicentes ei qui nos ad domini cultum uocaret, uerbi gratia Paulo aut cuicumque episcopo: populus tuus populus meus, deus tuus deus meus. ergo Ruth, sicut Lia et Rachel, oblita populum et domum patris sui soluens uinculum [*]( 3 Ruth 4, 11—13 9 Ruth 4, 14 et 17 17 Ruth I, 16 19 Ps. 44, 11 ) [*]( 1 accepta facultate (in mg. m3 ace...., cetera euanida) A 3 dl ΑΧχ intret P (a 8. e m3) ALX (a 8. e V) intrat αCy intrauit (om. in ante domum) B 4 rachel (c s. u.) A liam PCV lia cet. aedificauerunt utraeque X 5 in] et X (in m2 FY)\' ephrata A efratha P ephratha L efrata BG effrata ΕΥΤ eufratha aC eufrata X 6 bethleem P (o tert. 8. u. m3) B (em in ras.) C Εϒ X betleem L bethlem Αα bethlehem T bethel G 7 phares aCx fares eet. 8 et det LX tibi dus ET dns semen LX (semen 8. u. m2 r.) puella semen G post et Fas. Â boos APG booz eet. 9 obed PL oboet G (o alt. s. u.) obet T obebh a obeth cet. 10 iesse B iease cet. 11 dm BX 12 gentiliciae BGX gentilicBe aX (-iae corr. E) gentium licitae A gentilis PL alienigenarum congregationem X (em ex om V) 15 paternam X (s. patri. F) paternRm domum X et (domum 8. u. m2) V 16 ad dl X 17 ante Paulo add. laboranti Εϒ T; laboranti om. Paulo aut G episcoporum ΕϒΤ 18 et dg tuus ΒΧχ, recte puto et ds meus P 19 populum suum ed. Rom., recte puto uinclum i )

124
legis ingressa est in ecclesiam.

soluit autem calciamentum qui non accipit ecclesiam. et Moysi dicitur: solue calciamentum pedum tuorum, ne ipse sponsus ecclesiae crederetur. solus [*]( E ) ille non soluit qui uerus est sponsus. et ideo dicit. Iohannes : cuius non sum dignus soluere corrigiam calciamenti eius. ergo et hic typus est et aedificauit domum Israhel.

Quam uero conmemoratio eius dominicae prosapiae fuerit inserenda declarat mysterii altioris expressio, qua prophetatum est ex genere eius in Ephratha Christum esse generandum, cum dicitur: det tibi dominus facere uirtutem in Ephratha,[*]( F ) et sit nomen in Bethleem. quae est enim uirtus nisi quae per Christum gentium populos congregauit? quod autem nomen nisi illud quod Bethleem patria domini secundum carnem nascentis est facta? unde per prophetiam dictum est: et tu, Bethleem Iuda, non es minima inter principes Iuda; ex te enim exiet princeps qui regat populum meum lsrahel. [*]( 1327 A ) uidemus igitur mulierum\' conmemorationi historiam mores mysterium conuenire.

neque tamen abnuo, cum Thamar et Ruth defendo, peccatores quoque inter maiores dominici generis conputatos, quorum conmemorationem sanctus Lucas declinare [*]( 2 Exod. 3, 5 5 Luc. 3. 16 9 sqq. Euseb. Quaest. euang. 242, 21 sqq. 10 Ruth 4, 11 14 Matth. 2, 6; cf. Mich. 5, 2 ) [*]( 2 accepit P (i s. e m3) X (i s. e 0) y 4 iohannis A 6 et aedificauit A (in mg. m3 al. quod aedificaret domum isrl), eo quod aedificaret χ srahel A 8 inserendarii A 9 ephrata A efratha PC errata BGL etrrata ErT effreta a eufrata X 10 ephrata A efrathn. PC efretha a efrata BGL effrata EjT eufrata X 11 nomen eius X bethleem P (e tert. 8. U. m3) BCEjX bethlem Ãa betblehem T bethel G est om. a 12 populus A 13 bethleem P (e tert. a. W. m3) αΒCΕϒΧ bethlem A bethlehem T bethel G 14 inde X prophetiam F (i exp.) 15 bethleem P (e tere. 8. U. rn3) aBCEjX bethlem dG bethlehem T iudae A (8. ae est ras.) ex iudeae F (iuda m2) PBO iadaeae at et (ae pr. eras.) V non eris I 16 princeps] dux X (in mg. m2 princeps F) meum om. PL israhel (i eras.) A 17 moribus X 18 mysterio 1J et (o ex um m2) F 20 commemorationem (m ult. add. m3) A )

125
desiderans alium quendam successionum ordinem tenuit neque Achab neque Iechoniam neque postremo Uri uxorem nominandos putauit, ut inmaculatam sacerdotalis generis seriem [*]( B ) declararet. sed ut illi consilii sui ratio subsistit ita etiam sancti Matthaei consilium a rationis iustitia non abhorret. nam cum euangelizaret dominum secundum carnem esse generatum, qui omnium peccata susciperet, subiectum iniuriis, subditum passioni, ne huius quidem putauit exsortem adserendum esse pietatis, ut maculatae quoque originis non recusaret iniuriam, simul ne puderet ecclesiam de peccatoribus congregari, cum dominus de peccatoribus nasceretur. postremo [*]( c ) ut beneficium redemtionis etiam a suis maioribus inchoaret, ne quis putaret originis maculam inpedimento posse esse uirtuti nec se insolens de sui generis nobilitate iactaret neue parentum crimina uerecundior erubesceret, cui obumbrandae originis facultas daretur flore uirtutis.

An uero sanctns Dauid, licet multa eius in mysterium figurentur, non eo praecelsior- quod hominem se esse cognouit [*]( I> ) et conmissum super abrepta Uri uxore peccatum paenitentiae putauit lacrimis abluendum, ostendens nobis neminem uirtuti propriae debere confidere? habemus enim aduersarium magnum, qui uinci a nobis sine dei fauore non possit. et plerumque in inlustribus et beatis uiris grauia peccata fuisse repperies, ut quasi homines temtationi patuisse cognoscas, ne uirtutibus egregiis plus quam homines crederentur. si enim Dauid, quia praesumtione uirtutis elatus dixerat: si reddidi [*]( E ) retribuentibus mihi mala et alibi: ego autem dixi in mea [*]( 7 I Petro 2, 24 18 Reg. II 12, 18 sqq., cr. Ps. 50 21 I Petro 5, 8 25 Euseb. Quaest. euang. 239, 34 26 Pe. 7, 5 27 Ps. 29, 7 ) [*]( 1 quêdam (m3 quendam) P 2 pos.tremo (t eras.) P uri P (urie m3) L uriae cet, 4 post illi add. talis ΕϒΤ 5 iustitiae Gϒ (et e eras.) E, unde ratione iustitiae a abhorruit B 6 carnem de zara esse y 18 se om. GΟπ, a. u. m2 V, in mg. m2 F et (ut 8. m3) A 19 uri PG urie L uriae cd. uxorem P (m expo m2) L 22 in om. CΧχ (R. u. E) 24 homines (e ex i m3) P 25 qui a 27 mala mihi X )

126
abundantia: non mouebor in aeternum, statim insolentiae huius poenam se subisse memorauit dicens: auertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus, si ipse dominici generis auctor insolentiae excepit offensam, quanto magis nos ceteri peccatores, quibus nulla suffragetur praerogatiua meritorum, insolentiae scopulum timere debemus, in quo naufragium sit bonorum, praesertim cum tantus uir nobis et magisterii [*]( F ) auctor sit et exempli, qui quasi palinodiam quandam ad repropitiandum dominum in posterioribus canendam putauit dicens:, domine, non est exaltatum cor meum neque in altum elati sunt oculi mei et dominus a dextris meis, ne conmouear; sciuit enim, quando se sibi credidit, esse se lapsum. denique nihil aliud esse in homine designauit nisi quia deum nouit; sic enim habes: quid est homo quod [*]( 1328 A ) innotuisti ei aut filius hominis quia conputas eum? si ergo Dauid insolentiam damnat, humilitatem induit, recte in historia uxoris Uri magisterium istud adfectandae humilitatis adsciscitur.

et tamen si ex ea natus est ille pacificus Salomon, uideamus ne forte mysterium sit, quod sublato eo de medio qui ante coniugio suo plebem gentium uindicabat alii ecclesia uiro nupserit, uero Dauid. Dauid enim uocatus est Christus, in parentis nomen adscitus iuxta quod scriptum [*]( B ) est: inueni Dauid seruum meum. cui nupsit ecclesia, quae uerbi semine et spiritu dei plena Christi corpus effudit, [*]( 2 Ps. 29, 8 10 Ps. 130, 1 11 Ps. 15, 8 14 Ps; 143, 3 18 Paralip. I 22, 9 23 Pa. 88, 21 ) [*](2 se s. u. m3 4 auctor generis B excoepit P excepit ... insolentiae om. L 5 ceteri A (8. alios m3) aBC et (i ex a) π V cetera 0 et (i 8. a) m3 P m2 F certa re ErT, om. G suffragatur αG 6 scopolum (v 8. 0 alt. m3) P 7 et ona. π, 8. U. V 8 et om. GX (8. u. V) psalmodiam ET et m2 Fr 10 in altum eras. 0, om. y 11 elati (e 8. U. m3) A 12 se alt. P, 8. v. m3 d, om. eet. 15 reputas LX 17 storia uxoreR A uri aB urie A uriae P (ae dd.) cet. 19 solomon (a s. 0 pro m2) a uideamus (s ex r m2) P ait 8. U. m3 A 21 uiro AB et (i ex e) π V, om. P L uero cet. uero Βπ V2 om. FO, uiro A (e 8. i m2) i (post Dauid transpositum) cet. )

127
populum scilicet Christianum. est ergo mulier, quae uiuente uiro ligata est legi, et ideo mortuus est uir eius, ut non esset adultera, si esset cum alio uiro. mysterium igitur in figura, peccatum in historia; culpa per hominem, sacramenta per uerbum. de qua historia, quoniam alibi plenius diximus, hic transcurrendum uidetur. meritoque sanctus Dauid de hac [*]( c ) historia mysticum psalmum quinquagensimum scripsit propter Bersabee nuptias dicens: in plurimum laua me ab iniustitia mea et a delicto meo munda me. si iniquitatem suam dei amicus agnoscit et meritis suis obstare delictum, si denique deo peccasse 88 confitetur, cur tu de confessione criminis erubescas, cum criminis conmentum, non confessio sit pudori?

ergo cum Dauid Bersabee historiam non [*]( D ) praetermiserit in suis psalmis, ut in ea uel mysterium uel actum perfectae paenitentiae nos doceret, iure uidemus etiam in generationibus dominicis non praetermissam, quia et ipse Dauid, qui eam accepit in uxorem sibi, generationis dominicae secundum carnem praecessor adseritur, cuius speciale, ut diximus, meritum, ut ecclesiae in hoc mysterio uideret exortum et acciperet oraculum quod ex suo Christus genere nasceretur. alterum enim ad ecclesiam pertinet, quod dixit: ecce audiuimus eam [*]( E ) in Ephratha, inuenimus eam in campis siluae, alterum specialiter ad dominici corporis sponsionem, quod oraculo [*]( 1 Rom. 7, 2 6 Apol. Dauid c. 1 sqq. 8 Ps. 50, 4 13 Sir. 4, 26 (31) 18 Euseb. Quaest. euang. 241, 32 (278. 32) 21 Ps. 131, 6 ) [*]( 2 alligata ΕϒΤ 6 sanctus om. G 7 quinquagensimum A, L P, quinquagesimum cet. 8 bersabee BG et (e tert. 8. U. m3) P, (e postea add.) E beMabe A bersabę ϒΤ bersabeae aCL bersabaeae π bersabees OF bersabaeaes V post me add. due G 9 mea (a 8. u.) P 11 se peccasse Z, ae om. X 12 est (in mg. m3 al. sit) A 13 bersabee 11 et (e ult. postea add.) E bersabe AGL bersabee P (c a. u. m3) C bersabe TT bersabaee a bersabees X 18 praecpptor (in mg. m3 al. praecessor) d praecursor C 19 mysterium X et (um ex u) E uideretur EjT 21 ea BGX 22 ephrata A ephratha C efratha Pa eufrata ϒΧ effrata cet. ea BG 23 specialiter (a 8. u.) P sponsionem (in mg. m3 al. susceptionem) A susceptionem χ )

128
manifestissimo reuelatur, cum dicitur: ex fructu uentris tui ponam super sedem meam. noli tamen tanto neglegens esse promisso; non enim sine definitione datum est,. sed, si custodieris testamentum et testimonia seruaueris domini, quae in euangelio. se pollicetur esse dicturum, tibi quoque copia sedis patebit aeternae. haec de uxore Uri. [*]( F )

De Athab autem satis claret, cui uxor lezabel, et de Iechonia, de quo satis idoneus auctor est Hieremias maximi reum esse delicti, cui etiam quod habuit nomen eripuit. et ideo qui Ioachim in Regnorum libris dicitur Iechonias a Hieremia est nominatus dicente eo: abiectus est Iechonias ut uas, non est usus in eo, propter quod proiectus est ipse et [*]( 1329 A ) semen eius. terra, terra, audi uerbum domini, scribe uirum istum abdicatum, quia non exsurget ex semine eius sedens in throno Dauid, princeps adhuc in Iuda. eo enim regnante Iudaeam Babylonii uastauerunt neque postea umquam de semine eius regnum quisquam in Iudaea potuit optinere; postea enim populus de captiuitate dimissus sub sacerdotibus et tetrarchis fuit. unde etiam usque ad Christi generationem mansere tetrarchae, ne ipsi quidem, quantum [*]( 1 Ps. 131, 11 3 Ps. 131, 12 7 Reg. III 16, 31; Euseb. Quaest. euang. 272, 25 (278, 38) 10 Reg. IIII 23, 34 11 Hier. 22, 28-30 16 Reg. IIII 24, 1 sqq. ) [*]( 2 tuam ed. Rom.; cf. p. 103 u. 9 4 testamentum meum A (meum 8. u. m3) E (meum del. m2) γ T eeruauerÎs P (b s. u alt. m3) Cx seruaberis F (v s. b) cet. 6 putabit X (patebit in mg. m2 F, corr. m2 et in mg. V) uxorem P uri PaB urie A uriae cd. 7 dareat aC cuius X iezabel GX zezabel cet. 9 quia (a add. m3) A 11 iechonias 8. u. P 12 eat] et y (s. est m2 E) 13 a terra (terra pro om.) P in terra. terra X 14 istum uirum X 15 adhoc A in Iuda om. PL 16 in iudaea X (in del. et iudaeā m2 V) 17 iudaeam A 18 optinere AaO obtinere cet. postea (ea 8. u.) A demissus ΑαΒ et (dim. m2) P 19 tetrarchis P (r alt. 8. u. m3) ET tetharcis A et (h s. u.) G thetarcis FΟπ thetharcis BV tethrarchis T thetrarches a tetharchiis C detracchis L ZO manseri (-re m3) A man- Berint X (-nnt corr. OV) tetrarohae P (r alt. s. U. m3) E ; T tetarchae AV thetarchae B thetarce G thetharcae 0 tethrarcae π tearcp F thetrarches a tethrarchaes C detrachae L ipse X (-i corr. r) )

129
historia docet, regalis dignitatem generis reseruantes.