Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

cur autem alter manum praemisit ex utero, alter genitali praecessit exortu nisi quia per geminorum mysterium gemina describitur uita [*]( D ) populorum, una secundum legem, altera secundum fidem, una secundum litteram, altera secundum gratiam? prior gratia quam lex, prior fides quam littera. et ideo gratiae typus manum ante praemisit, quia gratiae actus ante praecessit, qui fuit in Iob Melchisedech Abraham Isaac Iacob, qui per fidem sine lege uiuebant; credidit enim Abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Melchisedech quoque sancti gratiam praecedens [*]( E ) sacrificii figura monstrauit; praeuenientes enim legem patriarchae sancti praescriptorum uinculis absoluti libera et consimili nobis euangelii gratia refulserunt.

iunior horum frater [*]( 2 Gen. 38, 28 sqq. 19 Gen. 15, 6 20 Gen. 14, 18 ) [*]( 4 et 6 obaetrix απ obstetrix P (t pr. 8. u, m3) G (t pro a. u.) eet. coccom ia eam X ligabit (v 8. b m3) P exiens (t 8. ns m3) P 5 ntero X 7 farea libri 9 zaram Gj mysterii a prodat u 10 et reducta X obsetricis aBGLn obstetrix 0 obstetricis P (t pro 8. v. m3) cet. 11 exierit BO inciderit B (i alt. in ras.) incederet aO 13 quia (a 8. u.) P discribitur X (e 8. i pr. π) scribitor B 14 alteram P 16 lex et prior PI. litterae P (e alt. del. m3) L 18 et iacob PCLy 19 abraham enim Εγ T; enim om. an 20 gratiam (m exp.) m2 P, ml V 21 sacrificium P (i 8. um m2) L figurA P (ã ex a m3) FOV monstrauit (a s, 14.) P 22 absoluti (ti 8. 14.) P consimilis BX (s alt. eras. V, e s. i tm. m2 a) ) [*]( XXXII. Ambr. pars 4. ) [*]( 8 )

114
secundus ordo pietatis; primus enim in patriarchis, secundus in regibus et sacerdotibus est. utraque enim uita secundum deum. quia illi quoque qui secundum legem Moysi religiosam et piam militiam militabant, non sunt gratiae et honoris exsortes, sed prior pietatis fructus in auctoribus quam heredibus[*](. F ) prior enim Zara, qui interpretatione significatur oriens; lux enim pietatis ueri splendor orientis est, illius utique qui dixit: oriens nomen est mihi, cuius in patriarchis primitus radius lucis inluxit. hi enim primi uitae suae actum in hoc saeculo praemiserunt, in quorum manu nostri quoque actus tamquam plenioris corporis, qui adhuc naturae quodam generantis utero tenebamur, figura praecessit. sed media tamquam saepis obiecta legis est obseruatio et quodammodo uita maiorum uidetur incisa, de qua in typo illa obsetrix, fortasse iustitia, quae nos emissos aluo naturae matris excepit, dixisse proditur: hic[*]( 1322 A ) exiet prior. et re uera mirabilis erat ille ordo pietatis, non a Moyse nec ab aliquo homine nec per hominem, sed munere quodam sapientiae sponte se infundentis inpressus.

prima igitur disciplina pietatis secundum euangelium, quia per crucem et sanguinem credimus Christi, cuius Abraham diem uidit et gauisus est, cuius Noe gratiam in typo ecclesiae figuratam spiritali cognitione praesensit, cuius Isaac uicem in sacrificio non recusauit, quem Iacob cum uinceret adorauit, cuius [*]( B ) [*]( 6 Euseb. Quaest. euang. 237, 30 8 Zach. 6, 12 15 Gen. 38, 28 20 lob. 8, 56 21 Gen. 6, 14 22 Gen. 22, 10 23 Gen. 32, 25 ) [*]( 1 enim] ergo y. 3 dum B qui om. G religiosa et pia militia αΒCGγ 5 pietatis esse P (ea 8. u.) L 8 mihi (m in ras.) P primitiuus G 9 hii P (i alt. 8. M. m2) T (i alt. ex c) π hic E hi. G primitiuae aX saeculum (o 8. um m3) P 11 pleniores BX (-ris corr. πV) quia B 12 abiecta L 14 obsetril απ obstetrix P (t pro 8. U. m3), G (t pr. 8. u.) cet. iustitiam POL 15 aluo BElT alueo P (e eras.), G (e exp.) eet. 16 ille erat y 18 sapientia PL primo BX (prima m2 πV) 19 disciplinç C 20 xpoC 21 gratiae FO et (-am m2) V in om. X ecclesiae] areae ed. Rom. 22 cognitionis (e 8. is m3) P 23 conuinceret X (v 8. on m2 V) )

115
Esaias ruborem uidit uestimentorum - nam secundum euangelium uita etiam prophetarum est - in cuius sanguine inter excidia mundi publicae futurum salutis insigne Rahab illa typo meretrix, mysterio ecclesia indica-uit, quae multorum conuenarum copulam non recusat et quo coniunctior pluribus eo castior, inmaculata uirgo, sine ruga, pudore integra, amore plebeia, casta meretrix, uidua sterilis, uirgo fecunda: meretrix, quia a pluribus amatoribus frequentatur cum dilectionis [*]( c ) inlecebra et sine conluuione delicti - qui enim adhaeret meretrici unum corpus est-uidua sterilis, quae uiro parere non norit absente - uenit uir et hunc populum plebemque generauit - uirgo fecunda, quae hanc genuit multitudinem cum fructu amoris, sine usu libidinis.

Sed ut ad historiam reuertamur, quid sibi uolunt obsethcis eloquia dicentis: hic exiet prior nisi quia eius typum gerebat qui ortu corporis posterior, uirtute et ueritate primus [*]( U ) exsistens principatum sibi omnium uindicauit? inde et Iohannes: post me uenit uir, qui ante me factus est. quid sibi uult quod coccum in manu eius ligauit nisi quia typus eius erat qui crucis indicio suae et sanguinis fusione actum inlustrauit humanum? itaque posteaquam manum reduxit, quasi incisione facta saepis exiuit frater eius, quem quasi medium [*]( 1 Esai. 63, 2 3 los. 2, 1 sqq. 6 Ephes. 5, 27 9 I Cor. 6, 16 10 Eaai. 54, 1 15 Gen. 38, 28 17 loh. 1, 27 22 Ephea. 2, 14 ) [*]( 2 sanguinem BX 3 publice ΡαGΥL rahab PRC raab cet. 4 indicanit C figurauit X indicauit P (in 8. iq m3) cet. 5 connenitnam (nit del. m2) P aduenarum BC 7 plebaeia PL plebeio C plcbeta G m1 repleta G m2 E (in quo 8. m2 plebeia) T ê repleta T (qui pod fecunda add. plebeia) meretrix... fecunda om. X fecunda, < casta > meretrix Engelbrecht 8 a om. PLTX delicti (m2 dilecti) h P (in quo h onis inlecebra et sine conluuione delicti in mg. inf.) delectionis Lπ 12 cum onl. B 13 usu s. U. P 14 obsetricis αLπ obstetncis P (t pr. 8. u. m3), G (t pr. 8. W. m1) cet. 15 eius 8. U. m2 G generabat P (B. m3 ł gerebat) LX (gerebat m2 V) eligebat (g 8. u. m2) a 17 unde T iohannea ait P 18 eat s. u. P 19 eius alt. om. X, a. u. T 20 indicione (ne in u. ult. add. m2; exp. et s. scr. incisione m3) P fusio X (fusione m2 π V) effusione (ef 8. u.) T ) [*]( 8* )

116
parietem saepis uel maceriae apostolus nominauit atque ipse de incisione nomen accepit; Phares enim diuisio est. unde et [*]( E )

Pharisaei nuncupat, eo quod a multorum se coniunctionibus separarent. beatius autem et multo melius fuisset non incidi saepem, sed unam eandem et indiuiduam permanere, quod fieri potuit, si ei uitae, quae prior manum misit, hoc est actum ostendit suum, consequens fuisset eius uitae militia, quae secuta est. multo enim melius, si circumcisus populus uitam maiorum uoluisset imitari; sic enim fuisset una saepis, una maceria, una aedificatio priorum ac sequentium, sed quia[*]( F ) primum illum uitae actum posterioris infirmitas non potuit inplere, incisione sine dubio facta saepis eius siue maceriae, quae secundum deum aedificata erat, tamquam medius paries interiectus est, ut illa saepis, hoc est perpetua atque continua bonorum morum aedificatio rumperetur. saepis enim est, qua ager circumdatur fructuosus, furis remouetur incursus, quae culta concludit, deserta secernit. maceria quoque domum claudit. haec si maneat, domus tuta est. denique auferam inquit maceriam eius, et erit in direptionem.

optemus ut haec integra. sit maceria domus nostrae, domus spiritalis, quae in nobis est; non enim ab homine exaedificari potest, sed a deo [*]( 1323 A ) uiuo, qui ait: et maceriem circumdedi, perdiderunt igitur salutem qui maceriem perdiderunt. maneat ergo maceria, maneat haec saepis. uis scire quam sit utilis saepis? saepi aures tuas spinis et tribulis et noli audire linguam nequam; saepis enim ista te defendit a culpa.

ergo dominus Iesus, qui postea secundum carnem uenit in lucem, ueteris [*]( 2 Euseb. Quaest. euang. 237, 44 18 Esai. 5, 5 22 Esai. 5. 2 24 Sir. 28, 24 (28) 26 Easeb. Quaest. euang. 238, 13 ) [*]( 2 fares libri 5 eandemque P indiuinam (s 8. n alt. m3) P 7 factum (f eras.) P actuum X (u alt. del. m3 0, eras. π) ostendens BX. 8 sequuta FV 11 actum uitae r 16 remouentur BLX 19 eius om. Xi ei P 21 exaedificari BX aedificari PL aedificare Y (-ri eorr. π V) haec aediflcari αC dno EGϒ 22 sq. maceriem (am s. ęm m3) P maceriam cet. )

117
illius munitionem saepis instaurans in maiorum nos actum et antiquam simplicitatem fidei reformauit. unde de eo et [*]( B ) propheta dixit: uocaberis aedificator saepis. tulit enim illum obicem, qui unitatem mentis et corporis seriemque uitae simplicis diuidebat, atque ipse factus est pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem saepis soluens. quem parietem exponit apostolus inimicitias esse in carne. has ergo inimicitias tulit dominus et pacem refudit legemque mandatorum in decretis euacuauit, ut duos conderet in uno nouo homine, in quo non solum exteriorem et interiorem, sed [*]( c ) etiam Iudaeum significat et Graecum, ut esset omnia et in omnibus Christus. dominus enim sabbati superstitionem tulit, sabbati corporalis et quasi medium soluit legis parietem. qui nos ab ea pietate, quae secundum deum est, decretorum difficultate prohibebat, eo quod iuxta Moysi legem non erat facile atque possibile gentibus militare deo, cum inanis superstitio Iudaeorum purum adfectum gentium a subeunda obseruatione reuocaret. quid ergo? lex inutilis? absit; sed utilis [*]( D ) incredulis, infirmibus necessaria, quae lubricos et errantes praecepti salutaris austeritate cohiberet et obseruationum adtentione concluderet. bona autem lex est, quia spiritalis. ei ergo non bona qui non putat spiritalem, qui mente exiguus humilisque factus eam quae super legem est maiestatem scilicet Christi uidere non potuit. quam utique tamquam supra illum parietem respiciens ille mente sublimis Esaias gloriam dei [*]( E ) uidit, quae uidetur in montibus, non in collibus. [*]( 3 Esai. 58, 12 5 Ephes. 2, 14 7 Ephes. 2, 15 11 Rom. 1, 16; 2, 10, I Cor. 15, 28 12 Matth. 12, 2 sqq.; cf. Coloss. 2, 16 18 Rum. 3, 31 21 Rom. 7, 14 25 Esai. 6, 1 26 Reg. III 21 (20), 28 ) [*]( 1 maiorem P (v s. e m3) L actuum aCXx 2 reformaturus (us e. u. m3) P formauit X et om. aC profetia P prophetia X (ł eta 8. etia m2 V) Z 3 uocaberis (b ex u m2) P 6 soluit Costerius 7 in carne (in ras.) P in carnem LX (m etas. Οπ, del. V) 9 unum nouum hominem X 18 sed inutilis X 19 infirmibus PBLX (-mis corr. π V) infirmis cet. 21 ergo] autem Z 23 est factus r factis αΒGX et (i ex u) C 25 sublimis (i alt. ex e m2) P sublimi B )
118

Docuit itaque nos ecclesia in Canticis canticorum quod iste paries domino nostro Iesu Christo obstare non potuit nec ei qui secutus est Christum dicens: uox fratris mei; ecce hic uenit saliens super montes, transiliens supercolles. similis frater meus capreae uel innulo ceruorum in montibus Bethel. ecce hic retro post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, prospiciens per retia. respondit frater meus et dixit mihi: surge, ueni, [*]( F ) proxima mea, speciosa mea, columba mea, quoniam ecce hiems transiuit, pluuia abiit. discessit sibi. flores uisi sunt in terra, tempus secandi aduenit, uox turturis audita est. lores apostoli, tempus messis fructus est Christi, uox turturis uox ecclesiae. iure igitur dei filius posteaquam terrenos homines nec ad superna gradientes et corporalibus inspexit angustiis coartatos - non erat enim qui faceret bonum, non erat usque ad unum - descendere in terras ipse dignatus est, ut parietem illum legis, hoc est molem quandam et superstitionem intellectus corporalis auferret. quae quasi premeret et obumbraret corda populorum. melior igitur [*]( 1324 A ) maceria quam paries. denique non bonus panes dealbatus, quod non otiose dictum est principi sacerdotum eo quod medii parietis inpedimenta seruabat, quem dominus Iesus abstulit quasi duram militiam, quo clariorem obseruantiam religionis infunderet, ut iam non unum Iudaeorum genus quasi corporali quodam praescripto legis inclusum, sed omnes gentes ad dei cultum per euangelium uocarentur.

duo igitur gemini [*]( B ) [*]( 3 Cant. 2,8—12 15 Ps. 13, 3 21 Act. 23, 2 sq. ) [*]( 2 nec a. U. m3 P, om. aBCL uel Xx 3 sequutus FOV 4 et transiliens E Υ T 5 caprene X et in u. ult. m3 P, om. cet. uel Px. uelut cef. innulo P m1 B hinnulo LX hinulo P m3 C innulus a inulo X 7 nostram X (-um corr. O π V) 8 prospiciena pr. ante post transponunt X 10 transibit (v a. b) m3 P, m2 G (in quo om. ecce) discussit P (e 8. Ų m3) L 13 xps a 14 gradientes (te s. U. m.1) P et om. X 16 terram X 21 principia P (s eras.) GL 12 media PL 23 quod X (d eras. π, expo V) qua (o 8. a m2; G 24 infunderet (t a. U. m3) P non iam BCX genus iudaeorum X )

119
duae geminae uitae, duae geminae sunt militiae, ita ut prior melior sit sequente. et ideo quod est melius reformatum est. quis autem neget euangelium praestare legi? bona tamen lex, si supra litteram mentem erigas; littera enim occidit. quid autem haberet haec historia gratiae, nisi lucem tanti mysterii uideremus? docuit enim nos apostolus sanctus in simplicitate historiae secretum quaerere ueritatis et in quasdam non intellegibilis secundum litteram disputationes sensum [*]( c ) referre scribens : dicite mihi, qui legem legistis, legem non audistis? scriptum est enim quia Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla et unum de libera; sed qui ex ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera secundum promissionem. quae sunt inquit per allegorian dicta. haec enim sunt duo testamenta et infra: quae autem sursum est Hierusalem libera est.

ad illam igitur quam medius paries incidere et diuidere non [*]( D ) potuit mentis sublimitate tendamus. solutus enim est secundum intellectum corporalem ueteris ille paries testamenti, expulsa est ancilla, tenetur libera. ex libera sumus liberi; libera est enim ecclesia, expulsa synagoga est - seruiebat enim populus Iudaeorum - remotum est seruitutis iugum, quod nostrae animae quaedam colla reprimebat, ne ultra parietem uitae prioris possemus aspicere. habemus iugum bonum ac leue, quod habenis pacis et gratiae uinculis magis erigat quam [*]( E ) deprimat copulatos. hic est dominus, cuius in Zara typus ante praecessit, eo quod ex tribu et ex semine illius Zarae dominus Iesus secundum carnem non solum a femina, sed etiam sub [*]( 4 II Cor. 3, 6 9 Galat. 4, 21-24 15 Galat. 4, 20 21 Act. 15, 10 23 Matth. 11, 29 27 Gal. 4, 4 ) [*]( 2 sequenti BC 5 gratia P (-ae m2) L 8 intellegibiles P (es ex is m2) cet. 9 qui legem legistis] sub lege uolentes esse X 11 ex] de T et (in quibus unum de libera et unum de ancilla) X 12 ex] de n 14 allegorian P m1 allegoriam P m3 cet. 16 at 0 et (ad m2) PF 17 80llicitus PL 20 enim est B G X, enim om. PL est synagoga X 23 possemus PCET et m2 F possimus F m1 cet. 24 et] ac X 26 et 8. u. m3 P )

120
lege generatus est, ut eos qui sub lege erant redimeret pretio sui sanguinis. cuius figura ideo in manu illius Zarae praecessit, ut promitteret nobis quia uenturus erat qui ueteris uitae reuocaret usum et libertatem quam tribuerat primo illi Adam in Adam nouissimo reformaret, - ut iam genus hominum sine[*]( F ) lege sit seruitutis.

Si igitur Thamar cognouimus propter mysterium inter dominicas generationes esse descriptam, Ruth quoque sine dubio pari ratione minime praetermissam aestimare debemus, de qua sensisse uidetur apostolus sanctus, cum alienigenarum uocationem gentium spiritu praeuideret per euangelium esse celebrandam, dicens quod lex non sit iustis posita, sed iniustis. quomodo enim Ruth, cum esset alienigena, Iudaeo nupsit? et qua ratione in Christi generatione eius putauit euangelista copulae conmemorationem esse faciendam, quae [*]( 1325 A ) legis serie uetabatur? non ergo ex legitima saluator generatione manauit? uidetur esse deforme, nisi ad apostolicam sententiam reuertaris quia lex non est iustis posita, sed iniustis. haec enim cum sit alienigena et Moabitis, praesertim cum lex Moysi prohiberet has nuptias Moabitasque excluderet ab ecclesia - sic enim scriptum est: Moabitae non introibunt in ecclesiam domini usque ad tertiam et quartam generationem et usque in saeculum - quomodo intrauit in ecclesiam nisi quia sancta et inmaculata moribus supra legem facta est? si enim lex impiis et peccatoribus posita est,[*]( B ) utique Ruth, quae definitionem legis excessit et intrauit in [*]( 4 I Cor. 15, 45 5 Rom. 8, 15 12 I Tim. 1, 9 13 Ruth I, 4 16 Dent. 7, 3 19 Euseb. Quaest. euang. 242, 9 20 Exod. 34, 16 21 Dent. 23, 3 ) [*]( 2 figuram (m eras.) P 4 illi adae EGT 7 Thamar] raab X 8 discriptam X 10 scs apostolus C 11 prouideret PaBLOK 12 sit posita iustis CX 16 uocabatur FΟπ non (s. u.) uocabatur (in mg. x notabatur) V post ergo add. non quod aC 17 ad 8. u. P 18 est om. a 20 prohibeat C moabitidasque G quae (om. Moabitas) a 21 intrabunt GET 22 domini] dl X ad] in X 25 sic (c eras.) P )

121
ecclesiam et facta est Israhelitis et meruit inter maiores dominici generis conputari, propter cognationem mentis electa, non corporis, magnum nobis exemplum est quia in illa nostrum omnium, qui collecti ex gentibus sumus ingrediendi in ecclesiam domini, figura praecessit. hanc igitur aemulemur, ut quia [*]( c ) haec moribus hanc praerogatiuam meruit adsciscendae societatis suae, sicut historia docet, nos quoque propter morum electionem in ecclesiam domini meritis suffragantibus adle.