Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Et ipse Iesus erat incipiens fere annorum XXX, qui [*]( 1313 D ! ) [*](3,23) putabatur esse filius Ioseph. de generationibus dicturi, quarum nonnullam uidemus in euangelio secundum Matthaeum uel in hoc, cuius interpretationem habemus in manibus, esse distantiam, quoniam non est credibile aduersantia sibi sanctos uiros potuisse dicere, de gestis praesertim domini salutaris quanto studio possumus non dixisse eos discrepantia [*]( E ) demonstremus.

et primum omnium neminem mouere debet quod ita scriptum est: qui putabatur esse filius Joseph. bene enim putabatur, quia natura non erat, sed ideo putabatur, quia eum Maria, quae Ioseph uiro suo erat desponsata, generauerat; sic enim habes: nonne hic est filius Ioseph fabri? diximus supra qua ratione per uirginem, diximus etiam qua ratione per desponsatam et quare census tempore nasci uoluerit dominus salutaris: non alienum etiam uidetur ut qua [*]( F ) ratione fabrum patrem habuerit declaremus. hoc enim typo eum patrem sibi esse demonstrat, qui fabricator omnium condidit mundum iuxta quod scriptum est: in principio fecit [*]( 1314 D ) deus caelum et terram. nam etsi humana non sunt conparanda diuinis, typus tamen integer est, quod pater Christi igni [*]( 6 Matth. 1, 1 sqq. 15 Matth. 13, 55 21 Gen. 1, 1 23 Matth. 3, 11 ) [*]( 1 credat m2 ex credidit P 2 consequuti AFV consecuti cet. EX- PLICIT LIB I. INCIPIT II P EXPLICIT LIBER PRIMUS. INCIPIT LIBER SECUNDUS L (qui add. DE EUANGL LUCAE) B et (LIBER PRIMUS om. x) X EXPL. DE EUANGELIO SEC LUCA LIB. II INC. LIB. III A DE EUANGELIO LIBER n EXPLICIT INCIPIT EIUSDEM LIBER TERTIUS a FINIT. LIBER SCDS INCIP LIB TERTIVS C EX- PLICIT LIBER SECUNDUS INCIPIT LIBER TERTIUS X 4 XXX APLχ triginta cet. 9 gestis] generationibus X saluatoria Ay 12 esse om. G 13 enim] ait PL qui APB 14 disponsata Ax et (deep. m2) V 19 declaramus (e 8. 9 m3) P declaramur L 23 igne PLπχ et (e ex i m2) V )

99
operatur et spiritu et tamquam bonus animae faber uitia nostra circumdolat, cito securem admouens arboribus infecundis, secare doctus exigua, culminibus seruare sublimia, rigida mentium spiritus igne mollire et in uarios usus omne humanum genus diuersa ministeriorum qualitate formare.

Cur autem Ioseph magis quam Mariae generatio describatur, [*]( E ) cum Maria de sancto spiritu generauerit Christum et Ioseph a generatione domini uideatur alienus, dubitare possemus, nisi consuetudo nos instrueret scripturarum, quae semper uiri originem quaerit. sic enim habes: Phares fuit filius Iuda principis tribus. hic generauit Esrom et Esrom generauit Aram et Aram generauit Aminadab et Aminadab generauit Naasson et Naasson generauit Salmon et Salmon generauit Boos et Boos generauit Obed et Obed [*](F ) generauit Iessae et Iessae generauit Dauid. uiri enim persona quaeritur, qui etiam in senatu et reliquis curiis ciuitatum generis adserit dignitatem. quam deforme autem, si [*]( 1315 A ) relicta uiri origine origo feminae quaereretur, ut uideretur patrem non habuisse ille totius mundi populis praedicandus! [*]( 2 Matth. 3, 10, Luc. 3, 9 8 Euseb. Quaest euang. 224, 21 (277, 26) 10 Matth. 1, 3-6 ) [*]( 1 tamquam (t 8. u.) bonos (u 8. o alt.) A 2 securim aEnTV secures T 3 rigida (i pr. m2 ex e) P 4 omnem AaFGL et (m exp.) πV genua humanum X 5 mysteriorum FKV martyriorum (8. a* mysteriorum) C firmare C 6 discribatur X describitur C 7 spu sco LXX generauit F (in mg. m2 generauerit) 0 et (-uerit m2) V xpm generauit Y ioseph (h 8. u.) P 10 iudae X principes A princeps X 11 tribu X (-us m2 itV) hesrom (pr.) PaL et om. X hesrom (alt.) PaLz 12 haram (bis) PaL taram (t a. u. m2) A et alt. om. Oit genuit Gj 13 naasson (pr.) Pa nasson (post a 8. u. m2 a, supra add. e) A nason Gy naason cet. et om. X naasson (alt.) Pa naesson (a a. e m2) A nason Gy naason cet. genuit salmon PX 14 genuit booz L boos (bis) ABCX (booz corr. FV) bohos P (oz 8. 9? m3) booz cet. obed (bis) AB *obet P (om. et) obeht FGт obeth cet. 15 Iessae (bis) Bcripsi, iesse libri, cf. p. 103, 20 16 et 8. u. m3 A curis Gf 18 origine (i alt. ex e m2) P originem (m del.) OKV ) [*]( 7* )

100

sed etiam alibi diuerso ordine generationem doceamus esse decursam, ne hic quoque euangelistae discrepare uideantur, qui ueterem ordinem sunt secuti. sic enim habes: fuit homo ex Arath, et nomen eius Elcana, filius Hieremiel, filius Heli, filius Ozi. uides et a patribus ad filios et a filiis ad [*]( B ) patres originis descriptionem uetere more contextam, uides ubique familiam per uirorum generationes esse decursam: noli mirari si Matthaeus ab Abraham usque ad Ioseph, Lucas a Ioseph usque ad Adam et deum generationum ordinem percucurrit. noli mirari quod Ioseph origo descripta est. etenim secundum carnem natus usum debuit sequi carnis et qui in saeculum uenit saeculi debuit more describi, maxime cum in Ioseph origine etiam origo sit Mariae. nam cum uir iustus [*]( C ) fuerit Ioseph, utique ex tribu sua et ex patria sua accepit uxorem nec potuit iustus facere contra id quod lege praescriptum est. sic enim habes quia unusquisque in hereditatem tribus suae patriae adhaerebunt filii Israhel nec de tribu ad tribum transibunt et omnis filia, quae habet hereditatem tribuum filiorum Israhel, uni ex populo et ex tribu patris sui erit uxor. itaque et census tempore ascendit Ioseph de domo et de patria Dauid, ut profiteretur cum Maria uxore sua. quae [*]( D ) [*]( 3 Eeg. I 1, 1 13 Enseb. Quaest. euang. 224, 27 16 Nam. 1, 4 18 Num. 36, 6—8 20 Luc. 2, 4 sq. ) [*]( 1 ordinem (m eras.) P 4 arad A elcana A helchana (h alt. s. u. m3) P elchana ax helcana cet. ieremiael A iheremel P hieremel L iheremiel u ieremihel EGT ierimiel BCj hierimiel cet. 5 heli (in ras.) F eli A ozi (». m3 al. zoi) A zoi P 6 patrea] patris A origines A discriptionem X (descr. m3 0, m2 u) describtionis (em 8. is m2) P uetere A ml P ueteri A m2 cet. 8 lucas a ioseph 8. «. m3 A 9 usque om. ad AB ad deum a percucurrit P (cu pr. 8. u.) y (cu pr. del. m2) praecucurrit BL percurrit X 10 discripta X (descr. m3 0) 12 discribi FttV in APEyT, om. cet. 13 ioseph (h 8. u.) P originem X (m expo V, origo m3 0. m2 π) origo C 14 et] uel (in mg. m3 et) A 15 poterat L perscribtum A perscriptum G praeceptum B 16 hereditate ABX 17 tribus suae] sua et tribu. A suae (om. tribus) B filii (i tert. 8. u.) m3 P, m1 π 21 et de] de BC )

101
ex eadem domo et ex eadem patria professionem defert, utique eiusdem tribus et eiusdem patriae se esse designat.

Cognata quoque Mariae inducitur Elisabet, primo quod omnes Iudaei cognati, quemadmodum et apostolus docuit dicens: optabam enim anathema esse ipse pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israhelitae. cognatae ergo, quia ambae Israhelitae erant, simul et cognatae, [*]( E ) quia ambae erant ex tribu Iuda. didicisti ex tribu Iuda Mariam, disce et Elisabet. nam exsurgens Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem inquit Iudae et intrauit in domum Zacchariae. cum enim iuxta tribus suas Moyses habitare unumquemque praescripserit, utique cum in ciuitate Iudae manserit, erat et in tribu Iuda, maxime cum ex genere Elisabet fuerint sacerdotes, quorum deus portio est. simul quam pulchrum, ut cum illa praenuntium Christi, [*]( F ) Christum ista generauerit et altera de sancto spiritu conceperit, altera sancto repleta spiritu prophetauerit, secundum carnem quoque uideantur fuisse cognatae quae secundum deum spiritalis cognationis consortio non carebant! quodsi omnis feminae caput uir secundum sanctum apostolum et sunt duo in carne una secundum legem diuinam, utique hi qui una caro erant et unus spiritus qui poterat fieri ut uiderentur patriam et [*]( 3 Luc. 1, 36, Euseb. Quaest. euang. 224, 47 5 Rom. 9, 3 sq. 9 Luc. 1, 39 sq. 11 Num. 2, 2 13 Deut. 18, 6 14 Deut. 18, 2 19 Ephes. 5. 23, Euseb. Quaest. euang. 225, 34 20 Gen. 2, 24 ) [*]( 2 patriae (e eras.) A 4 omnia X (-es corr. πV) et] te PLX 5 ipse esse LX 6 cognati P (-tę corr.) FO 8 tribum (m eras.) P 9 et 8. u. A, om. X 10 ciuitate A 11 iudae A (ae ex a) y iudaee (e exp. m2) P iudaeae uel iudeae cet. domo P 12 praescripserat L et (i 8. a alt.) m3 P, m2 T 13 ciuitatem PL iudae ABCx iudee (e exp. mZ) P iudaeae uel iudeae cet. 14 ex s. u. m3 A 16 ista A illa cet. spu aco x 17 completa (conpleta tt) om. sancto X 18 uidentur B quam (8. m2 i quae) P spiritales AF et (-is m2) OV 19 cognationes F et (-is m2) OV omnes ΑαFγ et (-is mZ) πV 21 hii PG et (i alt. eras.) V erant (n 8. u. m3) P 22 qui P (eras.) T (8. m2 quomodo) quin aX (n del. OV, quomodo C )

102
tribum habere diuisam? accedit illud quod etiam angelus Gabrihel de domino praenuntiauerit quod dabit illi dominus sedem Dauid patris sui. certum est igitur etiam Mariam [*]( 1316 A ) de Dauid generatione manasse. simul etiam discimus nihil referre quo ordine generationis series exprimatur, cum iter hinc atque inde sit peruium.

Cur autem sanctus Matthaeus ab Abraham generationem enumerare coeperit Christi, sanctus nero Lucas a Christo usque ad deum perduxerit explanandum uidetur. sed prius cur sanctus Matthaeus, cum ab Abraham coeperit generationis ordinem, non ita posuerit: <liber generationis Abrahae\', sed: liber [*]( B ) generationis Iesu Christi, fili Dauid, fili Abraham et cur hos duos potissimum nominauerit nequaquam praetereundum puto. non enim otiose fidelissimi auctores generis eliguntur, ut intellegamus quod in ipsa generatione carnis spiritalis magis successio requiratur; duo sunt enim isti uiri, in quos manauerunt promissa diuina.

prior Abraham, qui ante Moysi legem et ante populum Iudaeorum propria derelinquens, [*]( C ) cognoscens deum meruit fidei testimonium, quia credidit deo et reputatum est ei ad iustitiam, qui etiam a deo accepit oraculum dicente sibi: exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam tibi monstrabo, et faciam te in gentem magnam et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te et maledicam maledicentes te, et benedicentur in te omnes tribus [*]( 2 Luc. 1, 32 7 Euseb. Quaeat. euang. 226, 36 (268, 17) 11 Matth. 1, 1 18 Gen. 12, 4 19 Gen. 15, 6 21 Gen. 12, 1-3 ) [*]( 1 diuisa FO accidit APL gabriel A 2 praenuntiauerat a (i 8. a tert.) ΕγLπΤ dt.s AL d§ cet. 4 mansisse X (8. m2 manaase V) discimus ed. Rom. dicimus libri 7 ab om. V 10 ab BCχ. 8. u. m2 TV, om. cet. 12 generationis om. X fili pr.] filii X et (i tert. 8. u.) m2 B, ml n fili alt.] filii LX et (i tert. 8. u.) m2 PB, ml w 14 fidelissimi (i ult. ex a m2) P 18 moysen X (i 8. en m2 n; ante post moysen s. u. m2 add. V) 19 et cognoscens X 20 quia LX (a eras. V) 21 meruit X 22 post tui add. et uade aLx 23 monstrauero X )

103
terrae. uides ergo congregationes gentium et sacrosanctae ecclesiae coetum oraculo diuino huic primo esse promissum. [*]( D ) et ideo is auctor generis debuit designari, qui instaurandae ecclesiae sponsionem primus emeruit.

Dauid quoque merito et ipse auctor generis declaratur, quia cum iureiurando responsum quod ex ipso secundum carnem Christus futurus esset accepit; sic enim scriptum est: iurauit dominus Dauid ueritatem, et non paenitebit eum: ex fructu uentris tui ponam super sedem meam et alibi: semel [*]( E ) iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar; semen eius in aeternum manebit, et sedes eius sicut sol in conspectu meo et in Paralipomenis: et erit cum conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et parabo regnum eius. ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem eius in saeculum. ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non dispergam ab eo, sicut dispersi ab his qui ante te fuerunt. per Esaiam quoque idem dominus deus generationem domini [*]( F ) reuelauit dicens: exibit uirga de radice Iessae et flos ex [*]( 4 Euseb. Quaest. euang. 232, 34 (274, 19) 7 Ps. 131, 11 0 Ps. 88, 36 sq. 12 Paralip. I 17, 11-13 20 Esai. 11, 1 aq. ) [*]( 1 ergo A igitur eet. sacrosanctae ABC sacrosanctum cet. 2 oraenlo (o alt. ex um) P esse primo X 3 is] his F et (h eras.) POizV; auctor his G instaurator π 4 aulae ecclesiae LX responsioncm AB 5 quia] qui P responsum accepit (om. deinde accepit) A 7 iurauit (b 8. u alt.) A 8 ueritatem om. C ex] et de Εγ T9 meam] tuam ed. Rom.; ef. lib. III 8. 42 10 uerba inde a semen usque ad es tu (p. 122 u. 14) desunt in A, in quo infra in mg. folii 21° m. saec. XV haec adscripsit: hic dificiOt qnt\'ni III. interciderunt utro quaterniones duo 11 sedis X (-es corr. itV) 12 paralipomenis (on 8. is m2) E paralipomenon C paralipiminonis OV paralipomononie F paralipominonis L paralippemenon « n 13 tui ay, om. cet., cf. ήμἐραι aoo et p. 105 u. 5 dormies B 15 aedificauit FGrOV 16 patre aL 17 disperdam X 18 te om. COrt, 8. «. G 20 exiet XX; cf. p. 54, 14 uirga χ fios cet. iessę PB iesse cet. ex] de BG )

104
radice ascendet et requiescet super eum spiritus dei, spiritus sapientiae et intellectus et infra: et erit radix Iessae et qui exsurget imperare gentibus in ipso gentes sperabunt et alibi: puer natus est nobis, filius datus est nobis, cuius principium super umeros eius, et uocabitur nomen eius Magni consilii angelus; adducam enim pacem super principes et salutem ei. magna potestas eius et pacis eius non est finis in sede Dauid et in regno eius. in quo Aquilae quoque interpretatione non quasi de homine, sed de eo qui ultra hominem esset uidemus exstitisse promissum. idem enim [*]( 1317 A ) interpretatus est: puer natus est nobis, filius datus est nobis, et facta est mensura eius in umero eius, et uocabitur nomen eius admirabilis consiliarius, consiliarius meus, fortis, potens, pater saeculi, princeps pacis. eius inpleta est disciplina et pacis eius non est finis supra sedem Dauid et supra regnum eius.

Omnia conuenire de Christo euidentibus signatur oraculis. nec posse diuinae fructum potentiae ad Salomonis gratiam deriuari, qui Dauid filius fuit, cuius finis haud dubie [*]( B ) cognoscitur; finis enim fuit regni Salomonis et pacis, ut Regnorum lectionibus demonstratur. unus est Christus, cuius regnum non habet finem. deinde nullis Salomon gentibus imperauit, Christus [*]( 2 Essi. 11, 10 4 Esai. 9, 6 18 Euseb. Qaaest. euang. 275, 14 21 Reg. III 11, 44 23 Luc. 1, 33 ) [*]( 1 radice eius EyT et (eius s. u. m2) n aacendit FLOV et (-et m3) P, (m2) B requiescit P (-et m3), B (-et m2) supra aB super (corr. snpra) P dni BELT 3 iessae P (a exp.) B iesse cet. eisurgit X (-et m2 V) 8 est s. u. P et (ex erit) B erit Cχ 10 interpretatione αΒΕγ Tinterpretationem cet. eo 8. u. G, dõ aX 11 homines B esse BX (-et m2 V) 13 factus X (a 8. us m2 V) qst om. B 14 alt. consiliarius om. aX 15 meus (s. m2 t deus) V princeps et pacis X 17 supra pr.] super X supra ale.] super Вγ 19 solomonis Pa 20 haut (h 8. u. m2) P 21 solomonis ac salomonis ra ex o) PK 22 est s. u. P 23 denique B solomon a salamon G salomon (a ex o) a )

105
uero ecclesiam de nationibus congregauit. postremo uiuente Dauid et natus est Salomon et regnum est consecutus, hic autem qui promittitur post mortem Dauid surrecturus esse monstratur, sicut habes quia cum conpleti fuerint dies [*]( C ) tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo de semine tuo qui erit ex uentre tuo et parabo regnum eius. ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem eius in saeculum. numquid in saeculum regnauit Salomon, qui annis tantummodo quadraginta regnauit? ego ero inquit ei in patrem et ille mihi in filium — quis est ille proprius dei filius nisi cui dictum est: filius meus es tu, ego hodie genui te? — et misericordiam meam non dispergam ab eo et fidelem eum seruabo in domo mea et in regno eius usque in saeculum? at uero Salomonem errasse ideo [*]( D ) fortasse tam grauiter, ne errarent homines et ad ipsum crederetur manasse promissum, diuinarum serie cognouimus lectionum; aedificauit enim templum Astartae idolo propter amorem mulieris et indignatus est dominus in Salomonem. si igitur et uiuente Dauid regnare coepit — sic enim habes quod, cum esset nuntiatum Dauid regnare Salomonem, adorauit rex cubili suo et dixit: benedictus dominus deus Israhel. qui dedit mihi hodie de semine meo sedentem in [*]( E ) throno meo, et oculi mei uident — si errauit, si offendit, [*]( 1 Reg. II 12, 24; III 1, 39 4 Paralip. I 17, 11 sq. 9 Paralip. I 17, 13 11 Psalm. 2, 7 12 Paralip. I 17, 13 17 Reg. III 11, 4 sq. 20 Reg. III 1, 47 sq. ) [*]( I nationibus] gentibus X congregat. et postremo X 2 et pr. om. BL-x solomon a est] eius LX consequatas FV 3 resurrecturus Bf ∗surrecturus E ∗∗surrecturus G (con eras., con s. raa.) 7 aedificaait BGLX (-bit corr. V) 9 XL PCLX inquit ei G ei inquit 7, ei om. cet. 10 patre BF qui PL iste E 13 in PaL, om. cet. regnum y 14 usque om. X selomonem a salomonem (a ex o) π 15 ne ante tam transponit a 16 quod diuinarum ET 18 est om. X (s. u. m2 V) 19 et om. L et (in quo euiueDte) π 20 Bolomonem ait rex dauid X 21 cubiculo ΕγLT ds dns r 22 hodie m3 ex diem P )
106
uides quoniam promissi series Christum spopondit.

et ideo istos duo generis auctores euangelista delegit, unum qui promissum accepit de congregatione populorum, alterum qui de generatione Christi oraculum consecutus est. et ideo licet ordine sit successionis posterior, prior tamen quam Abraham in domini generatione describitur, quia plus est promissum accepisse de Christo quam de ecclesia, quoniam ecclesia ipsa [*]( F ) per Christum. ergo unus princeps generis secundum carnem, alter princeps generis secundum spiritum, alter secundum seminis gratiam, alter secundum populorum fidem; potior enim qui saluat eo qui saluatur. et ideo Dauid filius dicitur: liber generationis Iesu Christi, fili Dauid; eius enim primo loco debuit filius dici, cui dari filius est promissus, licet apostolus etiam Abrahae Christum dicat esse promissum; Abrahae enim dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit: et seminibus, tamquam in multis, sed sicut in uno: et semini tuo, qui est Christus, ut alteri proprietas generationis, principatus alteri deferatur. illi delatum est, ut Iesus eius filius diceretur, huic quasi principi familiae gentiumque praerogatiua seruatur, ut ab Abraham generationis [*]( 1318 A ) dominicae manaret exordium; qui enim fidei auctor est, ipsum adserere scriptura quoque debuit diuinae generationis auctorem.

unde et Lucas ad deum putauit originem eius esse referendam, quod uerus Christi generator deus sit uel secundum ueram generationem pater uel secundum lauacri regenerationem mystici auctor muneris. et ideo non a primo generationem eius [*]( 1 Eoseb. Quaest. euang. 234, 30 14 Galat. 3, 16 21 Hebr. 12, 2 23 Euseb. Quaest. euang. 229, 20 26 Euseb. Quaest. euang. 270, 15 ) [*]( 1 quia G spo»pondit (s eras.) B 2 duo P duos cet. delegit P (de ex di m3) BOx diligit a elegit cet. 4 consequutus FV 6 in om. X discribitur X conscribitur f 7 ecclesiaiy (ip eras.) (bis) P 8 xpm (s. u. P) est facta PL 9 spm Bx. xpm cet. 12 fili aFLV filii cet. (i tert. e. u. m2 PGOn) 13 dari] clare ΕγΤ 17 semine (-ni m3) P quod BX (i s. od m2 π) X 20 ab ΕγΤ, 8. «. m2 B, ad X (8. m2 ab V), om. eet. 21 maneret aCGX (a s. e pr. m2 V) 23 deferendam 0, ferendam π 25 mysticam Ej, mjstica G )

107
coepit describere, sed posteaquam baptismum eius explicuit, [*]( B ) auctorem omnium deum per baptismum cupiens demonstrare Christum quoque a deo ordine manasse successionis adseruit uniuersa contexens, ut et secundum naturam et secundum gratiam et secundum carnem dei filium demonstraret. quod autem euidentius diuinae generationis indicium quam quod de generatione dicturus ipsum patrem praemisit loquentem: hic est filius meus dilectus, in quo conplacui?

Hic quoque aliqui solent serere quaestiones, quod Matthaeus [*]( c ) ab Abraham usque ad Christum quadraginta duas generationes enumerauerit, Lucas uero quinquaginta et quod per alias personas Matthaeus, per alias Lucas generationem manasse descripserit. in quo iam potes illud probare quod diximus quia, cum alios Matthaeus maiores dominici generis, alios uero Lucas in ordine generationis texuerit, ab Abraham tamen et Dauid reliquos auctores generis uterque signauit.

quod uero per [*]( D ) Salomonem Matthaeus generationem deriuandam putauit, Lucas uero per Natham, alteram regalem, alteram sacerdotalem Christi familiam uidetur ostendere. quod non ita accipere debemus, quod alterum altero uerius, sed alter alteri pari fide et ueritate concordet. fuit enim uere et secundum carnem regalis et [*]( 8 Matth. 3, 17 10 Euseb. Quaest. euang. 245, 11 16 Eoseb. Quaest. euang. 228, 13 ) [*]( 1 discribere X postea (om. quam) BGV baptisma P eiplicauit aC 2 baptiama P 5 et post gratiam om. X 9 inserere PL 10 XLII PLX XL duas T quadraginta et duas B quadraginta a 11 numerauerit π numerauit 0 (-erit m2), FV (uerit in mg. m2) L PLX et L (in ras.) T quadraginta T 13 potest iam illud C iam (8. u. m2) illud pote (8. ê ras.) G potes P potest cet. probari Cχ . 15 ab om. PaBCO 16 uterque ante auctores tranвponit B solomonem a salomonem (a ex o) π 17 diriuandam aBCLX et (der. corr.) E 18 na. tham P (n a. m m3) αΒCπ natA G nathan cet. alter... alteram B alteram ... alter T alter... alter Maurini 19 accipere (i ex e m2) P 20 alterum P (in ras. m2) et (um exp. m2) ° alter X altero quod P (i 8. 0 alt. m3) L alter] alterum BEi et (um eras.) T 21 concordat X )

108
sacerdotalis familiae, rex ex regibus, sacerdos ex sacerdotibus. licet oraculum non de carnalibus, sed de caelestibus [*]( E ) exprimatur, quoniam et rex in dei uirtute laetatur, cui iudicium a patre rege defertur, et sacerdos est in aeternum, secundum quod scriptum est: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. bene igitur uterque tenuit fidem, ut Matthaeus per reges ductam originem conprobaret et Lucas per sacerdotes a deo transmissam in Christum seriem generis deducendo sanctiorem ipsam sanctiorem ipsam declararet. simul in hoc quoque uituli figura signatur quod ubique sacerdotale [*]( F ) mysterium putat esse seruandum.

nec mireris si ab Abraham plures secundum Lucam successiones usque ad Christum sunt, pauciores secundum Matthaeum. cum per alias personas generationem fatearis esse decursam; potest enim fieri ut alii longaeuam transegerint uitam, alterius uero generationis uiri inmatura aetate decesserint, cum uideamus conplures senes cum suis nepotibus uiuere, alios uero uiros statim filiis obire susceptis.

Illud quoque aduertimus, quod sanctus Matthaeus Jacob, [*](3,23 sq. ) qui fuit pater Ioseph, filium Matthan esse memorauerit, Lucas uero Ioseph, cui desponsata erat Maria, filium Heli, Heli autem filium Melchi esse descripserit. quomodo unius duo patres, id [*]( 1319 A ) est Heli et Iacob? quomodo etiam duo paterni aui, Matthan [*]( 3 Ps. 20, 2 4 Ioh. 5, 22 5 Pe. 109, 4 11 Euscb. Qnaest. euang. 246, 1 19 Euseb. Qaaest. enang. 228, 13 20 Mattb. I, 15 ) [*]( 2 de post sed om. a 3 et a. U. a dei (i 8. tt.) P 4 et rege BO est om. X 7 et om. FOY; et Lucas... declararet om. π 8 a om. PL xpo PL xpi FO 9 deducendos FOV antiquiorem α. 11 ab om. aO, a. W. ml GV, m2 π, m. rec. B 12 successionem (s 8. m) P 13 generationes ... decursas B 14 ut aliquid X (d exp. m2 π. eras. OV) 17 uero om. X (8. U. m2 V) 20 matthan P maththan E (h pr. eras.) mahttham G (h bis 8. U. m2) matban aBCT natham a nathan cd. memorauit P L 21 maria desponsata erat r 22 discripserit X duos BGX (s eras. V) 23 et om. X au∗∗ (is eras., i e. ras. m2) P mattham P mattha a maththa.n E (h pr. exp.) mahttham G (h bis s. u. m2) mathan BCrT natham a nathan cet. )

109
et Melchi? sed si sequaris, inuenies quod iuxta praescriptum legis ueteris duo fratres diuersos filios uterinos ex una uxore generauerint. traditur enim Matthan, qui a Salomone genus duxit, Iacob generasse filium et uxore superstite decessisse, quam postea Melchi accepit uxorem, ex qua generatus est Heli rursus Heli fratre sine liberis decedente copulatus est fratris uxori et generauit filium Ioseph, qui iuxta legem Iacob [*]( B ) filius dicitur, quoniam semen fratris defuncti frater iuxta legis ueteris seriem suscitabat. ita duorum filius dictus est, non ab utroque generatus, sed quia alterius secundum generationem, alterius secundum legem factus est filius. in quo praescripto legis futuram perpetuitatem defunctorum seminis nobis esse promissam non intellexit populus Iudaeorum, sed secundum litteram accipiens gratiam corrupit oraculi. alius enim erat [*]( c ) frater, qui defunctorum fratrum semen resuscitaret, non frater secundum carnis germanitatem, sed secundum gratiae puritatem. et ideo fortasse frater non redimit: redimet homo? quia non germanus frater ille, sed dominus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus resurrectionis gratiam propagauit; licet sit uersiculi istius et alia interpretatio, quam suo dicemus loco.