Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

uidetur tamen ideo hoc dicere, quod plerumque Iohannes personam accepit populi Iudaeorum. unde ad hoc referunt quod ait: illum oportet crescere, me autem minorari, quod oporteret minorem fieri populum Iudaeorum, crescere in Christo populum Christianum. denique et Moyses accepit personam populi, sed et ille calciamentum non dominicum portabat, sed pedum suorum. et isti calciati sunt calciamentum [*]( B ) [*]( 12 Marc. 3, 27 15 Matth. 3, 11 17 Ephea. 6, 15 20 Ioh. 3, 30 ) [*]( 1 baptisma PL eat baptismum gratiae AaBC est gratiae PX gratiae est X gratiae L 2 istud baptisma P istud baptismum L utrosque F (a eras.) Y (utrisque m2) utrasque 0 (utrosque m2) n (utroque m2) utroque G 5 se declinans P 6 se esse B, se om. a 9 comparatitionem (ti eras.) A 10 xp* (o eras. et a. m m2) P ipo L xpm (o 8. tp m2) 0 11 conparatio FKV comparatio LO 12 fortis est C 13 mulier (er s. u.) P ergo] enim AT fortis Pa 18 in eo C 19 accipit PBG 20 minui PBL; ef. de ben. patr. 47 oportet 0 et (-eret corr.) ml π, m3 P 22 accipit Pa 24 calciamentum P (i to 8. tum mS) calciamento Εγ T )

86
fortasse non suorum pedum, ille autem soluere calciamentum pedum iubetur suorum, ut animi eius gressus et mentis corporei nexus uinculis absolutus iter spiritale gradiatur. apostoli autem calciamentum deposuerant corporale, quando missi sunt sine calciamento, sine uirga, sine pera, sine zona, sed non statim domini calciamenta portarunt. fortasse post resurrectionem portare coeperunt; ante enim ne cui gesta domini dicerent monebantur. denique postea his dicitur: ite in orbem [*]( C ) uniuersum et praedicate euangelium, ut euangelicae praedicationis uestigium proferentes toto dominicorum seriem circumferrent orbe gestorum. est igitur calciamentum nuptiale euangelica praedicatio. sed de hoc oportunius aliquid in aliis explicabimus.

ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni habens [*](3,16 sq. ) uentilabrum in manu sua et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem[*]( D ) conburet igni inexstinguibili. habens uentilabrum in manu. uentilabri indicio discriminandorum dominus declaratur ius habere meritorum, eo quod dum frumenta in area uentilantur, plena a uacuis, ab inanibus fructuosa ueluti quodam aurae spirantis examine separantur. per hanc igitur conparationem dominus ostenditur quod iudicii die solidae merita fructusque uirtutis ab inanis iactantiae exiliumque factorum [*]( E ) infructuosa leuitate discernat perfectioris meriti uiros locaturus in mansione caelesti. ipse enim perfectior fructus est, qui [*]( 1 Exod. 3, 5 4 Matth. 10, 9 sq., Marc. 6, 8, Luc. 10, 4 7 Luc. 8, 56 8 Marc. 16, 15 12 cf. lib. VII ss. 44 sqq. ) [*]( 1 pedum non suorum (om. fortasse) i 2 egresaus X 4 deposaerunt Xx 5 statim dl i 8 admonentur ET admonebantur i 12 opportunius B oportunus L aliquid om. G, aliquod L ezplicauimus AX 13 baptizauit αγΟπΤ et (-bit m2) BEFGY 14 purgauit Οπ et (corr. m2) PBFGV 15 orreum ÂCπ 16 comburit A igni conburet X igne P 17 discernendorum aB declaratur (ra 8. u.) P 20 seperantur (a a. e m3) P 21 ostenditur quod dominus a 23 perfectionis P (r 8. n m3) L perfectior est X (perfectioris m2 FOY) meritis P (s eras.) L )

87
meruerit eius esse conformis, qui sicut granum tritici cecidit, ut plurimos fructus adferret in nobis, inuisus paleis, inanibus meritis non amicus. et ideo ante eum ignis ardebit non natura sui noxius, utpote qui mala inprobitatis exurat, splendorem probitatis adcumulet.

Factum est autem cum baptizatus esset omnis [*]( F ) [*](3,21 aq. ) populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum et descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et uox de caelo facta est: filius meus es tu, in te conplacui. baptizatus ergo est dominus non mundari uolens, sed mundare aquas, ut ablutae per carnem Christi, quae peccatum non cognouit, baptismatis ius haberent. et ideo qui ad Christi lauacrum uenerit peccata deponit. pulchre autem in his quae a ceteris dicta sunt sanctus Lucas euangelista conpendium sumsit et intellegendum magis [*]( 1309 A ) quod a Iohanne dominus baptizatus est quam expressum reliquit. quae autem dominici causa baptismatis dominus ipse declarat dicens: sine modo; sic enim decet nos inplere omnem iustitiam.

cum igitur tanta ad exaedificationem ecclesiae suae diuino deus fauore concesserit, ut post patriarchas prophetas angelos unigenitus descenderet dei filius et ad lauacrum ueniret, nonne uere atque diuine de ecclesia [*]( B ) cognouimus dictum: nisi dominus aedificauerit sibi domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam? nec mirum si homo aedificare non potest, qui non potest custodire: nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauerunt [*]( 1 Ioh. 12, 24 8 PS. 96, 3 12 II Cor. 5, 21 18 Matth. 3, 15 20 Hebr. 1,1 23 et 25 PB. 126, 1 ) [*]( 1 meruit aBC eine 8. u. A caedit X (e exp. m2 OV) 2 adferat X 3 amicos (u 8. o m2) A amictus X 5 adcolumet A adcomulet X (corr. m2 FOV) 12 eius (e s. u. m2) A 13 ad (d 8. u.) A 17 dominici (ci 8. u. m1) sit (8. w. m3) P dna (a in ras.) P 18 implere (1 8. u.) P 19 igitur] enim 7, qui mox om. ad exaedificationem AL et (ei eras.) P aedificationem cet. 20 suae om. T 21 ante prophetas add. post X dl filius transcenderit T 23 sibi exp. 0, om. T 26 cnstodierit (rit ex ret m2) P )

88
qui custodiunt eam. haec de quodam psalmo. audeo tamen etiam ego dicere quod homo uiam non possit adoriri, nisi dominum habeat praeuiantem. unde scriptum est: post dominum deum tuum ambulabis et: a domino diriguntur uiae uiri. denique ille perfectior qui intellegeret se sine[*]( C ) domino ambulare non posse. uias inquit tuas edoce me. et ut ad historiam ueniamus — non enim simplicem tantum rei gestae seriem debemus haurire, sed etiam actus nostros ad aemulationem scriptorum referre — ex Aegypto populus exiuit. nesciebat uiam, quae ad terram duceret sanctam. misit deus columnam ignis, ut per noctem populus uiam disceret. misit etiam per diem columnam nubis, ut neque ad sinistram neque [*]( D ) ad dextram declinarent. sed non es talis, homo, ut merearis et tu ignis columnam; non habes Moysen, non accipis signum; nunc enim post aduentum domini fides exigitur, signa conduntur. time dominum et praesume de domino; inmittet enim angelos dominus in circuitu timentium eum et eripiet eos. uides utique quia ubique domini uirtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit aedificare sine domino, nemo custodire sine domino, nemo quicquam incipere sine [*]( E ) [*]( 3 Deut. 18, 4 4 Prouerb. 20, 24 6 Ps. 24, 4 10 Exod. 18, 21 sq. 16 Ps. 33, 8 18 Augustinus contra duas epist. Pelage IIII 11, 80 (uides... 20 incipere sine domino), de gratia Christi 44, 48 (uides ... p. 89, 2 facite) 19 Ps. 126, 1 ) [*]( 1 tamen om. i 2 non possit uiam y 5 ille s. u. P intellegeret (t alt. s. u.; in mg. m3 al. intellexerit) A sine dno se PaL 6 inquit tuae ΑΒχ tuas inquit cet. 8 audire Aa. 9 populus (po a. u. m2) A 11 per noctem scripsi per columnam libri (columnam temere ex antecedentibus repetitum); per noctem post deus inseruit ed. Rom. 12 nubis AaC, om. cet. a sinistra P (ad sinistram m3) aBL per (8. m2 ad) sinistram G 13 ad dextram A ad dextera πL a dextra B ad dexteram cet. declinarent (n alt. 8. u.) G declinaret TX 14 habens. X (n exp. V) 15 condantur P (v s. a m3) aFLOV 16 deum AO praesume euanidum in Å; s. scr. m2 pRĘUEM inmittet B inmittit cet. 17 angelus AuL dni A 18 utique B Augustinus ubique cet. ubique A Augustinus, om. cet. 20 nemo ... domino in mg. inf. P quidquam a incipere bonum sine A )
89
domino. et ideo iuxta apostolum: siue manducatis siue bibitis, omnia in gloria dei facite, in nomine domini nostri Iesu Christi; in duabus enim epistulis alibi in nomine domini nostri Iesu Christi, alibi in gloria dei facere te praecepit, ut scias eandem esse patris et fili gloriam eandemque uirtutem nec in aliquo circa sui diuinitatem patrem et filium discrepare, qui circa praesidia nostra non discrepant. docuit igitur me Dauid quod nemo sine domino aedificet [*]( F ) domum, custodiat ciuitatem.

docuit etiam me Moyses quod nemo nisi deus fecerit mundum; in principio enim fecit deus caelum et terram. docuit etiam quod hominem deus opere suo fecerit nec otiose posuit: finxit deus hominem de limo terrae et insufflauit in faciem eius flatum uitae, ut actum quendam dei circa aedificationem hominis usu quodam corporalis operationis aduertas. docuit etiam quia et mulierem deus fecit; inmisit enim deus soporem in Adam, et dormiuit; et sumsit unam costam de latere eius et repleuit carnem eius. et aedificauit dominus [*]( 1310 A ) deus costam, quam sumsit ab Adam, in mulierem. non frustra, ut dixi, corporalibus quibusdam manibus circa Adam et Euam Moyses deum inducit operantem. mundum deus fieri iussit, et factus est, et uno uerbo opus mundi scriptura indicat absolutum; ad hominem uenitur, et manus ipsas quodammodo studuit tibi propheta dei laborantis ostendere.

plus nescio [*]( 1 I Cor. 10, 31 3 Coloss. 3, 17 8 Pe. 126, 1 10 Gen. 1, 1 12 Gen. 2, 7 16 Gen. 2, 21 sq. 22 Ps. 148, 5 ) [*]( 1 post bibitis add. sine quid (quod a quicquid L quicquam X) facitis A (8. u. m3) PaCLX, om. B Augmtium 2 gloria E (a ex &) gloriam T in gloriam dei om. X 3 nostri om. X ante alibi add. aut in gloria d! a 4 nostri om. X in om. X (a. u. m2 V) gloria P (a ex &) 5 te om. X praecipit απ fili a filii P (i tert. a. u. m2) cet. 8 aedificat (e 8. a alt. m3) P 9 etiam me .ABC, me om. G, 8. u. a, me etiam cet. 10 d9 fecit X 11 etiam] enim ET dns X 13 in 8. u. A 14 -actum (f ut videtur eras.; 8. ras. sed ut m3) P 15 corporalis aedificationis A 16 fecit dS X 18 locum eius carne X 20 manibus om. P )

90
quid in his intellegere quam lego opera dei elaborata me [*]( B ) cogunt. subuenit apostolus aestuanti et quod ego non intellegebam quid esset: os de ossibus meis et caro de carne mea et haec uocabitur mulier, quoniam de uiro suo adsumta est, diuino mihi spiritu reuelauit dicens: sacramentum hoc magnum est. quod sacramentum? quia duo erunt in carne una et quia relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et quoniam membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. quis est iste uir, propter quem mulier parentes relinquat[*](? C ) relinquit parentes ecclesia, quae de gentilibus populis congregata est, cui prophetice dicitur: obliuiscere populum tuum et domum patris tui. propter quem uirum nisi forte illum de quo dicit lohannes: post me uenit uir, qui ante me factus est? de cuius latere dormientis costam deus sumsit; ipse est enim qui dormiuit et quieuit et resurrexit, quoniam dominus suscepit eum. quae est huius costa nisi uirtus? quia tunc quando miles latus eius aperuit, continuo aqua et [*]( D ) sanguis exiuit, qui effusus est pro saeculi uita. haec saeculi uita costa Christi est, haec costa secundi est Adam; primus enim Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem; nouissimus A.dam Christus est, costa Christi uita ecclesiae est. nos ergo membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. et fortasse haec est costa, de qua dixit: sentio de me uirtutem exisse, haec est costa, quae de Christo exiuit nec corpus [*]( 3 Gen. 2, 23 5 Ephes. 5, 32 6 Ephes. 5, 31 8 Ephes. 5, 80 12 Ps. 44, 11 14 Ioh. 1, 30 16 Gen. 2, 21 16 Pa. 3, 6 18 Ioh. 19, 34 19 Marc. 14, 24 20 I Cor. 15, 45 23 Ephes. 5, 30 25 Lnc. 8, 46 ) [*]( 1 in s. u. A quando lego a elaborata (e in ras.) V et laborata FOK 5 spu mihi X 7 relinquit A 9 et om. X relinquit (a 8. i alt. m2) A 11 relinquit (1 8. u. m3) A reliquit X 13 fortem P 16 surrexit aBX 17 dominus om. a, dS C _eius X 19 haec saeculi uita in mg. m3 A _21 Adam alt. om. r spa P (m3 spum) AFL 26 post costa add. xpi PL )
91
eius inminuit; non enim corporalis, sed spiritalis est costa, [*]( E ) spiritus autem non diuiditur ipse, sed diuidit singulis prout uult. haec est Eua, mater omnium uiuentium. si enim intellegas uiuentem cum mortuis quaeris, intellegis eos mortuos esse qui sine Christo sunt, qui participes uitae non sunt; hoc est enim Christi non esse participes, quia Christus est uita. mater ergo uiuentium ecclesia est, quam aedificauit deus ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis structura conpaginata crescit in templum. [*]( F )

Ueniat ergo deus, aedificet mulierem, illam quidem adiutricem Adae, hanc uero Christi, non quia Christus adiumentum requirit, sed quia nos quaerimus et desideramus ad Christi gratiam per ecclesiam peruenire. et nunc aedificatur et nunc formatur et nunc mulier figuratur et nunc creatur. et ideo nouo uerbo usa est scriptura, quia superaedificamur super fundamentum apostolorum et prophetarum. et nunc domus spiritalis surgit in sacerdotium sanctum. ueni, domine deus, aedifica mulierem istam, aedifica ciuitatem. ueniat et puer tuus; [*]( 1311 A ) tibi enim credo dicenti: ipse aedificabit ciuitatem mihi.

ecce mulier omnium mater, ecce domus spiritalis, ecce ciuitas, quae uiuit in aeternum, quia mori nescit. ipsa est enim ciuitas Hierusalem, quae nunc uidetur in terris, sed rapietur supra Helian — Helias enim unus fuit — transferetur super Enoch, cuius mors non inuenitur; ille enim raptus [*]( 2 I Cor. 12, 11 3 Gen. 3, 20 4 Luc. 24, 5 6 Ioh. 14, 6 7 Gal. 4, 26 8 Ephes. 2, 20; cf. I Petro 2, 6 15 Ephes. 2, 20 16 I Petro 2, 5 19 Esai. 45, 13 20 Gal. 4, 26 22 Gal. 4, 25 sq. 23 Reg. IIII 2, 11 24 Hebr. 11, 5, Sap. 4, 11 ) [*]( 1 spir.talis (i t. ras.) A 3 sic (c eras.) P in te legae Engel. brecht 4 niuentem quid a niaentem quod C _quaeri Lχ; quaeris om. G; non ante cura in mg. add. P 6 quia zpi P 8 <in> ipso a 9 templum dei X 10 ueniat (a s. u.) PN 12 quaerit « et (in mg. requirit) m2 F, ml V 17 furget A surgat E;T 18 ueniat (at 8. u.) P 19 aedificauit ΑπΒFγΟ et (-bit corr.) GV 21 uiuet PBLK 23 Helian scripsi, heliam libri helias (h 8. u. m3) P transferitur A 24 supra C enoc P ille enim post cuius transponunt X (exp. m2 O) )

92
est, ne malitia mutaret cor eius, haec autem diligitur a Christo quasi gloriosa, sancta, inmaculata, sine [*]( B ) ruga. et quanto melius totum corpus adsumitur quam adsumtus est! haec enim est spes ecclesiae. rapietur profecto. adsumetur, transferetur ad caelum. ecce curru ignis raptus Helias est, rapietur ecclesia. non mihi credis? crede uel Paulo, in quo Christus loquutus est. rapiemur inquit in nubibus obuiam Christo in aera; et ita semper cum domino erimus.

ad hanc igitur aedificandam mittuntur quidem plures, [*]( C ) mittuntur patriarchae, mittuntur prophetae, mittitur Gabrihel archangelts, innumeri angeli deriguntur et multitudo caelestis exercitus deum laudat, quia ciuitatis huius aedificatio propinquabat. mittuntur plures ad eam, sed Christus eam solus aedificat; uerum non est solus, quia pater praesens est, et si solus aedificat, gratiam tamen tantae aedificationis non solus usurpat. scriptum est de templo dei, quod aedificauit Salomon, in quo typus ecclesiae fuit, quia LXX milia erant qui in umeris [*]( D ) portarent et LXXX milia lapidicaesores. ueniant angeli illi, [*]( 2 Ephes. 5, 27 5 Reg. IIII 2, 11 7 I Thess. 4, 17 11 Apoc. 19, 14 14 Ioh. 16, 32 18 Reg. III 8 init. (Paralip. II 2, 2) ) [*]( 2 quasi gloriosa APEGLT quasi sponsa gloriosa aBC quasL gloria Y quasi ossa X (sponea 0. ossa m2 V) 4 est enim X 5 assumitur A adBumitur a transferretur A curru Cy currus AL et (s eras.) PB curris a cursus X (s alt. exp. 0, curru m2 F) igneo Gj 6 helias (h 8. u. m3) P est helia9 X rapitur Ey T credes X 7 locatus aCEGhjOT loquitur L 8 ita om. X 9 quidem] licet X 10 patriarchae mittuntur in mg. m3 P gabriel A 11 arcangelus A et (arch. m3) P 12 propinquabat (-bit m2) T propinquat a 16 dei A, om. cet. solomon Pa 17 quia LXX milia] qui ait LXX P in qua tria milia sescenti A quia tria milia tricenti eorum qui prae (tricenti eorum qui prae in ras. min.) B quia (quorum y) tria milia sescenti (DC L) cet. in om. A 18 et LXXX lapidis (is ex es m2) caesores P, et LXX lapidicaesores A, et septuaginta (LXX aBCL) milia lapidicaesores (lapidicaesores om. G, v s. i alt. E; lapides caesores F et v s. es pr. m3 0, m2 n; lapidum caesores CL et, utn in ras. m2, BV) cet. post lapidicaesores add. et octoginta A, et LXXX milia aBC; in LXX leg.tur: et octoginta (LXXX n, octuaginta y) )

93
ueniant lapidicaesores, caedantur superflua lapidum nostrorum, aspera leuigentur, ueniant et qui in umeris portant; scriptum est enim: supra umeros tollentur.

Uenit ergo ad Iohannem, quoniam cetera conperistis. uenit ad Iohannis baptisma, sed lohannis baptisma habebat paenitentiam delictorum. et ideo prohibet eum Iohannes dicens: \'ego [*]( E ) a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? quare uenis ad me, qui peccatum non habes? ille enim baptizandus est qui peccatum habet, qui autem peccatum non fecit lauacrum paenitentiae cur requirat?\' sine inquit modo — hoc est: dum ecclesia aedificetur — decet nos inplere omnem iustitiam. quae est iustitia nisi misericordia? dispersit enim, dedit pauperibus: iustitia eius manet in aeternum. dedit mihi pauperi, dedit mihi inopi gratiam, quam ante non [*]( F ) habui; iustitia eius ergo manet in aeternum. quae est iustitia nisi ut quod alterum facere uelis prior ipse incipias et tuo alios horteris exemplo? quae est iustitia nisi ut quia carnem suscepit non quasi deus sensum aut ministerium carnis excluderet, sed quasi homo carnem uinceret, ut uincere me doceret? docuit enim qua ratione possim terrenis concretam uitiis obnoxiae carnis inluuiem sepelire criminibus, renouare uirtutibus. [*]( 1312 A ) o uere diuinam in ipsa humilitate domini prospicientiam!

[*]( 3 Esai. 49, 22 4 Matth. 3, 13 6 Matth. 3, 14 9 1 Petr. 2, 22 10 Matth. 3, 15 12 Ps. 111, 9 15 Luc. 6, 31 )[*]( milia (haec om. G) tollentes (tollebant χ) onera post lapidicaesores add. et tria milia sescenti operum praepositi ed. Rom. ueniant (ueniant., a eras., A) angeli illi (illi om. G) AaBCLXx., om. P 1 lapidicaesores AaGfT et (v a. i alt.) E lapidis (is ex es m2 P) caeBores PB lapidea (v 8. es m3 0, m2 π) caesores FOiz lapidum caesorea CL et (um in ras. m2) V 2 in om. X 3 super P 7 quare AB cur cet. 8 post est add. ad me αχ 12 enim om. EFTT 13 in aeternum] in saeculum saeculi Εγ T 14 dedit pr.... aeternum om. B post pauperi add. inopi A 15 ergo eius CjTX (ergo 8. u. π) est om. C 16 ut X, om. cet. alteri aC altero FO et (os m2) π 17 ut qui Βπ qui ut a 21 reuocare it uirtutis (-es m3) P 22 ipsam X (m exp. π, eras. V) humilitatem AX (m exp. it, eras. V). )

94
quanto enim abiectior humilitas tanto diuinior prouidentia. iniuriarum suarum acerbitate deus proditur et remediorum suorum usu, qui nullis remediis indigeret, deus probatur. quid enim tam diuinum ad populos prouocandos quam ut nemo refugiat lauacrum gratiae, quando Christus lauacrum paenitentiae non refugit? nemo se dicat exsortem esse peccati, quando Christus uenit ad remedium peccatorum. si pro nobis Christus [*]( B ) lauit, immo nos in corpore suo lauit, quanto magis nos nostra delicta lauare debemus? quo igitur magis opere, quo magis mysterio deus, quamquam deus in omnibus, quam hoc probatur, quando per totum mundum, qua generis humani condicio diffunditur, per separatarum diuortia tractusque regionum uno momento in uno corpore deus fraudem uetusti erroris aboleuit, gratiam regni caelestis effudit? unus enim mersit, sed eleuauit omnes; unus descendit, ut ascenderemus omnes,[*]( C ) unus omnium peccata suscepit, ut in illo peccata omnium mundarentur. purificate igitur uos, ut apostolus dicit, quia purificauit se ille pro nobis, qui purificatione non eguit. haec de nobis.

Nunc consideremus mysterium trinitatis. unum deum dicimus, sed patrem confitemur et filium confitemur. nam cum scriptum sit: diliges dominum deum tuum et ipsi soli seruies, negauit filius esse se solum dicens: sed non sum [*]( D ) solus; pater enim mecum est. nec nunc solus est; pater enim se adesse testatur. adest spiritus sanctus; numquam [*]( 10 Ephes. 4, 6 15 Ephes. 4, 9 sq. 17 Iacob. 4, 8 22 Dent. 10,20 23 Ioh. 16, 32 ) [*]( 2 et] ut (in mg. m3 al. et) A 8 nos (8. u. m3) nostra (tra eras.) A 10 quam] quam (in u. ult.) quam P quamquam L et X (quam pr. exp. m2 n, alt. m2 V) hoc exemplo (ezemplo s. u. m3) P 11 qua] quo y et (o m2 ex a) 0 14 effundit ΒΟπ et (n exp.) AV, (n s. u.) F 15 leuauit X 16 ut] et ut X (et eras. 0, in quo et mortuus est s. u. m3; et extp. «) peccata omnium A omnium peccata cet. 17 mundarentur A morirentur aL morerentur cet. 22 diligis AaBL et (-es corr.) G 23 serbies A filius (s in ras.) esse se (se s. W. m3) A se esse T 24 nunc] non X (non eras. V) )

95
[*](3,21 sq. ) I enim potest a se trinitas separari. denique apertum est caelum, descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba. quomodo ergo haeretici dicunt quia solus in caelo est, qui non est solus in terris? aduertamus mysterium. quare sicut columba? simplicitatem enim lauacri requirit gratia, ut simus simplices sicut columbae. pacem lauacri requirit [*]( E ) gratia, quam in typo ueteri columba quondam ad illam arcam, quae sola fuit diluuii inmunis, aduexit. docuit me cuius typus columba illa fuerit, qui nunc descendere dignatus est in specie columbae, docuit in illo ramo, in illa area typum fuisse pacis et ecclesiae, quod inter ipsa mundi diluuia spiritus sanctus ad ecclesiam suam pacem adferat fructuosam. docuit etiam Dauid, qui prophetico spiritu cernens baptismatis sacramentum ait: quis dabit mihi pinnas sicut columbae?

uenit ergo [*]( F ) spiritus sanctus, sed adtende mysterium. uenit ad Christum; omnia enim per ipsum creata sunt et in ipso constant. sed uide beniuolum dominum, qui solus se iniuriis subdidit, solus gratiam non quaesiuit. et ubi aedificauit ecclesiam? rogabo inquit patrem, et alium paracletum dabit uobis, ut uobiscum sit in aeternum, spiritum ueritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non uidet eum nec cognoscit eum. merito ergo se in corpore demonstrauit, [*]( 1313 A ) quoniam in diuinitatis substantia non uidetur.

uidimua spiritum, [*]( 6 Matth. 10, 16 7 Gen. 8, 10 sq. 14 Psalm. 54, 7 16 Coloss. 1, 16 sq. 18 Ioh. 14, 16 sq. AuguBtinus epist. 148, 6 (rogabo ... p. 96, 2 possumus audiamus) ) [*]( 1 a ae om. P, post trinitas transponit L 2 et descendit ET 5 quare (re a. u.) A 7 cetere P 8 deluuii (di. m2) P 9 speciem X (m eras. 0, exp. π) 11 et AaBC, om. cet. deluuia A 18 dauid a. u. P 14 mihi om. B pinnas P ml AC pennas P m3 cet. 16 enim s. u. m3 A 17 dm G 18 gratiam non quaesiuit tram- ponunt post aedificauit X 19 paracletum ACFLOV paiaclitum X Au- gustmi codices meliores et (i ex e) K paraclytum PaB dabit (om. uobis) ut (ut e. «. m3) P, dabit uobia qui Augustinus 20 aps X (spm m2 πV) 21 uidet (i 8. e m3) P 22 cognoscit P ml cognoscet P m2 B agnoscit LX ergo om. X, 8. u. m2 B in om. AP 23 uidemas X )

96
sed in specie corporali, uideamus et patrem. sed quia uidere non possumus, audiamus; adest enim beniuolus deus, non derelinquet templum suum. uult omnem exaedificare animam, uult eam ad salutem informare, uult lapides uiuos a terra ad caelum transferre. diligit templum suum, et nos diligamus eum. si diligimus deum, praecepta eius seruemus; si diligimus eum, [*]( B ) nouerimus eum; qui enim dicit quia nouit eum et praecepta eius non seruat mendax est. quomodo enim potest deum diligere qui non diligit ueritatem, cum deus ueritas sit? audiamus ergo patrem; inuisibilis enim pater. sed et filius inuisibilis secundum diuinitatem; deum enim nemo uidit umquam. cum ergo filius deus, in eo utique quod deus est filius non uidetur, sed demonstrare se uoluit in.corpore et, quia pater corpus non gerebat, ideo probare uoluit pater nobis in [*]( C ) [*](3,22) filio se esse praesentem dicens: filius meus es tu, in te conplacui. si uis discere filium cum patre semper esse praesentem, lege fili uocem dicentis: si ascendero in caelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades. si patris testimonium quaeris, audisti a Iohanne. crede ei cui se baptizandum credidit Christus, cui pater filium caelesti uoce [*]( 1 Ioh. 1, 18 3 1 Petr. 2, 5 5 Ioh. 14, 15 7 1 Ioh. 2, 4 9 I Ioh. 5, 6 10 Coloss. 1, 15, I Tim. 1, 17, Augustinus epist. 148, 6 (auàiamus ... 13 non uidetur) 11 Ioh. 1, 18 17 Psalm. 138, 8 ) [*]( 1 X (add. m3) sed in (quia s. in m3); om. specie... quia (in mg. m3 /■ sed in speciae corporali uideamus et patrem) A in om. X 2 possimus X (v 8. i itF) derelinquet ACL derelinquit PaX relinquit Βχ (-et corr. T) 3 exaedificare EyT ∗∗aedificari A aedificare L exaedificari (ex eras. O) cet. uult... informare om. A 4 eam] enim X 5 noa diligimus P eum. sic A 6 si praecepta A eius om. AOLBC 8 enim (nim in ras.) B, om. X 10 audiamva (v e. u. m2) P 11 enim] ergo ErT 12 ergo filius dl ErLT quod (d 8. u. m3) A est om. PaL 13 et et mox ideo probare om. X 15 praes∗∗∗tem (tan eras.; en 8. ras.) P 17 fili AaF filii cet. (i tert. s. u. GV) uoce A 18 in] ad BLX 19 crede igitur A (igitur 8. u. m3) y ei (i ex te) P ad baptizandum P 20 credidit (di pr. 8. u. m3) A )
97
conmisit dicens: hic est filius meus dilectus, in quo [*](1314 A ) conplacui.

ubi sunt Arriani, quibus non placet filius, in quo conplacuit pater? hoc non ego dico neque hominum quisquam . loquutus est; neque enim per hominem deus neque per angelos neque per archangelos, sed ab ipso patre uox de caelo missa signauit. deinde alibi idem pater repetit dicens: hic est filius meus dilectus, in quo conplacui; ipsum audite, dicentem utique audite: ego et pater unum sumus. qui ergo filio non credit non credit patri. testis est ille de filio. si [*]( B ) dubitatur de filio, paterno non creditur testimonio. deinde cum dicit: in quo conplacui, non aliena in filio, sed sua laudat. quid est enim dicere: in quo conplacui nisi quia omnia quae habet filius mea sunt, sicut filius dixit: omnia quae habet pater mea sunt? indifferentis enim diuinitatis potentia non secernit inter patrem et filium, sed unam patri filioque participat potestatem. credamus patri, cuius uocem elementa [*]( C ) sonuerunt, credamus patri, cuius uoci elementa obsequium praestiterunt. credidit mundus in elementis, credat in hominibus; credidit in exanimis, credat in hominibus; credidit in mutis, credat in loquentibus; credidit in his quae non habent [*]( 1 Matth. 3, 17 6 Matth. 17, 5 8 Ioh. 10, 30 13 Ioh. 16, 15 16 Hier. 50, 42 ) [*]( 2 arriani P (r pr. 8. u. m3) ariani L 8 ego non B et (siglis // add.) C quisque T 4 loquutus AFitV locutus cet. enim PFL, om. cet. 5 neque per archangelos om. P, ante neque per angelos ponit L patre (re in ras. 3 litt.) P 6 deinde s. u. m3 A 7 audite om. X, audi X 9 filium y non credi I dit P patre (i 8. e) a patrem L 10 paterno (no 8. w.) P patris aBG credatur (om. non) X 11 sua FO suam πV 18 quae habet filius mea sunt] quae habet filius et pater habet X sicut filius diiit] sicut filius B sicut et quae patris sunt filii sunt? filius dixit X 14 indifferentis T (is in ras.) indifferentes X (-is corr. 1: et, in quo i ens 8. entis V) indifferentiis T 15 patris X (filiique corr. K) 16 credamus... sonuerunt om. G uocem B (em in rat.) F (in mg. m2 uoci) uoce ErL uoci * 17 sonuerunt... elementa om. a patri] fort. filio; cf. Luc. 8, 24 fq. 18 prebuerunt P praebuerunt L 19 credidit (di pr. s. u. m2) P credit G in mutis... credidit om. a 20 eloquentibus A (cf. Marc. 7, 37) credidit... sensum om. P quae] qui OkV ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( 7 )

98
sensum, credat in his qui sensum ut deum cognoscerent consecuti sunt.