Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Christum tangere sua membra mortificet et resurrecturo similis induat uiscera misericordiae, non ambigat renuntiare terrenis. quid est igitur: noli me tangere? noli manum adhibere maioribus, sed uade ad fratres meos, hoc est ad perfectiores - quicumque enim fecerit uoluntatem patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et [*]( 1540 A ) mater est --, quia resurrectio non facile nisi a perfectioribus capi potest, fundatioribus huius fidei praerogatiua seruatur, mulieribus autem docere in ecclesia non permitto; domi uiros suos interrogent. ad eos ergo mittitur qui domestici sunt et accepit praescripta mandata.

nec fugit hoc loco sensisse quosdam ideo Christum noluisse tangi, quia nondum receperat typum, quem conmendauerat patri, quasi [*]( B ) adhuc eum tangere non deberet.

ascendo ad patrem uestrum, deum meum et deumuestrum.beue distinxit, quia mulieri loquebatur; non enim conmunis nobis natura cum Christo nisi condicionis humanae. illi pater generatione propria, nobis adoptione uoluntaria; illi per naturam, nobis per gratiam; illi deus unitate mysterii, nobis potestate caelesti.

dicit aliquis: quomodo ergo Thomas, cum adhuc non crederet, [*](c ) tetigit tamen Christum? sed ille non de resurrectione domini, sed de resurrectionis uidetur qualitate dubitasse et tactu suo debuit me docere, sicut docuit et Paulus: oportet enim hoc corruptibile induere incorruptionem et hoc mortale induere inmortalitatem, ut incredulus credat et cunctator dubitare non possit; facilius enim credimus quod [*]( 2 Coloss. 3, 12 3 Ioh. 20, 17 5 Matth.12,50 9ITim. 2, 12 10 I Cor. 14, 35 14 loh. 20, 17 20 lob. 20, 27 23 I Cor. 15, 53 ) [*]( 1 resorrecturos M 2 et non Maurini 4 minoribus PL 6 et ante frater om. GM, eras. in F 10 interroget M 11 accipit Y accipiunt m3 P perscripta M 12 loci aX 13 reciperat spu quae M 14 adhoc (o in ras.) P deberit M 16 mulier PLM mulieribus π 17 illa (i m3 8. u.) P 19 caelestis FMO et (a alt. eras.) 1 20 ergo om. GM, post thomas transp. E (Bed corr. m1) 22 resurrectionis (i alt. ex e) P sarrectionem M 24 corruptibile hoc ET )

520
uidemus. habuit autem admirandi causam Thomas, cum uideret clausis omnibus per inuia saepta corporibus Înoffensa conpage [*]( D ) corpus insertum et ideo mirum quomodo se natura corporea per inpenetrabile corpus infuderit inuisibili aditu uisibili conspectu, tangi facilis difficilis aestimari.