Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Denique conturbati discipuli aestimabant se spiritum uidere, [*](24,37 sq. ) et ideo dominus, ut speciem nobis resurrectionis ostenderet, [*](24,39) palpate inquit et uidete quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. non ergo per incorpoream naturam, sed per resurrectionis corporeae[*]( E ) qualitatem in peruia usu clausa penetrauit. nam quod tangitur corpus est, quod palpatur corpus est; in corpore autem resurgimus; seminatur enim corpus animale, surgit corpus spiritale, sed illud subtilius, hoc crassius, utpote adhuc terrenae labis qualitate concretum.

nam quomodo non corpus, in quo manebant insignia uulnerum, uestigia cicatricum, quae dominus palpanda obtulit? in quo non solum [*]( F ) fidem firmat, sed etiam deuotionem acuit, quod uulnera suscepta pro nobis caelo inferre maluit, abolere noluit, ut deo patri nostrae pretia libertatis ostenderet. talem sibi pater ad dexteram locat tropaea nostrae salutis amplectens, tales illic martyres nobis cicatricis suae corona monstrauit.

Et quoniam sermo huc noster euasit, consideremus qua [*](24,15) gratia secundum Iohannem crediderint apostoli, qui gauisi [*](24,40) sunt, secundum Lucan quasi increduli redarguantur, ibi spiritum[*]( 1541 A ) [*]( 1 roh. 20, 26 13 I Cor. 15, 44 20 Ephes. 1, 20 23 Enseb. Quaest. euang. 294, 4 24 Ioh. 20, 20 2.5 Ioh. 20, 22 ) [*]( 2 septae X (-ta corr. πV) 3 insertum (-us corr.) P corporei aE ml GMX 4 inuisibili (at 8. u.) P per inuisibilia X 5 tanti X fagilis M 6 uidere (re 8. u.) P 7 nobis] bonis PL 11 inperuia\' uulgo, corr. Engelbrecht 13 resurgemus a 14 illos M grassius X utpotes M 15 non om. FΟπ et (add. m2) γV 17 palpando P m1 aO non om. M solus M 22 coronā GMX monstrabunt m3 V monstrabit Maurini 23 noster usque X 24 iohsnnis P (in marg. euanelium) L 25 lucan uero (uero 8. u. m3) P increduli in marg. P redarguantur Cχ redarguuntur αFLΜπV redarguatur P (corr. m3) G (corr. m1) 0 )

521
[*](21,49) acceperint sanctum, hic sedere in ciuitate iubeantur, quoadusque induantur uirtute ex alto. et uidetur mihi quasi apostolus maiora et altiora tetigisse hic sequentia et humanis proxima: hic historico usus circuitu, ille conpendio, quia et de illo dubitari non potest qui testimonium perhibet de his quibus ipse interfuit, et uerum est testimonium eius. ab hoc quoque, qui euangelista esse meruit, uel neglegentiae [*]( B ) uel mendacii suspicionem aequum est propulsari. et ideo utrumque uerum putamus, non sententiarum uarietate nec personarum diuersitate distinctum. nam etsi in primo Lucas eos non credidisse dicat, postea tamen credidisse demonstrat. et si prima consideremus, contraria sunt, si sequentia, certum eat conuenire. ipsa igitur scripturae uerba consideremus.

Iohannes sic ait: et gauisi sunt discipuli uiso domino. dicit ergo his iterum:pax uobiscum; sicut misit me [*]( u ) pater, et ego mitto uos. et cum hoc dixisset, insufflauit his et dixit: accipite spiritum sanctum. quorum remiseritis peccata, remittuntur his et quorum [*](24,35-37 ) retinueritis retenta sunt. Lucas autem dicit: et quomodo cognouerunt eum in fractione panis. cum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dixit his: pax uobis; ego sum, nolite timere. conturbati quoque et conterriti existimabant se [*]( 5 sq. lob. 19, 85; cr. 21, 24 14 lob. 20, 20-23 ) [*]( 1 acceperint (n 8. u. m2) P sanctum ante acceperint ΕγΤ, om. C et (s. u. add. m2) G redire X ciuitatē CMX 2 uirtutè αΜχ post mihi add. ille ed. Rom. 4 istorieo P (i pr. 8. U. m2) FOV storico Ln storicho M 7 ab] et ab r et (om. qui) M et ob EG T 8 suspitionem PLMOx. 9 putamus uerum utrumque y 10 principio FOY Luca M 12 consideret P (-entur m3) L 14 sic ait iohannes X iobannis F et (-es m3) P, (-es m2) OV 15 eis Or his (e 8. h) π 17 his om. M 18 remittentur PLX eis J/ 20 eom] dum M fractionê M ante cum add. et M 21 autem haec αγ stent M 22 dixit PLO his (e 8. h m2) π nobiscam X ego sum] et hos X 23 conturbati quoque ΡαCLM conturbati utique X conturbati uero y contriti M aestimabant PL )

522
spiritum uidere. et possent uideri hic plures fuisse; sed [*](24,29.39 ) quia et hic sero resurrectionis die - nam aduesperescente [*]( D ) iam die qui fuerant ingressi manere cum domino, ubi ille sese repente subduxit, eadem hora ad discipulos hi duo remeasse produntur, quando palpandum se obtulit - et secundum Iohannem sero die illa, una sabbatorum inducitur apparuisse discipulis et uulnera obtulisse palpanda, ne quid ambiguitatis adferret, putauimus diligentius requirendum.