Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Itaque quid intersit inter illam et hanc Mariam, scriptura distinguit. illa occurrit, ut Iesum uideat, haec retrorsum [*]( 1539 A ) conuertitur; illa salutatur, haec redarguitur. denique sic habes: dicit e i Iesus: mulier. quae non credit mulier est et adhuc corporei sexus appellatione signatur; nam quae credit occurrit in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi carens iam nomine saeculi, corporis sexu, lubrico iuuentutis. multiloquio senectutis. dicit ergo Iesus: mulier, quid ploras? quasi dicat: non lacrimas deus nudas, sed fidem exigit. bonae lacrimae, si Christum [*]( B ) agnoscas. quem quaeris? inquit; molimina enim dominus sera condemnat. sed bene addidit quem, non quo iste dubitet quem requirat, sed quia illa quem quaerat ignorat; non enim Christum quaerit, quem putat raptum. adest Christus, quemadmodum quaeritur? nescitur ergo qui quaeritur, quando non agnoscitur, cum uidetur.

denique Christum uidebat et hortulanum putabat: sic enim habes: illa existimans quia [*]( c ) hortulanus est dixit ei: domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego [*]( 4 Matth. 28, 9, loh. 20, 14 5 Matth. 28, 9, loh. 20, 15 6 lob. 20,15 8 Ephes. 4, 13 11 et 13 Ioh. 20, 15 19 Iob. 20,.15 ) [*]( 1 potuerant (u et y del.) P poterat αΕγΜΤΧ 2 uidit P (-et m3) LΜπ 4 rursum PL 5 redarguetur X 7 corporeis P (s eras.) L credat (i 8. a m3) P 11 pluras M 12 nudas ds X fides M 13 dns sero P (8. m3 x dni sermo t dominicus sermo) L sera dns Cj 14 quemJ sed G que M quem quaeris aC quod P m2 cum P ml L 15 quaerit M ignorat (e 8. a m3) P 16 xps M quem putat hortulanum (hoc m2 in spatio 6 fere litt.) quaeadmodum quaeritur (nescitur m3 s. quaeritur) P (in marg. contra putat m2 haec adscripsit: hic 5 potui excertare); quem putat quemadmodum quaeritur nescitur L quem putat raptus M 18 eognuscitur P cognoscitur L uidebitnr (a 8. bi) P 19 hab (sic) M estimaDs PL 20 est P ml aLX esset P m3 BCX ee M tulisti GγΧ 21 posuistis M et om. PL eum tollam r. )

518
tollam e u m. etsi fide incerta, tamen sermone non lubrica; etsi hortulanum putauit, tamen dei filium designauit; etsi adhuc non credat, tamen adfectat ut credat; ipse enim corpus tulit qui suscitauit. ergo ueniabilis error mulieris, quae licet dubitare non debuit Christi corpus per gloriam resurrectionis adsumtum, doceri tamen gestit a Christo. et fidem suam iam deuota promittit, ut et ipsa illud iam tollat e [*]( D ) terris et ad dexteram dei quaerat.

denique post haec uerba non mulier, sed Maria iam uocatur; aliud est enim conmune uulgi nomen, aliud speciale personae Christum sequentis. et ad discipulos, licet nondum arbitra plenae fidei, tamen nuntia destinatur. prohibetur autem tangere, quia nondum inhabitare in Christo corporaliter plenitudinem diuinitatis sicut Paulus acceperat, nondum euacuauerat lubricum saeculi, carnis [*]( E ) ambiguum; nondum uitam uixerat Christi. denique ista nec adorat dominum nec pedes tenet, sicut illa Maria, in qua utique non tam obsequium corporale quam plenae fidei designatur affectus, quod Christum et hominem et deum credat; deus est enim qui adoratur, homo est qui tenetur.

Non igitur tangi dominus fastidit a femina, cuius et Maria pedes unxit unguento, nec tactum dedignatur, sed profectum docet, quia non omnes Christum possunt tangere resurgentem, [*]( F ) quem tetigerunt in hac uita et corpore conmorantem. qui uult [*]( 9 loh.20.16 10 lob. 20, 17 13 Coloas. 2, 9 15 Ioh. 20, 9 et 11, Matth. 28, 9 20 Luc. 7, 38, lob. 12, 3 ) [*]( 1 fidê cer tam (sic) M 2 tamen] tamquam M filius M 3 adfectatur GM 4 suscepit P (e m2 ex i) L ueniabilia P (s m3 a. a alt.) L 5 per om. M 6 docesit (sic) M gestitate ipm X 7 deuotā G X detota M illii aM (in quo iam illu) e] de aC et M 9 iam ante maria X, om. X 10 nomine M sequentes P (-is corr.) L 11 discipulis M plena αCM 12 proibui M habitare PLMX 13 paulos (v a. Q m2) P 14 acciperet P (-erat m3) L sclm M 15 uitam (m add. m2) P uita CGMX ista] stat PL 16 adora M aicut αΜχ et sicut cet. (et exp. Ρπ, eras. V) _quam P (m del.) L quibus X (a 8. ibus m2 E) 18 effectus X xpm dm et hominem X 19 est alt.] enim EGT, om. r 20 tangit MX 21 ungentum M 22 surgentem MX 23 qui tetigerit M )

519