Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

sed quia constantia ad praedicandum inferior, sexus ad exsequendum infirmior, uiris euangelizandi mandatur officium. nam sicut mulierum per legum non solum culpa soluitur, sed etiam multiplicatur gratia, ut pluribus suadeat quae unum ante deceperat, ita et uir, qui temere ante crediderat, [*]( B ) faeneratum munus recuperare debuit, ut qui sibi ipse fuerat ad credendum lubricus, fieret aliis ad praedicandum idoneus.

sed aduertamus ipsa uerba mandati: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem. uade autem ad fratres meos et dic eis: ascendo ad patrem meum et ad patrem uestrum, deum meum et deum uestrum. quomodo non ascenderas, domine Iesu? quemadmodum aberas, qui in manus patris conmendaueras spiritum? aut quando [*]( c ) abesse potes, qui semper in patre ea, cum patre semper? denique ipse dixisti: si descendero in infernum, tu ades: si sumsero pinnas meas ante lucem et habitem in extremo maris, etenim illo manus tua deducet me. aut quomodo ascendis, qui ubique semper es?

Descendisti quidem filius hominis nec patri, cum descenderes, afuisti, sed descendisti nobis, ut te oculis ac mentibus [*]( 8 loh. 20, 17 18 Luc. 23, 46 14 lob. 10, 38; 14, 10; 16, 82 15 Ps. 138, 8-10 ) [*]( 1 constantior ΕγΤ post praedicandum ins. necessaria Maurini 2 oirls (s, 8. u. m3) P ad euangelizandi ΕϒΤ ad enangelizandum MG euangelizandum X mandauit X 3 mulierum (is 8. um m3) P mulierem X culpas uertitur X culpam soluitur M 4 gratiam M 5 id (m3 a. ita) P 6 ipsi aC ipse ante fuerat Fπ ipse fuerat ante 0 7 Inbricum M 9 necdum X patrem meum BLX ad alt. om. CLMX 11 et ad deum X 12 ascendas X ascenderat M (corr. m1) 13 qui] quae M manibus X commendaberat M quandoJ quomodo X 14 antė cum add. et P (s. u. m3)α.0 semper es X 15 tu om. aOM 16 sumero M pinnas P m1 Μπ pennas P m3 cet. 17 illo] illuc MX 18 deducit M ascendis] ascendens T ascendens abesse potes rE abesse potes (ascendens 8. u. m2) G 19 in verba deacendisti desinit B discenderis ΜΟπ descenderas X 20 abfuisti (b 8. u. m2) EGπ defuisti PLM ) [*]( 33* )

516
uideremus, ut in te crederemus. ergo et ascendisti nobis, ut [*]( D ) te sequeremur mentibus, quem oculis uidere non possumus. ascendisti apostolis, quibus dixisti: qui me uidit uidit et patrem. denique Iohannes ubi te quaereret sciuit. aput patrem quaesiuit et repperit et ideo ait: et uerbum erat aput deum. ascendisti et Paulo, qui non contentus solus te sequi nos quoque docuit quemadmodum te sequamur et ubi te repperire possimus dicens: si ergo consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi [*]( E ) Christus est ad dexteram dei sedens. et ne oculorum magis hoc quam animorum putaremus officium, addidit: quae sursum sunt sapite, non quae super terram.

ergo non supra terram nec in terra nec secundum carnem te quaerere debemus, si uolumus inuenire; nunc enim secundum carnem iam non nouimus Christum. denique Stephanus non supra terram quaesiuit, qui stantem te ad dexteram dei uidit, Maria autem, quae quaerebat in terra, tangere non [*]( F ) potuit. Stephanus tetigit, quia quaesiuit in caelo, Stephanus inter Iudaeos uidit absentem, Maria inter angelos non uidit praesentem. sed quare non potuerit illa tangere, euangelista ipse nos docuit dicens, quia cum te uideret, nesciebat quia tu es. sic enim habes: conuersa est retrorsum et uidit I esum stantem et non sciebat quia Iesus est. [*]( 3 lob. 14, 9 5 loh. 1, 1 8 ColoEs. 3, 1 11 Coloss. 3, 2 14 II Cor. 5, 16 (cr. de spiro 8. III, 122) 15 Act. 7, 55 sq. 17 loh. 20, 17 22 Iob. 20, 14 ) [*]( 1 crederimimus (sic) M et om. Cπ ascende X ai ascendisti a 2 sequamur Μχ (mentibus te s. ET) quae M poasimus X 3 uidet (e ex i m2) bis EO 5 et tert. om. M 6 apud 8. u. m3 P, om. 11 ascendisti om. PL 8 te om. MP consurrexeritis (istis m3 8. eritis) P consurrexistis L cum resurrexistis aX 10 dei patris ET 11 hoc om. FO, ante magis transp. M 12 sunt om. X sapete M non] et non χ. neque FOY supra P 13 terra] terram M te.... (15) carnem om. M quaerere] sequere X (sequi V) 15 non om. αМ 17 quae om. P (in quo quia s. u. m3) L, in M 4 litt. ras. 18 stefanuB (bis) P (in M modo f modo ph scriptum) qui PL q; a caelum M 20 illa om. M 21 uiderit M 22 est om. M 23 nesciebat FΟπχ esset FOVT )

517
merito tangere non potuit, quae uidere non potuerat; nam qui uidet tangit.