Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

: Mane est et adhuc Petrus nescit, nescit Iohannes. numquid patiebatur dominus diutius torqueri discipulos suae mortis incerto, ad quos statim angelus, statim dominus gestae rei nuntias mulieres destinauit? et ut scias nocte factum, mulieres [*]( D ) aliae nesciunt, aliae sciunt. sciunt quae obseruarunt noctibus et diebus, nesciunt quae recesserunt. nescit una Magdalena Maria secundum Iohannem, scit altera Maria Magdalena secundum Matthaeum; nam eadem et ante scire et postea nescire non potuit. ergo si plures Mariae, plures fortasse etiam Magdalenae, [*]( 3 Matth. 28, 12 et 13 8 loh. 20, 1 sq. 14 Matth. 28, 7, Marc. 16. 5, loh. 20, 14 17 loh. 20, 14 18 Matth. 28, 9 20 Euseb. Quaest. euang. 261, 3 (300, 37) ) [*](1 ipse M cuatodientea X 2 somnū M excitcs X 8 congrecati M 4 esse] id ee M 6 quo M 7 conperent M rep(p)ererunt X et om. ΡγLM Iohannes] et nobis M 8 tenebra (-ae m2) P magdalene M 9 ad om. PB signicat jI ignorans M 10 aduesperescente PX (a 8. e tert. m3 PV, m2 π) aduesperascente eet. (cf. p. 353, 7) aduesperascentē die M 11 esset] est si M 12 adhuc petrum nescit iohannes M 18 diacipulos] apostoli M mentis M 14 quod M statim alt. om. M gesta M 15 et om. PL factu M aliae mulieres MX 16 nesciunt... sciunt] sciunt... nesciunt (sed ne add. m2) PL obseruabant X obserua (sic) M 17 ct om. X receDserunt M magdalena (..ne ϰ) maria. CXx maria magdalena cet. 18 secundum s. u. m3 P, m2 L scit] nescit PBL magdalene PLx. -ne a 19 et eadem ETM antea PLM tanta FOY tante (t pr. eras.) n 20 magdalene M ) [*]( XXXII. Ambr. para 4 ) [*]( 33 )

514
cum illud personae nomen sit, hoc locorum.

denique alteram esse cognosce. illa admittitur pedes tenere domini, tangere [*]( E ) dominum ista prohibetur; illa angelum uidere meruit, haec primo quod uenit, neminem uidit; illa discipulis dominum resurrexisse nuntiauit, ista raptum esse significat; illa gaudet, haec plorat; illi in gloria sua iam Christus occurrit, haec adhuc mortuum quaerit; illa dominum uidit et credidit, haec non potuit agnoscere, cum uideret; illa fideli adorabat in spiritu, haec dubio maestificabatur adfectu.

Merito nimirum prohibetur tangere dominum; non enim[*]( F ) corporali tactu Christum, sed fide tangimus. nondum enim inquit ascendi ad patrem meum, hoc est nondum tibi [*](24,5) ascendi, quae uiuentem cum mortuis quaeris, et ideo ad fortiores mittitur, quorum credere discat exemplo, ut illi resurrectionem em praedicent.

sicut enim in principio mulier auctor culpae uiro fuit, uir exsecutor erroris, ita nunc quae mortem prior gustauerat resurrectionem prior uidit culpae ordine remedio prior. et ne perpetui reatus aput uiros obprobrium sustineret, quae culpam uiro transfuderat, transfudit et gratiam [*]( 1538 A ) ueterisque lapsus conpensat aerumnam resurrectionis indicio. per os mulieris mors ante processerat, per os mulieris uita [*]( 2 Matth. 28. 9, lob. 20, 17 3 Matth. 28, 2 sq., lob. 20, 1 4 Matth. 28, 8, loh. 20, 2. 13. 15 5 Matth. 28, 8, lob. 20, 11 7 Matth. 28, 9, loh. 20, 13 et 15 8 sq. Matth. 28, 9, lob. 20, 14 sq. 10 Euseb. Qnaest. euang. 301, 9 11 loh. 20, 17 13 cf. lob. 20, i3 14 loh. 20, 2 et 8 21 Eccli. 25, 24, 27, 83 ) [*]( 1 altera esse agnosce M 2 atmittitnr M dni tenere χ 3 angelus M promeruit PL 4 quod] quando P m3 E m2 cum X (in ras. V) 5 nnntiabit M 6 gloriam suam M (iam om.) 9 haec quia\' (quia 8. u. m3) P dubium testificabitur M 11 tangimus Μχ. et (corr. m1) P tangamus cet. 12 ascendi inquit PBLX meum om. ΜΧχ 14 discat] cogat P (-tur m3) L exemplum M 15 enim om. PBLX in om. M 16 uiro culpae y. exequendi X exequendo M 17 prior alt] prius C prorsus PL uiro prior B fuisse prior G post ordine add. et E m2 18 prior remedio EM remedio priore P areatus M 19 sustinerit M 20 ueterosque lapsos M 21 praecesserat MO m1 πχ. )

515
reparatur.