Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

quo loco ne [*]( D ) quem spinosae interpretationis in fine offendat asperitas, ubi suauia forte praesumta sunt, aestimate iam nos conplendi sermonis uela summittere, quoniam ad portum uenimus et nauis, quae cursu concito maria transmeauerit, ubi litori coeperit adpropinquare, latentia cautium cursu praestringit infracto. ergo ne tamquam inerti gubernatori in harenis litoris sermo mihi haereat, tamquam uada caeca legam lentandum iter quam praecipitandum arbitror, quo minus rimosa nobis fatiscat [*]( E ) oratio. [*]( 1 Marc. 16, 2, Matth. 28, 11 loh. 20, 1 4 Luc. 24, 4, Marc. 16, 5, Matth. 28, 2 sq., rob. 201 12 8 loh. 20, 17 10 Matth. 28, 9 15 Marc. 16, 2, Matth. 28, 1 17 Matth. 28, 1, Marc. 16, 2 23 Uerg. Aen. I 112 24 Uerg. Aen. I 536 25 Uerg. Aen. I 123 ) [*]( 2 uespera X 7 memorauerunt PBCL 8 noli... 10 magdalenae om. PL 10 scripsit mariae r alterae Xx alteri PBCL altera a 13 IIII PL putas X dixissent (nt eras.) P 15 uisiones (i alt. postea add.) P 17 quo loci EGπΤV que loca P que loco 0 21 consito P (c 8. s m2) L 22 infracto (c s. u.) P infrat L 24 in uada PET legam om. PL lentalldum PBL laetandum eet. 25 patescat P (s. m3 x fatiscat) B (e ex i) eet. )

512

Primum igitur illud spectandum est, quid est quod scriptum est uespere sabbati quae lucescit in prima sabbati, resurrexisse dominum. sic enim habes quia uespere sabbati uenit Maria Magdalene et altera Maria uidere sepulchrum. et ecce terrae motus factus est [*](29,56) magnus. non enim die sabbati - nam siluerunt sabbato secundum mandatum - sed post sabbati diem nocte utique resurrexit. [*](24,1) denique quae mane uenerunt licet ualde tempore tamen iam [*]( F ) dominum resurrexisse cognouerunt.

sic igitur temperandum est, ut neque mane dominica, quae est prima post sabbatum neque sabbato resurrectio facta credatur. nam quomodo triduum conpletur? non ergo uesperascente die, sed noctis uespere resurrexit. denique Graecus sero dixit, hoc est ὸψέ.sero autem [*]( 1537 A ) et horam signat in occasu diei et cuiusce rei significat tarditatem, quomodo si dicas: sero mihi suggestum est, id est tarde; sero uenit, id est: qui post praestitutum tempus aduenit. licet mane sequenti die uenerit, sero est tamen, ubi agendi tempus emensum est. est et sero tempus noctis profundum, ut si dicas: sero ad lucubrandum surrexi, hoc est: non uespertino tempore, sed profunda nocte surrexi.

unde et[*]( B ) mulieres ad monumentum accedendi habent facultatem iam [*]( 2 Matth. 28, 1 3 Matth. 28, 1 sq. 7 Marc. 16, 2 9 Euseb. Quaest. euang. 257, 11 21 Matth. 28, 11 ) [*]( 1 illud igitur P quid est om. PL 2 inde a uespere inc. Fragmentum Lucense (JI) 3 quia om. M 4 altera] alia M6 in die PBL et (in eras.) 0 in die Msabbati X sabbatú ΕγΤ die sabbato G 7 dies P (-em m3) L noctS JI 8 uerunt M tempore tamen iam dnnl αCΧϰdum iam tempere tamen PB et (tempore) L tempore iam dum(om. tamen) M 9 ante cognouerllnt add. dum̅Μcognorunt B cognouerant C 12 uespere noctis M13 dixit sero T sermo dixit X et m2 T οψεa CX OTE BM wTa G wTE ΕγΤ tote P tote L 14 hora X hora GM significat C occasum X occassum M cuiusque G huiusce αFOV 16 qui del. Maurini 17 aduenerit M 18 emissum LX est est aCMx est ei X est PBL sero om. X 19 post lucubrandum add. e M (sed rursusdel. m1) surrexi P m1 αΒCγLsuuexit cet. hoc] id Μϰ 20 surrexi αΒϰ surrexit cet. 21 habe facultatem M )

513
utique custodibus quiescentibus, et ipsi custodes terrentur amplius, quod usu uenit somno excitis. postremo etiam principes sacerdotum congregati cum senioribus nocte id factum esse confirmant dicentes custodibus: dicite quia discipuli eius nocte uenerunt et furati sunt eum nobis dormientibus. ex tempore enim, quod a custodibus conpererunt, argumentum fraudis arripiunt. nam et Iohannes [*]( c ) mane, cum adhuc tenebrae essent, Mariam Magdalenam ad se et ad Petrum uenisse significat et tamen ignaram factae resurrectionis inducit; nam utique, si aduesperescente die facta esset statim potuit innotescere.