Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

sexus nutat. deuotio calet. denique resurrectionis tempore praesto sunt et, cum uiri fugarentur, solae tamen ab angelo ne timeant admonentur. Petrum euocant[*]( F ) studio priores, sed posteriores fiducia. denique ille sine metu aduenit et constanter qui posterior uenerat primus ingreditur.

quasi qui claues regni. ut aliis aperiret, acceperat. terrae motus autem fidelibus resurrectio est, inperitis metus, his, quia pigrum corpus a mortis sopore se conmouet, illis, quia[*]( 1536 A ) tremore corporis et terrena mobilitate turbati a resurrectionis fide et credulitate desciscunt.

Mane autem sabbati uenerunt ualde tempore ad [*](24,1-4 ) monumentum. magna oritur hoc loco plerisque dubitatio; nam etsi non uidentur euangelistae dixisse contraria, tamen [*]( 2 Ioh. 20, 6 et 8 3 Ioh. 20, 8 4 Matth. 27, 60, Marc. 16, 46 8 Matth. 27, 5Į) 12 Deut. 32, 13 13 Matth. 28, 1-8 16 lob. 20, 2 17 loh. 20, 6 18 Matth. 16. 19 19 Matth. 28, 2 24 Euseb. Quaest. enang. 255, 10 ) [*]( 1 humauerit aBCFOX humanauerit π et (na ras.) V humane recipit (recepit L) PL neue] ne X 4 intrauit C 5 uili P (i pr. m3 ex e) a 6 enim] autem ed. Rom. 7 Ipm sepeliunt P 11 tamen dd. m2 P 13 diligentiae P (e alt. exp.) L 16 studio priores] studio (sio extra u. m2) res P studiores L 18 acceperit L acceperet (a s. e tert.) P 19 autem motus ET 22 cradelitate (credulitate m2) P desciscant X 23 et 511, 1 tempere BP m2 24 loci απ. et (o s. i) V a plerisque X 25 uideantur (a 8. u. m2) P )

511
[*](24,1)diuersa dixerunt, siquidem hic: mane ualde tempore, Marcus ualde mane, Matthaeus uespere sabbati, Iohannes [*]( B ) prima sabbati, cum adhuc tenebrae essent, mulieres ad monumentum uenisse dixerunt. deinde hic duos uiros, Marcus unum iuuenem in albis sedentem, Matthaeus unum angelum, Iohannes duos angelos in albis sedentes uisos esse memorarunt. postremo quod uix enodabile uideatur, Iohannes scripsit dictum Mariae Magdalenae: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum; Matthaeus occurrisse dominum Mariae scripsit Magdalenae et alterae Mariae [*]( c ) et illas accessisse et tenuisse pedes eius et adorasse euidentissima descriptione digessit.

quomodo ergo soluendum, nisi quattuor euangelistas de diuersis quattuor putes dixisse temporibus, ut et personas alias mulierum et alias conicias [*](24,1) uisiones? denique aliae cum unguento prima sabbati ueniunt, [*](23,55) aliae sine unguento uespere sabbati. istarum nomen exprimitur, illae de Galilaea secutae dominum designantur.