Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Quis autem est Ioseph, cuius in tumulo ponitur? utique [*](23,50. 53 ) ille iustus. bene ergo Christus monumento creditur iusti, ut habeat ubi filius hominis caput reclinet et iustitiae habitatione requiescat. bene autem nouo secundum litteram quidem, ne alius suscitatus a perfidis diceretur, mystice uero quid possumus intellegere nisi forte quia legimus: sepulchrum patens est guttur eorum? ergo sepulchrum patens est guttur hominis, in quo perfidia letalis et mortua uerba conduntur, [*]( c ) quod per uetustatem et incursionem aliquam bestiarum fatiscit et soluitur. est ergo contrario monumentum in secretis hominum, quod sibi in pectoribus duritiae gentilis penetrabili uerbo iustus excidit, fidei atque doctrinae operibus perpolitum, ut praetenderet in nationibus uirtus Christi.

cui pulcherrime lapis admotus est, ne pateret; quicumque enim in se bene [*]( 1 Eccles. 6, 3; cr. Eccli. 14, 22 6 l.uc. 5, 24 7 Luc. 3, 16 12 Luc. 9, 58 13 lob. 19, 41 15 Ps. 51 11 22 Mattb. 27, 60, Marc. 16, 46 ) [*]( 1 nobis PBL illis P (s eras.) L 5 post similitudo add. erit G, erat ΕγLT natus 1 6 similitudinem PBLΟπ dissimilitudines PL, -em Βπ 7 imperat X iohannis PFL et (-es m2) BOV baptizabat Cx 9 uirtutum P et (em 8. um m2) n 11 in monumento C ingreditur (in s. u. m2) P ponitur x 12 filius hominis ubi X caput suum reclinet BEGT reclinet caput suum j 14 uero] autem ET crederetur X 16 gutter (v s. ę m3) Pest patens aX 18 fatescit a (-iscit corr.) CPO V et (e ex i) m.3 P, m2 B patescit X 19 ergo XX. ergo e PBCL et (e s. u.) a 20 quid (o 8. i) P penetrabiliş P 21 expolitum X 23 enim om. PL bene in se X )

510
humauerit Christum diligenter custodiat, ne eum perdat neue [*]( D ) perfidiae sit ingressus. uides enim quia Petrus et Iohannes . priores intrare meruerunt. denique Iohannes ipse non antequam crederet introiuit.

et bene in petra excisum dicitur hoc est [*](23,53) in fidei firmamento, de qua ueri Israhelitae dulcedinem mellis et oleum spiritale suxerunt. sepelierunt enim Christum iustus et qui deum uidit; non enim sepeliunt Christum nisi qui deum credunt.

non omnes possunt sepelire Christum. denique [*]( E ) [*](23,55 sq., ) quamuis religiosae mulieres longe stant, sed, quia religiosae, [*](24,1) locum diligenter obseruant, ut unguenta adferant et superfundant. sollicitae tamen et a monumento posteriores recedunt et ad monumentum priores reuertuntur. etsi deest constantia, non deest diligentia.