Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

similiter in hoc typum omnium iudicum arbitror esse praemissum, qui damnaturi essent eos quos innoxios aestimarent. tolerabiliores tamen gentiles esse quam Iudaeos coniuncta Pilato persona demonstrat et magis eos posse diuinis ad fidem operibus admoneri. quales autem illi qui dominum maiestatis crucifixerunt!

nec inmerito homicidae absolutionem petunt, [*]( 1526 A ) [*](23,18 sq. ) qui flagitabant innocentis exitium. tales leges iniquitas habet, [*]( 9 lob. 5, 46 sq. 15 Matth. 27, 24 17 Matth. 27, 19 23 I Cor. 2, 8 ) [*]( 1 uideretur PBCL uidere a uideare GX uideatur Εγ T non om. Εγ T se deCendi X 3 credetis BCFOV 5 diceret X 6 possent P m3 πχ posaint P m1 cet. (possit L) 8 credulitas ETX 9 declinabat (ba 8. u.) P typice om. PBLX 10 si in ras. P, se BL 14 reum αΒCχ rerum P (r alt.. eras.) L dm 0 et (in mg. dum nrm) FV dum nrm n praenuntiant χ 15 obsecuntur πχ et (qu ex c) V doluit (o ex e) P 18 temperabat PL 21 coniuncta (s. m3 conuicta) P 22 pilato (i 8. 0 m2) V pilati Y )

494
ut oderit innocentiam, scelus diligat. in quo tamen nominis interpretatio speciem dat figurae; Barabbas enim patris filius latine dicitur. illi ergo quibus dicitur: uos ex patre diabolo estis, uero dei filio patris sui filium antichristum praelaturi esse produntur.

Et indutum illum ueste alba remisit. non otioBum [*]( B ) [*](23,11) quod ueste alba induitur ab Herode inmaculatae tribuens indicia passionis, quod agnus dei sine macula cum gloria mundi peccata susciperet. in typo etiam Herodis atque Pilati, qui [*](23,12) amici ex inimicis per Iesum Christum facti sunt, plebis Israhel populique gentilis figura seruatur, quod per domini passionem utriusque sit futura concordia, ita tamen ut prius populus nationum capiat dei uerbum et ad populum Iudaeorum fidei suae deuotione transmittat, ut illi quoque gloria maiestatis [*]( c ) suae corpus uestiant Christi, quem ante despexerant.

clamydem autem coccineam induitur a militibus et purpuream tunicam, in altera designans martyrum palmas, in altera regiae potestatis insignia, quod caro eius fusum toto orbe terrarum sanguinem esset susceptura pro nobis et passio reg-num paritura de nobis.

corona quoque de spinis capiti eius adnexa quid aliud quam diuini operis munus ostendit, quod de peccatoribus mundi [*]( D ) tamquam saeculi spinis triumphalis deo gloria quaereretur. nec flagella uacant, quia flagellatus est ipse, ne nos flagellaremur; homo enim in plaga et sciens ferre infirmitates [*]( 3 Ioh. 8, 44 8 Ioh. 1, 29 12 Ephes. 2, 13 14 Rom. 11, 80 sq. 15 Matth. 27, 2R, lob. 19, 2 et 5 20 Matth. 27, 29, loh. 19, 2 23 Mattb. 27, 26, Marc. 15, 15, loh. 19, 1 24 Esai. 53, 3 sq. ) [*](1 nomine PL 4 uere P (o s. e alt. m3) L 6 uestem albam X 7 herode de P (de alt. del. m2) L 8 dI/// P 9 quia PLX 11 popnli (om. que) X gentiles P (-is m3) L 12 passionem (s pr. 8. u.) P 13 capiat uerbum dei X 15 clamydem P clamide Cx clamidem cet. 16 coccinea Cz purpurea tunica Cχ 17 alteram PL alterum X alteram PL alterum X (altero V m2) 18 sanguinem (m tXp. m2) P 20 capite PL capitibus (om. eius) X caput a adnixa PLft 22 Bpinis 8. m.1 P (add. ł) et m2 Y, poenis Pm1 Vm1 cet. gloriae (om. deo) X 23 plaga constitutus Εγ T )

495
pro nobis dolet, a nobis, qui deum antea fugiebamus, flagella detorquens, tam patiens dominus, ut fugitiuorum uinculis proprias manus, fugitiuorum flagellis suum corpus offerret. detestabili itaque mentis affectu honoratum tamen Iudaei exitum produnt; nam et conpungentes coronant, inludentes [*]( E ) adorant. etsi corde non credunt, quem perimunt confitentur. illis defuerit boni operis adfectus, deo tamen suus non defuit honor, qui salutatur ut rex, coronatur ut uictor, quasi deus et dominus adoratur.

harundo quoque ue] secundum Matthaeum conprehenditur manu eius, ut humana fragilitas iam non sicut harundo moueatur a uento sed operibus Christi conroborata fundetur et adfixo cruci chirografo, quod erat contrarium nobis, sententia uetusta cessaret, uel secundum Marcum caput eius percutit, ut solidata diuinitatis adtactu nostra condicio nutare non possit.

Sed iam tropaeum suum uictor adtollat. crux supra umeros [*]( 1527 A ) [*](23,26) inponitur ut tropaeum, quod, siue Simon siue ipse portauerit, et Christus in homine et homo portauit in Christo. nec discordant euangelistarum sententiae, quando concordat mysterium, et bonus ordo nostri profectus est, ut prius crucis suae tropaeum ipse erigeret, deinde martyribus traderet erigendum. [*](23,26) non Iudaeus est qui crucem portat, sed alienigena atque peregrinus nec praecedit, sed sequitur. iuxta quod scriptum [*]( B ) est: tolle crucem tuam et sequere me. non enim suam, sed nostram crucem Christus ascendit. nec mors illa diuinitatis. sed quasi hominis fuit. unde et ipse ait: deus, deus meus.

respice me! quare me de reliquisti? pulchre ascensurus [*]( 5 Matth. 27, 29 sq., loh. 19, 3 9 Matth. 27, 29 12 Coloss. 2, 14 13 Marc. 15, 19 17 Matth. 27, 32, Marc. 15, 20, lob. 19. 17 24 Luc. 9, 23 25 concH. Hispal. 2 c. 13 26 Matth. 27, 46 Ps. 21, 2 ) [*](1 antea αΒΟπ ante cet. 4 detestabili (te a. u.) P 5 exitus P (-tiie corr.) Let] etsi aB 7 defuerit PaCI. defuit X defuerunt BX 10 tam (i a. t m3) P 12 cirografo P erat] e re X 13 sententiae uetustas X ceesauit X 14 percutitur X 16 super Cy 20 est om. αΕFγΤV 21 ipse om. X 26 unde] tunc demum PL )

496
crucem regalia uestimenta deposuit, ut scias quasi hominem passum esse, non quasi deum regem, etsi utrumque Christus, quasi hominem tamen, non quasi deum cruci esse suffixum. sed milites non Iudaei sciunt quo tempore, qualia Christo [*]( c ) uestimenta conueniant. iudicio quasi uictor adsistit ad passionem tamquam reus humilis uenit.

Nunc quoniam tropaeum iam uidimus, currum suum trium-phator ascendat nec arborum truncis aut quadriiugis plaustris manubias de mortali hoste quaesitas, sed patibulo triumphali captiua de saeculo spolia suspendat. non hic reuinctis pos tergum bracchiis gentes nec excisarum urbium imagines oppidorumque captorum simulacra cernimus aut summissa [*]( D ) captorum regum colla miramur, qualis humanorum solet esse species triumphorum, nec uictoriae terminos regionis fine distinctos, sed ouantes populos nationum quaesitos non ad supplicium, sed ad praemium, reges liberis adfectibus adorantes, uoluntariis urbes studiis deditas et in melius reformatas imagines oppidorum, quas non fucus expresserit, sed deuotio colorauerit fidei, arma uictoriarumque iura toto orbe currentia, captiuum principem mundi et spiritalia nequitiae [*]( E ) quae sunt in caelestibus oboedientia inperio uocis humanae, subditas dominationes uariarumque uirtutum species, non sericis, sed moribus emicantes. fulget castitas, fides splendet et induta mortis exuuiis deuotio fortitudinis iam resurgit.. unus dei triumphus fecit omnes prope iam homines triumphare, [*]( 20 Ephea. 6, 12 22 Coloss. 2, 15 25 II Cor. 2, 14; Coloas. 2, 15 ) [*]( 5 adsistet P (-it m2) a 6 tamen tamquam GT tamen quasi Εγ 7 tropheam BX (v s. a K) trophea CE,T 8 quadrigaiugis X (ga del. m2 0, t quadrigis s. m2 r) quadrigia PL pIaustria (a alt. eras.) P plaustri X 9 hoste (e ex i m2) P 10 suspendat ante captiua transponunt X hinc PBL post u.BFL 13 solent P 15 distinctus (us ex os) P 16 regis ΡαΒCX (-es corr. π V et m2 regem) 18 imaginem (m alt. in ras. m2) oppidorum (0 pro in ras.) P fructus X 20 captiuum P (u pro a. u.) captium L 25 uniua (i s. u.) π unde L triunphia (v 8. i alt.) P triumphis L triumphatores X (t re s. tores E) )

497
crux domini, refert igitur considerare qualis ascendat.

nudum [*](23,34) uideo: talis ergo ascendat qui saeculum uincere parat, ut [*]( F ) saeculi adiumenta non quaerat. uictus est Adam qui uestimenta quaesiuit, uicit ille qui tegimenta deposuit. et talis ascendit quales nos auctore deo natura formauit. talis in paradiso homo [*]( 1528 A ) primus habitauerat talis ad paradisum homo secundus intrauit. et ut non sibi soli, sed omnibus uinceret. manus extendit, quo omnia traheret ad se, ut nodo mortis exuta iugo fidei suspensa caelestibus ea quae prius erant terrena sociaret.

Scribitur etiam titulus. solet praecedere pompa uictores : [*](23,38) at uero currum domini triumphalem praeibat bona pompa resurgentium defunctorum. solet etiam titulus subiugatarum gentium numerum designare. sit in illis triumphis ordine [*]( B ) quodam digesta miserabilis deuictarum, pereuntium contumeliosa captiuitas nationum, hic redemtarum gentium uernat gratia. digni tanto triumpho iugales, ut caelum terra maria inferna a corruptela mutentur ad gratiam.

scribitur autem titulus et super crucem ponitur, non infra crucem, quia principium super umeros eius. principium autem quod est nisi sempiterna uirtus eius atque diuinitas? unde et ipse [*]( c ) interrogatus: tu quis es? respondit: principium, quod et loquor uobis. legamus hunc titulum. Iesus inquit Nazarenus rex Iudaeorum.

merito supra crucem titulus, quia non humani corporis, sed diuinae potestatis est regnum quod habet Christus. merito supra crucem titulus, quia licet in [*]( 2 Ioh. 19, 23 3 et 5 Gen. 3, 7 6 I Cor. 15, 47 19 Esai. 9, 6 21 Ioh. 8, 25 22 Ioh. 19, 19 24 loh. 18, 36 ) [*]( 1 ḍṇι̣ P ascendit Βπ et (a s. i) V 4 tegimenta P (v s. i m2) G (i ex u) aCL tegumenta BErT integimenta X (in expo Οπ, v s. i alt. 0) 10 uictores CGγ et (i 8. e) απ uictoris PBFL et (es ex is) EOTV pompa (s. u. m2) praeibat bona pompa P 13 in om. PBL 14 miserabili y 15 uenerat X (corr. OV) 17 scribatur X 19 quid X et (i ex o) 0 20 eius Onl. PBCL, est eius ET atque] et PBL 21 tu om. PBL respondit om. B quod (i s. od, eras.) 0 qui C 22 inquit om. Cj 23 super Xz (in mg. supra FV) 25 super πχ ) [*]( XXXII. Ambr. para 4. ) [*]( 32 )

498
cruce erat dominus Iesus, supra crucem tamen regis maiestate radiabat. uermis in cruce, scarabaeus in cruce. et bonus uermis, [*]( D ) qui haesit in ligno, bonus scarabaeus, qui clamauit e ligno. [*](23,34) quid clamauit? domine, ne statuas illis hoc peccatum. [*](23,43) clamauit latroni: hodie mecum eris in paradiso, clamauit quasi scarabaeus : deus, deus meus, respice me! quare me dereliquisti? et bonus scarabaeus, qui lutum corporis nostri ante informe ac pigrum uirtutum uersabat uestigiis, bonus scarabaeus, qui de stercore erigit pauperem. erexit [*]( E ) Paulum, qui aestimatus est stercora, erexit et lob, qui sedebat in stercore.

non mediocris ergo titulus. ipse autem crucis [*](23,33) locus uel in medio ut conspicuus omnibus uel supra Adae. ut Hebraei disputant, sepulturam. congruebat quippe ut ibi uitae nostrae primitiae locarentur, ubi fuerant mortis exordia.

Diuiduntur uestimenta, alii aliud sorte defertur; dei enim[*](23,33) spiritus non humana opinione conprehenditur, sed quasi quodam euentu inopinato inlabitur. et f\'ortasse milites isti quattuor [*]( F ) euangelistarum habeant typum, qui scripserunt titulum, quem omnes legamus. lego titulum regis Iudaeorum, cum lego: regnum meum non est de hoc mundo, lego causam[*]( 1529 A ) Christi supra caput eius scriptam, cum lego: et deus erat \' uerbum; caput enim Christi deus.

isti ergo seruabant legum et hodie seruant, ne cui forte labatur, ne cui de passione descendat, quod petebat populus Iudaeorum. mihi plane Christus [*]( 2 Ps. 21, 7, Habac. 2, 11 6 Matth. 27, 46 9 Ps. 112, 7 10 Philipp. 3, 8 11 Ioh 2, 8 12 cf. I Cor. 15, 45 sqq. 15 Matth. 27, 85 Ioh. 19, 23 sqq. 20 Iob. 18, 36 21 Ioh. 1, 1, I Cor. 11, 3 22 Matth. 27, 36 24 Matth. 27, 40 ) [*]( 1 super γπ 3 bonus et Εγ T bonus est C 0 bonua Οπ V post scarabaeus add. et bonus in cruce (om. qui) PL 5 in paradiso eris PBL 6 me] in me L 8 informat PL informet X (e s. et 0) ac] quod P (subter u. m2) om. L 11 autem] tamen L 15 alii aliud P (: alii et in mg. : k alia) a.BCGLT alia aliud cet. 17 inopinato x inopinatus PBL inopinanti CX (to 8. ṇṭι̣ 0) inopinatius a IIII PL 18 habeant E (-bant m2) T (a 8. u.) habent LX 21 eius] xpi X 23 Iesum et] ibine X 24 discedat PL disceṇdaṇt a discendat FO et (desc. corr.) 0 )

499
in passione moriatur, ut post passionem resurgat. noluit descendere sibi. ut moreretur mihi. nobis ergo iam Christus seruatur, propter nos diuiduntur uestimenta eius. non possunt [*]( B ) singuli habere omnia et ideo super tunicam sors agitatur, quia non pro hominis uoluntate diuisio fit spiritus sancti; diuisiones enim gratiarum sunt, sed operatus est spiritus, diuidens singulis prout uult.

intuere nunc Christi uestimenta diuisa. ubi illa quaeram? quaere in Matthaeo, inuenies penes ipsum solum clamydem coccineam, penes Iohannem uestem purpuream, penes Marcum purpuram [*](23,11) tantum, penes Lucan uestem albam; hac enim sola pro sua [*](c ) fuit portione contentus. quantos itaque Christus sua ueste uestiuit! puto autem quod non quattuor tantum, sed omnes uestiuit milites et omnibus abundauit. sed reuertamur ad euangelistas.

istae itaque quattuor partes non partes uestium, sed qualitates mihi uidentur esse uirtutum. alius enim de regno sublimius scripsit, alius de hominis institutione diffusius. Lucas nitorem sibi sacerdotalis uestis elegit, Marcus uerborum [*]( D ) textum non desiderauit, denique Iohannes quasi quasdam intexit sententias, quibus uestiat fidem nostram. nonne tibi uidetur intextum illud: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum et deus erat uerbum. hoc erat in principio aput deum. omnia per ipsum facta sunt? at uero Marcus tamquam purpurae fulgore contentus sine ulla intextione uerborum initium inquit [*]( 4 Ioh. 19, 24 6 I Cor. 12, 6 et 11 8 Matth. 27, 28 10 Iob. 19, 2 11 Marc. 15, 17 15 et 19 Ioh. 19, 23 21 roh. 1, 1-3 25 Marc. 1, 1 ) [*]( .2 post descendere add. ne descenderet et post sibi add. sed X 4 om- nia habere PL tunica ΒΕϒG m2 T agitur ETX 6 est spiritus om. X 9 clamydem ΡαΒL clamidem eet. 10 penes marcum purpuram om. PL 11 tantum penes lucam (lucam del. m2 P) marcum ucstem albam P (in quo h penes et m3 in mg inf. h purpurA tantum penes luca uestê) L lucan PL lucam cet. 13 et 15 IIII PL 15 istae] miate (om. quattuor) X (iste̜ m2 OV); mixte̜m2 π) mysticae B 19 desiderabat X 23 et omnia X 24 fulgoremP 25 intentione PL inquit in euangelii X ) [*]( 32. )

500
euangelii Iesu Christi filii dei.

ergo uestimenta diuisa [*]( E ) sunt Christi uel gesta uel gratia, quia tunica non potuit diuidi, fides scilicet, quoniam non pro portione singulorum, sed pro iure conmunis est omnium; quod enim non diuiditur singulis manet integrum.

et bene desuper texta; sic enim tegitur fides Christi, ut de diuinis ad humana descendat, eo quod ante saecula ex deo natus posteriore tempore susceptionem carnis adsumpserit. significatur igitur nobis eo quod non [*]( F ) debeat fides scindi, sed solida permanere.