Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris [*](23,43) inparadiso. pulcherrimum adfectandae conuersionis exemplum, quod tam cito latroni uenia relaxatur et uberior est gratia quam [*]( 1330 A ) precatio; semper enim plus dominus tribuit quam rogatur. ille enim rogabat ut memor sui esset dominus, cum uenisset in regnum suum, dominus autem ait: amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso; uita est enim esse cum Christo, quia ubi Christus ibi regnum.

cito igitur [*](23,40 sqq. ) ignoscit dominus, quia cito ille conuertitur. unde et illud [*](23,39) solui uidetur, quia alii duos conuiciantes inducunt latrones; iste unum conuiciantem, unum rogantem. fortasse et iste[*]( B ) prius conuiciatus est, sed repente conuersus est. nec mirum si conuerso culpam ignoscebat qui insultantibus ueniam relaxabat. potuit etiam pluraliter de uno dicere, sicut illud est: adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum; solus enim rex Herodes et princeps [*]( 2 loh. 19, 24 4 Ephes. 4. 5 5 Job. 19, 23 14 Epbes. 3, 20 20 Matth. 27, 44, Marc. 15, 32 24 Ps. 2, 2, Act. 4, 26 25 Act. 4, 27 ) [*]( 1 fili FOV filii P (i tert. add. m3 2 quia om. ΕγΤ, del. m2 0 3 positione PL 4 communi X 5 retexta X (re eras. 0, con 8. re π m2) textũ G textã legitur αΕΤ et (texta) r 6 texetur X descendit X descendens PL 7 tempore 8. u. m3 P, om. L 11 adferttandae P (c s. rt) L conuersa.tionis (at expo m3) P quod (d expo m3) P 12 relaxetur PX (-atur m2 0) 15 amen alt. om. LX, del. m2 G amen... tibi om. a 17 quia] ideo ET ibi uita post Christus add. ed. Bom. uerba cito usque ad sus[cepit p. 501, 19 om. π 19 quia (a s. u.) P duo aG 23 posuit P (t 8. u. m3) L pluraliter de uno dicere oX de uno dicere pluraliter X de uno pluraliter dicere PBOL )

501
Pilatus in apostolorum actibus conspirasse aduersus Christum Petri uoce produntur. sic et ad Hebraeos habes: in caprinis pellibus ambulabant, secti sunt et leonum molas [*]( c ) obstruxerunt, cum solus Helias melotidem habuisse, Esaias sectus esse. Danihel a leonibus intactus mansisse doceatur.

Quam exsecrabilis in facto iniquitas Iudaeorum, ut quasi [*](23,40) latronem crucifigerent omnium redemtorem! bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut uasa eius auferret. mystice tamen latrones duo duos populos peccatores significant per baptismum crucifigendos esse cum Christo, quorum dissensio [*](23,33) diuersitatem pariter credentium signat. denique unus a sinistris, [*]( D ) alter a dextris erat. increpatio quoque futurum crucis scandalum etiam circa credentes reuelat.

et acetum offerebant [*](23,36) Iudaei. bene ad consummanda omnia et corruptio sinceritatis hauritur, ut omnia cruci quae uitiata fuerant figerentur. acetum itaque bibitur, uinum cum felle non bibitur, non quia fel, sed quia admixtae uino amaritudines recusantur. nam utique amaritudines uitae nostrae pro corporis condicione [*]( E ) suscepit. denique ipse ait: dederunt in escam meam fel et in siti mea potauerunt me aceto. sed sinceritati non debuit amaritudo misceri, ut ostenderetur sine amaritudine futura inmortalitas resurgentium, quae quoniam inmortalitas in uase coacuerat humano, reparatur in Christo. ergo acetum bibitur, hoc est uitium corruptae per Adam inmortalitatis aboletur in calamo, ut de corpore absorberetur humano. nos [*]( 2 Hebr. 11, 37 et 33 4 sq. IIII Reg. 1, 8 Daniel 6, 23 8 Luc. 3, 27 13 Gal. 5, 11 16 Matth. 27, 48 et 34 19 Ps. 68, 22 25 Matth. 27, 48 ) [*]( 1 aduersum X 3 ambulabunt (a s. u alt. m3) P leonis PL 4 melotidem (id eras.) P melotem X et esaias PL 5 a om. PBL 6 ex.secrabilis (e eras.) P 9 duo duos P m2 γΟπduos duos V duos α BEFGT duo P ml CL significatur BL et (-ant m2) PG significantur aFV et (ur eras.) ET 10 dessensio (i s. e pr. m3) P 12 erant aBCOV 16 itaque] quippe ET 17 amaritudines (i alt. ex o) P 18 conditione P 19 esca mea GγΧ 23 reparatur BX separatur a (s ex r) cet. in alt.] a a 24 inmortalis X mortalitatis aC 25 absolueretur αγ )

502
quoque uitia nostra per incuriam mentis corporisque concreta [*]( F ) transfundamus in Christum, transfundamus per baptismum. ut crucifigamur in Christo, transfundamus per paenitentiam, ut ab illo nobis uini sanguinisque caelestis incorrupta sinceritas refundatur.

Denique ubi acetum bibit, consummata sunt inquit omnia, [*]( 1531 A ) eo quod adsumtae mortalitatis inpletum esset omne mysterium et exhaustis omnibus uitiis inmortalitatis sola laetitia remansisset.

et ideo ait: in manus tuas, domine. conmendo [*](23,46) spiritum meum. et bene conmendatur spiritus, qui reseruatur; quod enim conmendatur utique non amitittur. bonum ergo pignus est spiritus, bonum depositum. unde et ille ait: o Timothee, bonum depositum custodi. conmendatur [*]( B ) enim patri spiritus et ideo ait: quoniam non derelinques in inferno animam meam. uide autem magnum mysterium. nunc conmendat in manibus patris spiritum suum, nunc in patris gremio sedet, quia totum alius non capit Christum. denique ego inquit in patre et pater in me. conmendatur ergo patri spiritus. sed cum sit in superioribus, inluminat et inferna, ut uniuersa redimantur; etenim Christus omnia e in Christo omnia, licet in singulis Christus operetur. [*]( c ) caro moritur, ut resurgat, spiritus patri conmendatur, ut caelestia quoque ab iniquitatis uinculo soluerentur et pax fieret in caelo, quam terrena sequerentur.

e t hoc dicto [*](23,46) tradidit spiritum. et bene tradidit, qui non inuitus amisit. denique Matthaeus ait: emisit spiritum; quod [*]( 1 Matth. 27, 4\'3 3 Galat. 6, 14 6 roh. 19, 80 18 H Tim. 1, 14 14 Ps. 15, 10 18 loh. 14, 10 19 concil. Hispal. 2 c. 18 20 Coloss. 3, 11 26 Matth. 27, 50 ) [*]( 2 xpo PL 6 bibit (i alt. ex e) P 7 adsumptae mortalitatis aC ct E m2 adsumpta (adsumta P m1. absumpta P m3 B) mortalitate PBL adsumpta (absumpta V m2) mortalitas E ml cet. esset om. Z (II. u. m2 E) 9 domine om. Z 10 seruatur C 12 ergo] enim PBL 14 deTelinquis P (n 8. tt.) BLX 16 patre (-is m2) P 19 patris L et (s eras.) PV et om. αΧ20 utJ uelut X 25 quia x et (a a. u. m2) n 26 amisit] emisit ed. Rom. )

503
enim emittitur uoluntarium est, quod amittitur necessarium. propterea addidit: magna uoce. in quo uel professio gloriosa D usque ad mortem se pro nostris descendisse peccatis - ergo nec ego erubescam fateri quod Christus non erubuit magna uoce profiteri—uel euidens manifestatio contestantis dei successionem diuinitatis et corporis. sic enim habes: clamauit Iesus uoce magna dicens: deus, deus meus, respice me! quare me dereliquisti? clamauit homo diuinitatis separatione moriturus. nam cum diuinitas mortis libera sit, utique mors esse non poterat, nisi uita discederet, quia uita [*]( E ) diuinitas est.

lam quae secuntur ostendunt quia propter inpietatem hominum finis saeculi sit futurus. itaque significatur per domini passionem [*](23,44) occasura praesentia, ut oriantur futura. tenebrae igitur offusae sunt oculis perfidorum, ut fidei lumen resurgeret. sol occidit sacrilegis uel refugit, ut funesti spectaculum sceleris obumbraret . petrae fissae sunt, ut per praerupta saxorum ostenderetur futurum, quoniam uerbi uis pectorum dura penetraret, quo [*]( F ) facilius ex canis petrarum illi uenatores, quos Hieremias praedixit, domino uenarentur. monumentorum autem reseratio quid aliud nisi claustris mortis effractis resurrectionem significat mortuorum, quorum in aspectu fides, in processu typus, quod in sanctam prodeundo ciuitatem praesentium specie declarabant in illa Hierusalem quae in caelo est futurum perenne deuersorium [*](23,15) resurgentium? etiam uelum scinditur, quo uel duorum [*]( 1532 A ) [*]( 2 Matth. 27, 46 6 Matth. 27, 46 14 Matth. 27, 45 17Matth. 27, 51 19 Hier. 16, 16 20 Matth. 27, 52 22 Matth. 27, 53 Apoc. 11, 2 24 Hebr. 12, 22 25 Matth. 27, 51 ) [*]( 2 uoce magna Z in quo] in qua X inmo (m 8. n m3) P immo L 3 discendesse (corr. m3) P post peccatiR add. adnuntiat x 4 uoce magna E\'IT 7 respice in me CL 10 descenderet P (i s. e, n eras.) L 12 sequuntnr αFO et (qu ex eu) V 13 futuris P (v s. i) L 15 rcfulgeret X et m2 V 16 rffulgit X funestis X 17 scissae CTL sissae B cissae γ18 uerb:s (om. uis) PL pectora C 20 dum PL 20 nenerantur L 24 deuersorium (diu. m3) P dcuorsorium B diuorsorium a diuersorium eet. 25 quod aFOV )

504
populorum diuisio uel mysteriorum synagogae profanatio declaratur. scinditur ergo uelum uetus, ut ecclesia noua fidei suae uela suspendat. synagogae uelamen aufertur, ut religionis interna [*](23,47) mysteria. reuelato mentis cernamus obtutu. denique iam etiam centurio dei filium quem crucifixerat conStetur.s o duriora salis pectora Iudaeorum! finduntur petrae, sed horum corda durantur. iudex arguit, credit minister, proditor scelus suum [*]( B ) morte condemnat, elementa fugiunt, terra concutitur, monumenta reserantur, Iudaeorum tamen inmobilis duritia manet orbe concusso.

Stabant autem mulieres haec uidentes, stabat et mater, [*](23,49) cum studio pietatis sua pericula posthaberet. sed et dominus suspensus in cruce, qui sua pericula contemneret, pio matrem conmendabat affectu. quod non otiose Iohannes pluribus [*](25,45) prosecutus est; alii enim mundum descripsere concussum, caelum[*]( c ) tenebris obductum, refugisse solem. addiderunt Matthaeus et Marcus, qui humana atque moralia uberius prosecuti sunt: deus, deus meus, respice me! quare me dereliquisti? ut ad crucem Christi susceptionem peruenisse crederemus [*](23,43) condicionis humanae. Lucas autem conpetere euidenter adseruit[*](23,36) latroni ueniam sacerdotali intercessione donatam et Iudaeis persequentibus eodem munere indulgentiam postulatam.

[*]( D ) Iohannes ergo, qui plenius diuina penetrauit mysteria, non inmerito laborauit, ut quae deum generauerat mansisse eam uirginem declararet. solus ergo me docet quod alii non docuerunt quemadmodum in cruce positus appellauerit matrem [*]( 3 II Cor. 3, 14 4 Matth. 27, 54 7 Matth. 27, 5 12 lob. 19, 26 sq. 15 Matth. 27, 51 Marc. 15, 33 15 sqq. cr. epist. 63, 109 et 110 16 Matth. 27, 46 Marc. 15, 34 Ps. 21, 2 22 Ioh. 19, 26 sq. ) [*]( 8 uotuntaria morte ΕγΤ 9 urbe concussa X 12 sed... contemneret inte-r uersus m3 P, om. L et om. P (m3) X13 crocem quia X post pericula add. pro poena αγ15discripsere BX caelis PL 17 mortalia CEyT ut uerius P (corr. uberius) L 18 respice in me L 25 alii me PL. cf. epist. 63, 109 26 crucem aX )

505
pluris putans quod uictor suppliciorum atque poenarum, uictor diaboli pietatis officia diuidebat quam quod regnum caeleste donabat. nam si religiosum est quod latroni uenia donatur a domino, multo religiosius quod mater honoratur a filio.

nec [*]( E ) praeposterum iudicetur quod prius latronis absolutionem quam matris appellationem scripsi; qui enim uenerat saluos facere peccatores non absurdum si prius in meis scriptis susceptum munus in redimenda salute. peccatoris inpleuit. denique ipse ait: quae est mater mea et qui fratres mei? quia non uenerat uocare iustos, sed peccatores. sed ibi pro loco, hic et in cruce non inmemor matris appellat eam dicens: ecce filius tuus et Iohanni: ecce mater tua. [*]( F ) testabatur de cruce Christus et testamentum eius signabat Iohannes, dignus tanto testatore testis. bonum testamentum non pecuniae, sed uitae, quod non atramento scribitur, sed spiritu dei uiui. lingua mea calamus scribae uelociter scribentis.

Sed nec Maria minor quam matrem Christi decebat fugientibus apostolis ante crucem stabat et piis spectabat oculis [*]( 1533 A ) filii uulnera, quia exspectabat non pignoris mortem, sed mundi salutem. aut fortasse quia cognouerat per filii mortem mundi redemtionem, aula regalis putabat se et sua morte publico muneri aliquid addituram. sed Iesus non egebat adiutore ad omnium redemtionem, qui dixit: factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. suscepit quidem matris adfectum, sed non quaesiuit hominis auxilium. habemus [*]( 6 I Tim. 1, 15 9 Matth. 12, 18 10 Matth. 9, 13 Marc. 2, 17 Luc. 5, 32 12 loh. 19, 26 sq. 16 II Cor. 31 3 17 Ps. 44, 3 19 Matth. 26, 56 24 Ps. 87, 6 ) [*]( 1 plures FGLOV et (es ex is) Ρπ putant PLϰ adque (que s. u.) P 3 latro X 4 religioaius (i tert. 8. u.) Ρπ 5 latronum X 6 matri X scripsit αΒV m2 7 in om. αϰ 9 qui sunt Lϰ 10 ueni FOV 14 iohannig (-es m3) P 15 quod] et quod X 18 mariae X dicebat P (dee. m2) aL decebat (in mg. dicebat, eras.) V 19 spectabat PBCG (in L nonnulla omissa) 23 munere PL negabat FO et (egebat corr.) ΒπV adiutorem αΧ24 qui Ρα. quia eet. )

506
igitur pietatis magistrum. docet lectio quid maternus debeat [*]( B ) adfectus imitari, quid sequi reuerentia filiorum, ut illae se offerant in filiorum periculis, illis amplius solitudo materna quam suae mortis maestitia sit dolori.

quo loco uberrimum testimonium Mariae uirginitatis adhibetur. neque enim abrogatur uxor marito, cum scriptum sit: quod deus coniunxit homo non separet, sed quae propter mysterium coniugium praetexuit conpletis mysteriis iam coniugio non [*]( c ) egebat. aut si moralia sequimur, in maerore castitas inperatur.

mysticum tamen est quod conmendatur Iohanni inter ceteros iuniori, quod non otiosis auribus debemus accipere. periculosa est enim mulieribus copula adulescentis et species iuuentutis. ne qua fortasse curiosa exempli, in curiosa mysterii, quae luxuriari in Christo cupiens Mariam specie praetendat, non imitetur affectu, sicut uulgus nunc male audit mulierum, relicto seniore marito ut iuniorem sequantur. discat ergo [*]( D ) a---ecclesiae hic esse mysterium, quae populo seniori specie ante copulata. non usu, posteaquam peperit uerbum et in corporibus ac mentibus hominum per fidem crucis et sepulturam dominici corporis seminauit, ex praecepto dei societatem populi iunioris elegit.

Quaero etiam cur ante mortem non inueniamus esse percussum, post mortem inueniamus, nisi forte ut uoluntarius magis quam necessarius exitus eius fuisse doceatur et ordinem [*]( E ) mysticum nouerimus, quia non ante altaris sacramenta quam baptismum, sed baptismum ante, sic poculum. deinde ut [*]( 6 Matth. 19, 6 Iob. 19, 27 23 Ioh. 19, 34 ) [*]( 1 doceat X docet etiam a 3 amplius (u 8. u.) P solitudo a m1. π (m2 solicitudo) BFGOV sollicitudo (1 pr. 8. U. m3) P et a m2 eet. 5 abrogatur PBL abrogetur aC abrogaretur Χϰ 7 pro mysterio ΕγΤ 8 praetexuit (e pro s. u.) P 12 copula mulieribus y 14 mariae PBL specie BX speciê (ê ex e m2) P speciem eet. 15 affectum PCL 16 sequatur r seruaAr P (quan s. rua m3) L 20 iunioris populi C 22 qua ergo etiam X 23 post mortem inueniamus om. X uoluntarius... fuisse] uotus eius fuisse P (in mg. inf. noluntarius exitus eius magis quam necessarius m3) L 25 quam om. PL )

507
aduertamus quia licet corporis eius fuerit natura mortalis, licet qualitas similis, dissimilis tamen gratia. nam utique post mortem sanguis in nostris corporibus congelascit, ex illo autem incorrupto licet corpore, sed defuncto omnium uita manabat; aqua enim et sanguis exiuit, illa quae diluat, iste [*](F ) qui redimat. bibamus ergo pretium nostrum. ut bibendo redimamur.

quid sibi etiam uult quod non apostoli, sed Joseph [*](23,50) et Nicodemus Christum sepeliunt? unus iustus et constans, alter in quo dolus non erat; talis enim Christi est sepultura, quae fraudem iniquitatemque non habeat. obstruitur igitur [*](1534 A )tergiuersandi locus, et domestico Iudaei testimonio reuincuntur; nam si apostoli sepelissent, dicerent utique non sepultum, quem raptum esse dixerunt.

iustus autem Christi corpus operit [*](23,53) sindone. innocens unguit unguento; namque haec non otiose distincta repperimus, quia iustitia uestit ecclesiam. innocentia gratiam subministrat. uesti ergo et tu domini corpus gloria sua, ut et ipse sis iustus, etsi mortuum credis, operi tamen [*]( B ) diuinitatis plenitudine suae. ungue illud murra et aloe, ut bonus odor Christi sis. bonum linteum misit Ioseph ille uir iustus, et fortasse illud quod Petrus uidit e caelo ad se esse demissum, in quo erant genera quadrupedum et ferarum et uolucrum ad similitudinem gentium figurata. mystico igitur unguento illo pistico consepelitur ecclesia, quae diuersitatem populorum fidei suae conmunione sociauit.

25 De hoc Joseph in Johanne solo inuenio quod occultus [*]( c ) [*]( 8 Iob. 19, 38 sq. 9 Ioh. 1, 47 13 Matth. 28, 13 14 Matth. 27, 59 18 Coloss. 2, 9, II Cor. 2, 15, lob. 19, 39 19 Matth. 27, 59 20 Marc. 15, 43 et 46 21 Act. 10, 11 sq. ) [*]( 1 mortali X mortis X 2 licet et qual. X 3 congclesrit P m2 BFOTV et (a a. e alt. m2) E congeliscit n 5 isste (s alt. etas.) P 6 uiuendo X 8 cogitans P (ns 8. gi m2) L 10 obruitur (om. igitur) PL obstruetur X 13 ante raptum add. sepultum PL dixerant Gγ 14 ungit a ungitur L ungento P 16 ergo om. PL et om. FOV 18 diuinitatis propriae (om. suae) Εγ T unge Z murra P myrra eet. 20 uidet (-it m3) P 12 figuram P (ta 8. m m3) L 23 sepellitur 1) sepelitur L ecclesia (a ex ae) P )

508
uenerit ad Pilatum propter metum Iudaeorum. quomodo iustus latebram periculi timore quaesiuit? ego autem puto quod ideo occulte petierit, ut corpus inpetraret, non ut periculum caueret. et tamen quid mirum si occultabatur iustus, quando occultabantur et apostoli iustorum magistri? ueni et tu. uel sero uel nocte, uel quacumque hora ueneris, Iesum inuenies ad suspiciendum paratum nec minorem serius uenientibus mercedem soluentem; nam et qui sexta hora uenit non est mercede [*]( D ) fraudatus et qui undecima plenitudinem mercedis accepit. sed etiam Nicodemus nocte uenit. nox erat, quia adhuc non erat resurrectio. denique resurrexit Christus et iustus ait: nox x praecessit, dies adpropinquauit.

hunc Joseph iustum [*](23,50) Lucas dixit, Matthaeus diuitem. et merito diues hoc loco dicitur, ubi corpus suscepit Christi; suscipiendo enim diuitem nesciuit fidei paupertatem. diues est ergo qui iustus est[*](. E ) igitur sindone inuoluit, Israhelita uero et diuersos miscet uirtutum odores et aloes mittit quasi libras centum, hoc est perfectae fidei quantitatem. et ligauerunt corpus Iesu iuxta consuetudinem spiritalium Iudaeorum, non utique nodis perfidiae, sed fidei ligaturis et posuerunt in horto, cui frequenter ecclesia conparatur, quae diuersorum habeat poma meritorum floresque uirtutum.

nec otiose alius monumentum nouum [*](23,53) dixit, alius monumentum Ioseph. non habebat igitur Christus [*]( F ) tumulum suum. etenim tumulus his paratur qui sub lege sunt mortis; uictor mortis tumulum suum non habet. quae enim conmunio tumulo et deo? denique Ecclesiastes ait de [*]( 1 Iob. 19, 38 4 Ioh. 20, 2 sq. 8 Matth. 20, 5 sq. 9 Ioh. 3, 2 11 Rom. 13, 12 12 Mattb. 27, 57 15 roh. 19, 39 sq.; 1, 47 18 loh. 19, 40 20 lob. 19, 41 21 Cant. 4, 12, Eccl. 2, 5 22 loh. 19, 41 Matth. 27, 60 24 Rom. 7, 2 ) [*]( 2 timere P (o 8. ę pr.) L 8 petierit (ti in ras.) P 6 inuenies ihm ϰ 7 post mercedem add. pia largiente a pia largitate C 8 hora om. PL 10 nox enim (enim 8. u. m3) P 11 surrexit Gγπ 12 post dies add. autem az 16 ante igitur add. iustus X 17 C P 19 utique non Z 21 habet G, 22 alios (s. apud m2) π alias alius FOV 25 mortis post sunt om. PBL )

509
eo qui meditatur in bonis: e t sepultura non est illi. specialis igitur praeter conmunem omnium mortem mors [*]( 1035 a ) Christi est, et ideo non cum aliis sepelitur, sed solus tumulo includitur; omnia enim in similitudinem hominum habuit incarnatio domini sed similitudo cum differentia naturae est ex uirgine similitudine generationis, dissimilitudine conceptionis. curabat aegros, sed inperabat. aqua Iohannes baptizauit, hic spiritu. et mors ergo Christi conmunis secundum naturam corporis, specialis secundum uirtutem. [*]( B )