Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

denique ait: non sum ego; illius est enim esse qui semper [*](22,58) est. unde et Moyses ait: qui est misit me. rursus cum urgueretur quod ex illis esset, secundum Marcum negauit, ut scias euangelistam ueritati quam gratiae plus dedisse, sed tamen negauit ex illis se esse, non Christum negauit. negauerit hominum consortia, non dei gratiam. negauerit ex illis se esse qui cum Galilaeo erant, non negauit cum dei filio.

denique [*]( D ) secundum Matthaeum proditus quod cum Iesu Nazareo fuisset ait: nescio hominem. hoc idem et in tertia uoce uterque, de quibus proposuimus, euangelistae cum iuramento eum respondisse posuerunt quia nesciret hominem. et bene negauit hominem, quem sciebat deum. denique ubi iusiurandum est, cauta responsio est. nam etsi negauit Petrus, non tamen [*]( 3 sqq. Matth. 16, 13 sq. 16 9 Matth. 26, 69 11 Ioh. 1, 1 18 Exod. 3, 14; Marc. 14, 70 20 Matth. 26, 72; Matth. 26, 74, Marc. 14, 41 ) [*]( 1 nerum hoc x 2 discipulos (os ex us) P 3 me om. Βχ ease dicunt X homines om. P (de L non constat) 4 helian P heliam cet. heremian P ex] de Gr 5 numquit (t a. u., d m3) P 11 solutus P (8 a. ṭụṣ m2) L 13 rursum ag 16 negauerit (a 8. i) E negauerat i negauit PL 17 negauerit (er eras.) P negauerat X 19 nazareo aBG nazareno P (Bed n alt. 8. tf.) cet. 21 euangeliatae P (e alt. eras.) aBX euangelista cd. )

487
perierauit, quia nec dominus perieraturum esse memorauerat. [*]( E ) quodsi in Petro dubium est, quam periculosum est iusiurandum!

Iohannes autem sic posuit quoniam interrogatus ab ancilla Petrus utrum ex discipulis esset illius hominis prima uoce responderit: non sum; non enim erat hominis apostolus, qui erat Christi. denique et Paulus hominis apostolum se esse negauit dicens: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per legum Christum et deum patrem. sed ne uideretur ambiguum aliquod in [*]( F ) incarnationis adferre, subiecit: qui suscitauit eum a mortuis, ut et hominem credas, cum deum ante credideris. quod alibi quoque eodem tenore custodit, ubi dicit: unus enim deus et unus mediator dei et hominum homo Christus Iesus. prius utique mediatorem dei quam hominum nuncupauit; [*]( 1522 A ) non enim sat est utrumque credere, nisi fidei ordo seruetur.

concordat igitur ubique responsio; nam qui dixit: nescio hominem, aequum erat ut interrogatus utrum esset ex discipulis hominis diceret: non sum. itaque non Christi discipulum se negauit, sed hominis negauit esse discipulum. itaque et Petrus et Paulus hominem negauerunt, quem dei filium fatebantur. quod sensit Petrus et Paulus expressit; hinc et ille profecit. error Petri doctrina iustorum est et titubatio [*]( B ) Petri omnium petra est. denique super undas titubat, sed dexteram porrigit Christo, in monte cadit, sed leuatur a Christo; titubauit idem Petrus in mari, sed ambulauit. firmior titubatio [*]( 3 Ioh. 18, 17 7 et 10 Galat. 1, 1 12 I Tim. 2, 5 16 Matth. 26, 72 18 Ioh. 18, 17 23 Matth. 14, 30 sq. 24 Luc. 9, 34 ) [*]( 1 perierauit P (r pro eras.) a peieiauit BOG periurauit cet. perieraturum P (r pro eras.) a peieraturum BCG periuraturam cet. memorauerat (t 8. U.) P 3 iohannis (-es m3) P 5 hominis erat X 6 et om. X esse om. αΧ 9 aliquid Εγ T 11 et om. PLX dõ X dum C 12 dns ET 15 sat est αCχ eatis est X est satis (aatis a. u. m3) P est BL 20 et ante Petrus om. ΕγΤ 22 profecit (m3 profecto) P proficit BLX et (i pr. ex e) 0 24 montem PFLOтr. 25 quidem X infirmior (in del.) P )

488
Petri quam nostra est firmitudo. ibi cadit, quo nullus ascendit, ibi nutat, ubi nemo ambulat. et tamen inter undas licet titubat, non labitur, nutat, non cadit, fluitat, non praecipitatur. et si cecidit, in monte tamen cecidit, sed felicius ille cecidit quam [*]( c )

alii steterunt, felicius cecidit, quem Christus leuauit, iterum autem interrogatum quod ex discipulis eius esset Iohannes scripsit negasse. et bene negauit, quia ex eius dicebatur esse discipulis, quem hominem in superioribus sunt locuti.

nam et tertio quod cum illo uisus esset negauit, hoc et de superioribus deriuatur: cum illo quem hominem nuncupatis non fui. sed a dei filio non recessi.

Lucas quoque scripsit Petrum interrogatum [*]( D ) [*](22,67) utrum ex illis esset respondisse prima uoce: non noui illum. et bene dixit. temerarium quippe erat, ut diceret quia nouerat eum, quem mens humana non potest conprehendere; nemo enim nouit filium nisi pater. rursus secunda uoce [*](22,58) secundum Lucan idem Petrus ait: non sum ego; maluit uidelicet se negare quam Christum. aut quia uidebatur negare Christi societatem, utique se negauit. certe cum de homine negat, in filium peccauit hominis, ut remitteretur ei, non in [*]( E ) spiritum sanctum. tertio quoque interrogatus ait: nescio quid dicas, hoc est: sacrilegia uestra nescio.

Sed nos excusamus, ipse non excusauitj non enim sat est [*](22,60) inuoluta responsio confitentis Iesum, sed aperta confessio. quid prodest uerba inuoluere, si uideri uis denegasse? et ideo Petrus non de industria sic respondisse inducitur, quia postea [*]( 6 lob. 18, 25 14 Matth. 11, 27 18 Matth. 16, 13; 12, 82 ) [*]( 1 quam] super aquam X 2 natat X (item u. 3) nullus PBL titubat (e s. a m3) P titubet C 3 cadet Χχ fluctuat X fiuit PL 4 sed felicius ille quem xps leuauit quam alii steterunt (cet. om.) PBL 6 iohannis (-es m3) P 8 loquuti αFO et (quYex c) V 9 quod (d add. m2) P et hoc ed. Bom. 10 diriuatur libri praeter PE m2 G nuncupatis (is in ras. ut uidetur) P 16 lucan P lucam eet. 21 dicis (is ex as) P 22 ille r satis P (is eras.) X 24 ante quid add. uis denegas (to s. s m2; exp. m3) PL quid... denegasse om. L prode (e eras.) est P uideris uis P (uis eras.) n (dicis 8. uis m2) uidere uis CFO (corr. m2) 25 de om. X indicitur P (in del. m2) L )

489
recordatus est, et tamen fleuit. maluit enim ipse suum accusare [*]( F ) peccatum, ut iustificaretur fatendo quam grauaretur negando - iustus enim in principio accusator est sui - et ideo fleuit. quare fleuit? quia culpa obrepsit ei. ego soleo flere. si culpa mihi desit, hoc est si non me uindicem, si non obtineam quod inprobe cupio; Petrus doluit et fleuit, [*]( 1523 A ) quia errauit ut homo. non inuenio quid dixerit, inuenio quod fleuerit. lacrimas eius lego, satisfactionem non lego; sed quod non potest ablui potest. lauent lacrimae delictum. quod uoce pudor est confiteri. et ueniae fletus consulunt et uerecundiae. lacrimae sine horrore culpam loquuntur, lacrimae crimen sine offensione uerecundiae confitentur, lacrimae ueniam non postulant et merentur. inueni cur tacuerit Petrus, ne tam cito ueniae petitio plus offenderet, ante flendum est, sic [*]( B ) precandum.

bonae lacrimae, quae lauant culpam. denique quos lesus [*](22,61 sq. ) respicit plorant. negauit primo Petrus et non fleuit, quia non respexerat dominus, negauit secundo: non fleuit, quia adhuc non respexerat dominus. negauit et tertio: respexit Iesus et ille amarissime fleuit. respice, domine Iesu, ut sciamus nostrum deflere peccatum. unde etiam lapsus sanctorum utilis. nihil [*]( c ) mihi nocuit quod negauit Petrus, profuit quod emendauit. didici cauere adloquia perfidorum. Petrus inter Iudaeos negauit, Salomon contubernio gentili deceptus errauit.

fieuit ergo et [*]( 3 Prouerb. 18, 17 15 Augustinus de gratia Christi 4i, 49 (bonae, ...19 amarissime fleuit) 23 Reg. III 11, 4 aqq. ) [*]( 1 et (t 8. U.) P accusasse BL 2 in negando X 4 quare] quiare (i eras.) P 7 inuenio quod] scio quod Gratianus 9 post lauent add. ergo FO 11 loquuntur P et (qu ex cu) V loquantur x (n a. a m2 E) locuntur cet. 13 et] sed Εγ T meritum X tacuit X 15 culpam lauant Augustinus 16 post plorant add. delictum Cχ pOBt quia add. adhuc α 18 tertio et PBL, et om. C (in quo respexit eum ihs) 20 deSere peccatum om. a delere X post peccatum add. lauare delictum ΕγΤ nil (s. u, m. rec.) mihi nocuit B mihi nil (nil 8. u. m2) nocuit (c 8. u. m2) P mihi noui id L 21 emen P (dauit 8. u.) L 23 salomon (a ex o) V et eras. P, om. αχ )

490
amarissime Petrus, fieuit ut lacrimis suum posset lauare delictum. et tu si ueniam uis mereri, dilue culpam lacrimis tuam; eodem momento, eodem tempore respicit te Christus. si in aliquo fortassis labaris, quia secretorum tuorum testis adsistit, respicit ut recorderis et fatearis errorem. imitare[*]( D ) Petrum dicentem alibi tertio: domine, tu scis quia diligo t e. etenim quia tertio negauerat, tertio confitetur, sed negauit in nocte, confitetur in die.

haec autem ideo scripta sunt, ut sciamus neminem iactare se debere; nam si Petrus lapsus est, quia dixit: etsi alii scandalizati fuerint, ego non scandalizabor, quis alius iure de se praesumat? denique et Dauid, quia dixerat: ego dixi in mea abundantia: non mouebor in aeternum, eam sibi iactantiam obfuisse [*]( E ) profitetur dicens: auertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus.

Unde te euocem, Petre, ut doceas me quid flens cogitaueris? unde inquam te euocem? de caelo, ubi iam choro insertus es angelorum, an etiam de tumulo, quia non putas iniuriam et ibi esse, unde dominus resurrexit? doce nos quid tibi profuerint lacrimae tuae. sed docuisti ilico; nam qui lapsus es, antequam fleres. postquam fleuisti, electus es, ut alios regeres, qui te ipse [*]( 1524 A ) ante non rexeras.

habebat ergo lacrimas Petrus, pio quas fundebat affectu, non habebat proditor fletus, quibus culpam [*]( 6 roh. 21, 15 8 Augustinus de gratia Christi 45, 50 (\'nam si Petrus\' inquit ̒lapsus ̓ ... 15 conturbatus) 10 Matth. 26, 33 12 et 14 Ps. 29, 7 sq. ) [*]( 1 fleuit ... 3 tuam om. PBLX posset Costerius possit αχ, om. C, in quo lauaret (t m2) 2 lacrimis culpam C 3 respexit P (respicit m2) L 4 fortasse Cx labaris aC et (b ex n) G, (ex lauares m2) B laberis ET et (in quo laberis fortasse) Y laboris X (-aris m2 V) laboras PL adsistit testis X 8 dicta Gratianus sunt PBLX (add. a m2) 9 se iactare α ETX 10 qui ed. Rom. sed non ego (om. scandalizabor) 0 11 iure om. PL 12 et om. Augustinus 13 earn] suam Augustinus 14 confitetur Gratianus ante faciem add. autem X a me om. PBL 19 post unde add. et aX 21 erectus ΕγΤ alios regere PL (om. ut) )

491
ablueret, sed tormenta conscientiae, quibus sacrilegium fateretur, ut dum suo reus iudicio damnatur et spontaneo supplicio facinus expiatur, pietas domini, qui se ipse nollet ulcisci, et diuinitas probaretur, qui conscientiam mentis inuisibili potestate

interrogaret, peccaui inquit, quod tradiderim [*]( B ) sanguinem iustum. etsi cassa est paenitentia proditoris, quia peccauit in spiritum sanctum, est tamen ullus in scelere pudor culpam agnoscere. et quamuis ille non absoluitur, Iudaeorum tamen inpudentia confutatur. quos cum professio redarguat uenditoris, scelerati tamen sibi uindicant iura contractus et exsortes reatus esse se credunt, dum dicunt: qui ad nos ? t u uideris. amentes plane, qui putent solui se magis auctoris [*]( c ) scelere quam teneri. in pecuniariis causis refuso pretio ius soluitur: hi pretium recipiunt et sacrilegium persequuntur ac pertinacibus studiis funestam sibi uindicant sanguinis auctionem, cum refunderet uenditor sacrilegii mercedem.

euidenter itaque, dum pretium sanguinis a Iudaeorum gazophylaciis separatur et ager figuli ea qua uenditur Christus conparatur pecunia, dum is locus humandis peregrinorum reliquiis dicatur, et [*]( D ) prophetiae inpletur oraculum et surgentis ecclesiae mysterium reuelatur. ager enim secundum diuina praecepta mundus hic omnis est, figulus autem ille qui nos formauit e limo, de quo habes in ueteri testamento quia finxit deus hominem de limo terrae, formandi per naturam, reformandi per gratiam habens pro suo arbitrio potestatem. nam etsi propriis [*]( 5 Matth. 27, 4 6 Matth. 12, 32 10 Matth. 27, 3 sq. 14 Mattb. 27, 5 sq. 17 Matth. 27, 7 18 Zach. 11, 12; cr. Matth. 26, 15; 27, 7 21 Matth. 13, 38 23 Gen. 2, 7 ) [*]( 1 aboleret X Sante pietas add. ut aC 8 et om. X 10 sibi (b ex u) P 11 reatus PaRCL reatu X reos X 14 persecuntur BCCγLπ et (qu ex c) V ae] a X 15 cautionem m2 ex auctionem Ρα 17 gazofilaciis Ρα 18 ea quae aL aequa X 19 is] hic a his P et om. X rcliquiis (i tert. 8. fl.) P 20 profetia P prophetia L surgentes P (-is m2) L 22 de quo] nnde X 23 uetere P m1 L (ueteri P m9) 25 habes (nt a. 8) P )

492
uitiis conruamus, per illius tamen misericordiam resumto mentis spiritu secundum Hieremiae oracula reformamur.

pretium [*]( E ) quoque sanguinis est pretium dominicae passionis. ergo pretio sanguinis emitur mundus a Christo; uenit enim ut saluetur mundus per ipsum, in quo iuxta ut opus auctoris et ius est. uenit ergo ut consepultos per baptismum et conmortuos Christo ad perpetuitatis gratiam reseruaret. sed non passim omnibus ad sepeliendum est locus; nam etsi omnes mundus includat, [*]( 1525 A ) non omnes reseruat. etsi conmunis habitatio, tamen legitima sepultura est eorum scilicet qui nunc sunt per fidem domestici dei, sed fuerunt in lege peregrini. qui sunt isti nisi de quibus dicitur: memores quod aliquando uos gentes, qui eratis in carne alienati a conuersatione Israhel et peregrini promissionis testamentorum? sed hi nunc iam non sunt aduenae atque peregrini, quoniam ciues esse sanctorum fidei iure meruerunt.

Sequitur admirabilis locus, quo subeundae aequanimiter [*]( B ) iniuriae moralis infunditur patientia pectoribus humanis. accusatur dominus et tacet. et bene tacet qui defensione non indiget: ambiant defendi qui timent uinci. non ergo accusationem tacendo confirmat, sed despicit non refellendo. quid enim timeret, qui non ambiret salutem? salus omnium suam prodit, ut adquirat omnium. sed quid de deo loquar? Susanna tacuit et uicit; melior enim causa, quae non defenditur et probatur. [*]( c ) et hic Pilatus absoluit, sed absoluit iudicio, crucifixit mysterio. uerum hoc speciale Christi, illud humanum, ut aput iniquos [*]( 2 Hier. 18, 2 sqq. 4 loh. 3, 17 6 Rom. 6, 4 et 8, Coloas. 2, 12 11 Ephes. 2, 19 12 Ephes. 2, 11-18 14 Ephea. 2, 19 18 Matth. 27, 12 et 14\' 28 Sus. (Dan. 13) 85 ) [*]( 2 reformatur y 4 enim om. X 6 consepultus α FOV consepultis C 8 omnia ETX (-es corr. V) et (is ex es) P 12 memores estote a m. estis x 14 hi om. PBGL 15 nunc om. X aduena P (corr. -ae) L 16 sanctorum esse x 17 quod P 18 accusator (v 8. o) P 21 timendo PL 22 omnibus P prodidit PBL π 23 adquireret x 26 speciale (i in raa.) P )

493
iudices magis uideretur noluisse quam non potuisse defendi.

cur autem dominus tacuerit ipse praemisit dicens: s i uobis [*](22,67 sq. ) dixero, non creditis mihi; si uos interrogauero, non respondebitis mihi. illud tamen praestantissimum, quod maluit regem se probare quam dicere, ut condemnandi causam habere non possent qui quod obiciunt hoc fatentur. [*]( D )

Herode autem cupiente aliqua mirabilia eius uidere tacuit et [*](23,8) nihil fecit, quia nec illius crudelitas merebatur uidere diuina et dominus iactantiam declinabat. et fortasse typice in Herode omnes inpii significantur, qui si legi non crediderint et prophetis, mirabilia Christi opera in euangelio quoque uidere non possint.

Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur. etsi uterque [*]( E ) [*](23,11) reum non pronuntiant, alienae tamen crudelitatis studiis obsequuntur. lauit quidem manus Pilatus, sed facta non diluit; iudex enim nec inuidiae cedere debuit nec timori, ut sanguinem innocentis addiceret. monebat uxor, lucebat in nocte gratia, diuinitas eminebat: nec sic a sacrilega sententia temperauit.