Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Quoniam inquit multi conati sunt ordinare [*]( 1265 ) [*](1,1) narrationem rerum. pleraque nostrorum quemadmodum ueterum Iudaeorum paribus et generibus formantur et causis atque exemplorum similium pari usu exituque conueniunt principioque rerum et fine concordant. nam sicut multi in illo populo diuino infusi spiritu prophetarunt, alii autem prophetare se pollicebantur et professionem destituebant [*]( C ) mendacio — erant enim pseudoprophetae potius quam prophetae, sicut Ananias filius Azot, erat autem populi gratia discernere spiritus, ut cognosceret quos referre deberet in numerum prophetarum, quos autem quasi bonus nummularius inprobaret, in quibus materia magis corrupta sorderet quam ueri splendor luminis resultaret — sic et nunc in nouo testamento multi euangelia scribere conati sunt, quae boni nummularii non probarunt, unum autem tantummodo in quattuor libros [*]( D ) digestum ex omnibus arbitrati sunt eligendum.

et aliud quidem fertur euangelium, quod duodecim scripsisse dicuntur. ausus etiam Basilides euangelium scribere, quod dicitur secundum Basilidem. fertur etiam aliud euangelium, quod scribitur [*]( 6 sqq. Origenes hom. in Lucam I (XIII 1801 sqq. M.) 10 Hier. 35 (28), 1 11 Dent 18, 21 sqq. 16 cf. enarr. pa. 40 s. 38 ) [*]( 2 inquitj quidem OKV, om. F 3 plerique αγ et (i ex e) T 5 exemplorum (em 8. u.) P uisu E et (8. 1 orau) T 6 sicuti B 7 prophetauerunt LX prophetarum G autcm] etiam se (om. deinde se) B 9 enim om. a 10 azoti aC azoth LX Azor ed. Rom.; cf. Origenes ham. in Lucam I (XIII1801, 6 M., ubi Agot legitur) 12 nummularias PaBC nummolarius (numolarius r) cet. inprobaret PL inprobare cet. 15 nummularii PaBC nummolarii V (v 8. o m2) cet. 16 probauerunt LX unũs̩ P ∙IIII∙ PL 18 XII- PLX dicantur L (a in ras.), n (v 8. a m2) cd. 19 ausus est (est s. u. m2) EKT etiam (m2 est iam) 0 basilidis LX (-es m2 OV) quod dicitur secundum basilidem BCFΟπγ, secundum quod dicitur secundum basilidem a et (secundum pr. eras.) V, secundum proprium nomen PL; cf. Origenis homo in Lucam I (XIII 1801 M.) ἤὅη; ὅὲ ὲτόλμησςε xai Βασιλίδης γράψαι xota Βασιλίόην εὐαγγέλιον )

11
secundum Thoman. noui aliud scriptum secundum Matthian. legimus aliqua, ne legantur, legimus, ne ignoremus, legimus, non ut teneamus, sed ut repudiemus et ut sciamus qualia sint in quibus magnifici isti cor exaltant suum. sed ecclesia, [*]( E ) cum quattuor euangelii libros habeat, per uniuersum mundum euangelistis redundat, haereses, cum multa habeant. unum non habent; multi enim conati, sed dei gratia destituti sunt plerique etiam ex quattuor euangelii libris in unum ea quae uenenatis putauerunt adsertionibus conuenientia [*]( 1266 B ) referserunt. ita ecclesia quae unum euangelium habet unum deum docet, illi autem qui alium deum ueteris testamenti, alium noui adserunt ex multis euangeliis non unum deum, sed plures fecerunt.

Quoniam multi inquit conati sunt. conati utique illi sunt qui inplere nequiuerunt. ergo multos coepisse nec inplesse etiam sanctus Lucas testimonio locupletiore testatur dicens plurimos esse conatos. qui enim conatus est ordinare suo labore conatus est nec inpleuit. sine conatu sunt enim [*](c ) donationes et gratia dei, quae, ubi se infuderit, rigare consueuit, ut non egeat, sed redundet scriptoris ingenium. non conatus est Matthaeus, non conatus est Marcus, non conatus est Iohannes, non conatus est Lucas, sed diuino spiritu ubertatem dictorum rerumque omnium ministrante sine ullo [*](1,1) molimine coepta conplerunt. et ideo bene dicit: quoniam multi [*]( D ) [*]( 4 Daniel 11, 12 et 36, Pe. 130, 1; cf. Zach. 11, 2 14 sqq. Origenes hom. in Lucam I (XIII 1803 a M.) ) [*]( 1 tboman PFGy et (n ex m) V thomam cet. alium X (-ud m2 V) , alibi y matthian PET mathian rL matthiam a matthia F mattheum B mathiam V (am ex an m2) cet. 4 exaltant cor C 5 ∙IIII∙ P 6 redundaṇ̇t P heresis (is ex es m2) On habe.ant (b eras.) L habeant (n 8. 11.) E habeat X 7 habet X S ∙IIII∙ PLK 9 uenenatis (ne t. u.) P nenatis F referserunt (rse eras.) u resperserunt (p g. u.) V retulerunt i 14 inquit multi C, inquit om. f 16 loca- pletiore (io in ras.) 0 locupletiori (iori in ras.) L locupletare « (tiori m2 8. -tare) FV 20 non negeat (n vlt. eras.) P 21 ėst pr. 8. u. P 22 iohannis X (-es m2 n) 24 conplerunt Pa.BG conpleuerunt cet. )

12
conati sunt ordinare narrationem rerum quae in nobis conpletae sunt uel quae in nobis redundant.

quod enim redundat nulli deficit et de conpleto nemo dubitat, cum fidem effectus adstruat, exitus prodat. itaque euangelium conpletum est et redundat omnibus per uniuersum orbem fidelibus et mentes omnium rigat animumque confirmat. ergo fundatus in petra et qui omnem fidei sumserit plenitudinem firmamentumque constantiae recte dicit: quae in nobis [*]( E ) conpletae sunt, quoniam non signis et prodigiis, sed uerbo uera et falsa discriminant qui salutaria domini gesta describunt uel qui animum mirabilibus eius intendunt. quid enim tam rationabile quam ut credas, cum legis ea gesta quae supra hominem sunt, potioris esse naturae, at uero cum legis ea quae sunt moralia, suscepti credas esse corporis passiones? [*]( 1267 A )ita uerbo atque ratione, non signis fides nostra fundatur.

Sicut tradiderunt inquit nobis qui ab initio ipsi [*](1,2) uiderunt et ministri fuerunt uerbi. non congruit ista elocutio, ut magis ministerium uerbi quam auditum esse credamus. sed quia non prolatiuum uerbum, sed substantiale signatur uerbum illud, quod caro factum est et habitauit in nobis, non uulgare uerbum, sed illud caeleste [*]( B ) intellegamus. cui apostoli ministrarunt. et tamen in Exodo lectum est quia populus uidebat uocem domini, et utique uox non uidetur, sed auditur. uox enim quid est nisi sonus, qui non oculis cernitur, sed aure percipitur? uerum altissimo ingenio uoluit declarare Moyses quia uox uidetur dei; interioris enim mentis uidetur obtutu, in euangelio autem [*]( 7 Luc. 6, 48, Hebr. 10, 22 17 Origenes hom. in Lucam I (XIII 1803 a sq. M.) 20 Ioh. 1, 14 23 EIOd. 20, 18 ) [*]( 1 rerum rationem X (rerum s. u. F, narrationem m2 0) 3 defęcit (i s. e) P 6 regit P rigat (a ex i) L. 10 diBcribunt X (descr. m2 On) 11 animo X 13 potiores aX (-is m2 OKV) 14 moralia aCT mortalia cet. 17 congruit (con 8. u.) P 18 eloquutio FOV magis (maius corr., sed deletum) P maius (m2 ex magis) G uerbi uieum mg. m2 codex s. Marci 507 et a auditus P 19 non 8. u. P 21 uulgale X (-re m2 0) 23 et om. T 25 uerbum a et (b eras.) C )

13
non uox, sed illud quod uoce praestantius est uerbum uidetur. [*]( C ) unde et sanctus Iohannes euangelista quod erat inquit ab initio, quod audiuimus et quod uidimus, oculis nostris perspeximus et manus nostrae scrutatae sunt de uerbo uitae: et uita apparuit, et uidimus et testamur et adnuntiamus uobis de uita, quae erat aput patrem et apparuit nobis. uides ergo quod uerbum dei et uisum est apostolis et auditum. non solum enim secundum corpus uiderunt dominum, sed etiam secundum uerbum; uiderunt enim uerbum qui cum Moyse et Helia uiderunt gloriam uerbi. isti enim uiderunt Iesum, qui in sua [*]( D ) uiderunt gloria, alii non uiderunt, qui corpus tantummodo uidere potuerunt; non enim corporalibus, sed spiritalibus oculis Iesus uidetur.

denique Iudaei non uiderunt eum, qui uidebant. uidit eum Abraham, quia scriptum est: Abraham diem meum uidit et gauisus est. uidit ergo eum Abraham, qui dominum utique in corpore non uidebat, sed qui uidit in spiritu uidit in corpore; qui autem uidit in corpore et non [*]( E ) uidit in spiritu nec in ipso uidit corpore quod uidebat. uidit eum Esaias et, quia uidit in spiritu, uidit et in corpore. denique non habebat inquit speciem suam neque decorem. non uiderunt eum Iudaei; obcaecatum enim erat insipiens cor eorum. ipse quoque non se posse a Iudaeis uideri testificatur dicens: duces caeci, liquantes culicem, camellum autem gluttientes. non uidit eum Pilatus, [*]( 2 I Ioh. 1, 1 sq. 10 Matth. 17, 3 13 Augustinus epist. 148. 6 (non ... uidetwr) 14 Matth. 13, 13 15 Ioh. 8. 56 21 Esai. 53, 2 22 Augustinus epiat. 148, 6 (non ... torum), Marc. 6, 52 24 Mattb. 23, 24 ) [*]( +1 post uidetur add. quomodo uox uidetur B scs iohannes PL iohannes (-is X, -es m3 Oit) scs cet. 3 et coulis ΕγLT, quod (8. u. m2) oculis OV; cf. lib. V 8. 96 et de paradiso 68 7 paruit P; cf. lib. V s. 96 9 dm̄ X 11 quia G 12 quia (a eras.) G 14 qui uidebant PBCLXy, in corpore add. T et s. u. m2 0 quia non nidebant in spu a; cf. p. 15 u. 3 15 uidit meum diem FLO et qui post diem add. uidit π V 17 sed quia B 25 camellum F et (1 pr. eras.) PV camelum cet. glutientes Or X et (glutt. m2) E )

14
non uiderunt illi qui clamabant: crucifige, crucifige eum; si enim uidissent, numquam dominum [*]( F ) maiestatis crucifixissent. qui ergo deum uidit uidit Emmanuhel, hoc est: uidit nobiscum deum, qui autem deum nobiscum non uidit non potuit uidere quem uirgo peperit. denique qui non crediderunt dei filium nec filium uirginis crediderunt.

quid est ergo deum uidere? nolo me interroges: euangelium interroga, ipsum dominum interroga, immo dicentem audi: Philippe, qui me uidit uidit et patrem, qui me misit. quomodo tu dicis: ostende nobis patrem? non credis quia ego in patre et pater in [*]( 1268 A ) me est? utique non corpus uidetur in corpore nec spiritus uidetur in spiritu, sed solus ille pater uidetur in filio aut iste filius uidetur in patre; non enim dissimiles in dissimilibus uidentur, sed ubi unitas operationis est atque uirtutis, et filius in patre et pater uidetur in filio. quae ego inquit opera facio et ille facit. in operibus Iesus uidetur, in operibus fili et pater cernitur. uidit legum qui Galilaeum illud mysterium uidit, quod nemo posset [*]( B ) nisi mundi dominus elementa conuertere. uideo Iesum, quando lego quia caeco liniuit oculos luto et reddidit uisum; ipsum enim recognosco, qui de luto finxit hominem et ei uiuendi spiritum, uidendi lumen infudit. uideo Iesum, [*]( 1 Luc. 23, 21 2 1 Cor. 2, 8 3 Matth. 1, 23 9 Ioh. 14, 9 sq. 16 Ioh. 5, 19 19 Ioh. 2, 9 21 Ioh. 9, 6 22 Gen. 2, 7 ) [*](1 post cracifige pr. add. eum X 2 uidissent eam X 3 ergo dum X et (n eras.) T et (dm̄ corr.) B 4 autem nobiscum dm̄ X et (df6 postea in u. ult. add.) B 8 docentem X dicente a 9 nidit me uidit π uidet me uidet r me uidet uidet (-et bis ex -it mH) 0 14 iste PaBCL, om. cet. 14 dissimilis ... uidetur X 16 ego] enim P; malim enim ego 17 operibus] patris add. ed. Paris. a. 1569 18 fili a filius X (fili mH 0) filii cet. 19 post mysterium tres libri testibus Maurinis et ed. Rom. add. id est ex aqua uinum factum; y in mg. mH Aqua conuersa est in uinum. Iu chana galilee possit P (-et m3) G (-et m2) LX posuit a 21 leniuit (i 8. e) P lauit G linuit alJO et (m2 llniuit) T 23 et qui ei G uidendi PCELT et (d pr. ex u m2) nV uiuendi cet. )

15
+ quando peccata condonat; nemo enim potest peccata dimittere nisi solus deus. uideo Iesum, quando Lazarum suscitat, et non uiderunt qui uiderunt. uideo Iesum, uideo etiam patrem, quando oculos ad caelum erigo, ad maria conuerto, ad terram [*]( C ) retorqueo; inuisibilia enim eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.

Sicut tradiderunt nobis qui ab initio uiderunt [*](1,2) et ministri fuerunt uerbi. gemina uirtus est in homine perfecto, ut et intentio sit et actio. utramque igitur uirtutem sanctus euangelista apostolis defert; non solum enim uiderunt inquit, sed etiam ministri uerbi fuerunt. intentio uisionis actionis est ministerium, finis autem intentionis est [*]( D )actio, principium actionis intentio. atque ut proprio apostolorum utamur exemplo, intentio est quod Petrus et Andreas audita domini uoce dicentis: faciam uos piscatores hominum sine ulla conperendinatione reliquerunt scalmum, uerbum secuti sunt. sed non statim in intentione actio. ne ibi quidem adhuc actio, sed intentio, ubi dicit Petrus: domine, quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. erat enim intentio passionis, sed nondum erat actio, licet in ieiuniis iam esset actio, esset in [*]( E ) uigiliis, esset in contemptu corporalium uoluptatum; haec enim est actio Christiani. neque enim in omnibus rebus simul et intentio et actio est, sed cum sit rei alterius actio, alterius adhuc intentio est. nam et ipse Petrus cum multa apostolica uirtute perpete peregisset, postea tamen quando dixit ei dominus: tu me sequere, tulit crucem suam et secutus est [*]( 1 Marc. 2, 5. 7 2 Ioh. 11, 43 sq. 5 Rom. 1, 20 15 Matth. 4, 19 18 Ioh. 13, 37 27 Ioh. 21, 22 ) [*]( 5 quae s. u. P 6 intellegenda P, cf. de spir. aancto III 2, 13, enarr. pBalm. 118, 2, 32 13 actio] actionia X 15 faciam uos fieri 0 d (fieri eras.) T 17 sequuti FOV in om. aBC inten-tione (-nē B) actio ne ibi BLX intentione actionis ibi P intentio cum actione ibi (deinde non actio) aC intentione actio ibi x 20 meam om. X 21 iam in ieiuniis X 24 est sed om. P 26 perpete P perpetim (im in ras.) x perpeti cet. peregisset (e alt. a. u.) P )

16
uerbum atque actionem subiit passionis. sed fuerit in Petro, Andrea, Iohanne et ceteris apostolis et intentionis et actionis [*]( F ) aequalitas: