Expositio Evangelii secundum Lucan

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quarta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.4). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

est autem nonnumquam plus in intentione quam in actione aut plus in actione quam in intentione, ut in euangelio cernimus inter sanctam Mariam et Martham fuisse distantiam. alia enim uerbum audiebat, alia festinabat circa ministerium. quae stetit et ait: domine, non est tibi curae quod reliquit me solam ministrare. dic ergo illi, ut me adiuuet. et dixit illi: Martha, Martha. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur[*]( 1269 ) ab ea. ergo in altera intentionis studium, in altera actionis ministerium redundabat, utrique tamen utriusque uirtutis studium suppetebat, siquidem et Martha, nisi audisset uerbum, ministerium non subisset, cuius actio intentionis indicium est, et Maria tantum gratiae de utriusque rettulit perfectione uirtutis, ut ungueret pedes Iesu et tergeret capillis et totam domum suae fidei odore conpleret. est etiam nonnumquam [*]( B ) maxima intentio, cassa actio, ut si medicinae animum aliquis intendat et, cum omnia medendi praecepta cognouerit, non exsequatur officia, atque ita fit ut quia cassa actio, cassa etiam intentio sit. est etiam in nonnullis uberior aliquando actio, exilior intentio, ut si aliquis baptismi salutaris sacramenta percipiat et cognoscendis uariarum uirtutum praeceptis animum nolit intendere, fit plerumque ut per intentionis incuriam [*]( 7 Luc. 10, 40-42 15 Ioh. 12, 3 ) [*]( 1 fuerit (i a s. i) F 3 intentione (in s. u.) P 4 in pr. a, om. eet. in tert. om. PB euangelio (o ex um) P 6 altera ... altera PL festinabat (a pr. ex e) P 8 cura PL cura eo G curae eo fT post quod add. soror mea T et (s. u. m2) π V, post me add. soror mea EGf relinquit a dereliquit EGf derelinquit T 9 dns martha martha Fy, martha alt. 8. u. V, martha (om. alt.) PK 10 auferatur L aufertur Fπ 13 suppedebat X (-tebat m2 O, -diebat m2 π) 15 mariae EGfX (e eras. EOV) 16 ungeret PCL unguerit F et (-et m2) πV pedis (-es m3) P et pr.] ut X 19 cognouit P 21 uberiora (a eras.) P 22 aliquis] quis PL 23 cognoscendi X (-is m2 π) )

17
+ fructum actionis amittat. ideo ergo utriusque uirtutis plenitudo quaerenda est, quam consequi potuerunt apostoli, de [*]( C ) quibus dicit: qui ab initio uiderunt et ministri fuerunt, ut per id quod uiderunt diuinae cognitionis intellegatur intentio, per id quod ministri fuerunt eorum actio declaretur.

Uisum est inquit mihi. potest non soli uisum esse quod [*](1,3) uisum sibi esse declarat. non enim uoluntate tantum humana uisum est, sed sicut placuit ei qui in me inquit loquitur [*]( D ) Christus, qui ut id quod bonum est nobis quoque bonum uideri possit operatur; quem enim miseratur et uocat. et ideo qui Christum sequitur potest interrogatus cur esse uoluerit Christianus respondere: uisum est mihi. quod cum dicit, non negat deo uisum; a deo enim praeparatur uoluntas hominum. ut enim deus honorificetur a sancto, dei gratia est. denique plurimi uoluerunt scribere euangelium, sed quattuor tantummodo qui diuinam meruerunt gratiam sunt recepti. [*]( E )

uisum est inquit etmihi adsecuto aprincipio omnia [*](1,3) diligenter ex ordine. prolixiorem hunc euangelii librum quam ceteros esse nemo dubitauerit. et ideo non ea quae falsa sunt, sed quae uera sibi uindicat. denique etiam a sancto apostolo Paulo testimonium meruit diligentiae. sic enim laudat Lucan: cuius laus inquit est in euangelio per omnes [*]( F ) ecclesias. et uere laudabilis est qui meruit a tanto gentium doctore laudari. adsecutum itaque se non pauca dicit, sed omnia et adsecuto omnia uisum est scribere non omnia, sed [*]( 7 Aagustinus de natura et gratia 63, 75 et de dono perseu. 19, 49 (uisum est — 16 dei gratia est) 9 II Cor. 13, 3 11 Rom. 9, 18. 24; cf. Marc. 10, 48 sq. 14 Prouerb. 8, 35 23 II Cor. 8, 18 24 cf. Cic. Tusc. IIII 67 ) [*]( 3 fuerunt uerbi (uerbi 8. u.) π 7 est i. et mihi B Augustinus loco altero (om. inquit) solum X (soli mS V) 8 sibi uisum Augustinus loco altero 9 ei] illi X inquit om. Augustinus loco altero 12 uo- Init B 13 est et mihi Augustinus loco altero 14 enim om. aC 16 mr PL 18 adsequuto FO et (u alt. 3. u.) V 23 lacan P lucam cet. 25 adsequutum FπV ) [*]( XXXII. Ambr- pars 4. ) [*]( 2 )

18
ex omnibus; non enim scripsit omnia, sed adsecutus est. omnia. quia quae fecit inquit Iesus, si scribantur omnia, nec ipsum capere mundum arbitror. aduertis enim quod consulto etiam ea quae ab aliis sunt scripta praeteriit, ut diuersa in euangelio gratia refulgeret et propriis quibusdam singuli libri mysteriorum gestorumque miraculis [*]( 1270 ) eminerent. diuiserunt enim sibi uestimenta milites Christi. quod suo loco plenius explanabitur.

Scriptum est autem euangelium ad Theophilum, hoc est ad eum quem deus diligit. si deum diligis, ad te scriptum est, si ad te scriptum est, suscipe munus euangelistae. pignus amici in penetralibus animi diligenter adserua, bonum depositum custodi per spiritum sanctum, qui datus [*]( B ) est nobis, frequenter inspice, saepius discute. fides pignori prima debetur, fidem sequitur diligentia, ne conmissa tibi pignera tinea aut aerugo consumat; quod enim tibi conmissum est consumi potest. euangelium bonum pignus est, sed uide ne uel in animo tuo illud aut tinea aut aerugo consumat.

consumit tinea, si quod bene legeris male credas. tinea haereticus est, tinea Fotinus est, tinea tua Arrius est. scindit [*]( c ) uestimentum qui separat a deo uerbum. scindit uestimentum Fotinus, cum legit: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum et deus erat; integrum enim uestimentum est, si legas: et deus erat uerbum. scindit uestimentum qui separat a deo Christum. scindit uestimentum [*]( 2 Ioh. 21, 25 7 Luc. 23, 34; cf. lib. X sb. 23 sq. 9 sqq. Origenes hom. in Lucam I (XIII 1804 d aq. M.) 12 II Tim. 1, 14 16 Matth. 6, 19 Bq. 22 Ioh. 1, 1 ) [*]( 4 consulte E\'jT consolato X (consulto corr. OnV) 7 enim s. u. m2 GV, om. w uestimenta PL uestimenta dfii cet. 9 theofilum PaLX 12 penetralibus i penetrabilibus P (bi eras.) cet. 14 pigneri F pignore V (-ri corr., 0 in rae.) π 16 pignera PaBL pignora cet. aut tinea BL 17 euangelista bonum X (-sta F, um s. sta m2 O) 23 - deus erat uerbum aEGTX (uerbum exp. m2 a, eras. EV) 25 a deo separat R )

19
qui legit: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum, nisi cognoscat et Christum. non enim solum patrem uere deum cognoscere uita aeterna est, sed etiam Christum cognoscere uerum deum. uerum [*]( D ) de uero, deum de deo uita est sempiterna.- tinea est Christum cognoscere sine diuinitatis fide aut corporis sacramento. tinea est Arrius, tinea est Sabellius. patitur has tineas spiritus fluctuantium, patitur has tineas spiritus qui non credit quia pater et filius diuinitate unum sunt. scindit quod scriptum est: ego et pater unum sumus qui unum per discretas substantias diuidit. patitur hanc tineam spiritus qui [*]( E ) Iesum Christum in carne uenisse non credit et ipse tinea est: ipse est enim antichristus, qui autem de deo sunt fidem tenent et ideo tineam pati non queunt, quae diuidit uestimentum. omne enim quod inter se diuiditur sicut Satanae regnum non potest esse perpetuum.

est etiam aerugo animi, cum saecularium sordibus cupiditatum religiosae acies intentionis obducitur aut fidei puritas decoloratur nube perfidiae. aerugo mentis est rei cupiditas familiaris, aerugo mentis [*]( F ) incuria est, aerugo mentis est adpetentia dignitatum, si in his summa spes uitae praesentis locetur. et ideo ad diuina conuersi acuamus ingenium, exerceamus adfectum, ut gladium illum, quem uendita ueste emi dominus iubet, paratum semper et lucidum tamquam in uagina mentis reconditum habere possimus. arma enim spiritalia et fortia deo ad destruendas [*]( 1 Ioh. 17, 3 10 Ioh. 10, 30 12 I loh. 4, 2 sq. 15 Matth. 12, 25 22 Luc. 22, 36 25 II Cor. 10, 4 ) [*]( 2 uere solum X ueram extra u. m2 T 3 patrem solum P cognoscere om. X 4 uerum pr.] uere X uerbum G deum et uerum C 5 dm̄ (eras.) | dfli P 6 diuinitate P 8 fluctuantius (u ult. eras.) P 9 diuinatate (i s. a pr. m2) P 12 uenisse om. Cγ ipse. (e eras.) P in ea ΕγΤ (tinea m2 Ef) 13 est enim PL inquã (ã in ras.) O inquit FicV est enim inquit cet. fide P 14 pati tineam Of pati nequeunt ET 17 cnpiditatumj uoluptatum ET 20 adpetentia BCEfTX ad penitentiam aG ambitio PL 22 exerceatus (m s. t) P adfatum P adfectum (ect in ras.) L 25 possimus (i ex e m2) P, (i ex u) G ) [*]( 2« )

20
munitiones militibus Christi debent semper esse praesentia, ne cum uenerit dux caelestis militiae, situ nostrorum offensus [*]( 12711 ) annorum a legionum suarum nos societate discernat.

[*]( ],5 sq. ) Fuit inquit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de uice Abia et uxor eius de filiabus Aaron et nomen eius Elisabet. et erant ambo iusti, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querella.

docet nos scriptura diuina non solum mores in his qui praedicabiles sunt, sed etiam parentes oportere laudari,[*]( B ) ut ueluti transmissa inmaculatae puritatis hereditas in his quos uolumus laudare praecellat. quae enim alia intentio hoc loco sancti euangelistae nisi ut sanctus Iohannes Baptista nobilitetur parentibus miraculis moribus munere passione? sic etiam sancti Samuhel mater Anna laudatur, sic Isaac a parentibus nobilitatem pietatis accepit, quam posteris dereliquit. sacerdos itaque Zaccharias nec solum sacerdos, sed etiam de uice Abia, id est nobilis inter superiores semine.

et uxor [*]( C ) inquit eius de filiabus Aaron. non solum igitur a parentibus, sed etiam a maioribus sancti Iohannis nobilitas propagatur, non saeculari potestate sublimis, sed religionis successione uenerabilis. tales enim maiores habere debuit praenuntius Christi, ut non repente conceptam, sed a maioribus acceptam et ipso infusam iure naturae praedicare fidem dominici uideretur aduentus.