Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ipsi ergo insipiens et stultus quando pereunt, alienis relinquunt diuitias suas; suum enim et legitimum stultitiae et improbitatis heredem repperire non possunt. legitimi enim dicunt: quia filii dei sumus. si autem filii, et heredes; heredes quidem dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et simul glorificemur. insipientes ergo diuitias non habent, quia nec hereditatem habent.