Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

non habent diuitias infidi, non possessionem; fideli enim totus mundus possessio est. non habent hereditatem, quia sola est hereditas credentibus in domino. suas autem diuitias habent, ideoque auarus dicit: non habeo quo congregem fructus meos; non enim uerus fructus, sed auari fructus pecunia est. et dominus auaro dicit: uade, uende bona tua et ueni, sequere m e; non enim perfectum bonum est patrimonium, sed haec sunt auari bona, quae in emolumento aliquo constituta sunt.