Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Simus ergo docibiles dei, ut nemo nostrum uideat interitum [*](3 *Matth. 11, 28 5 Ps. 68, 4 6 *Gen. 49,14 8 *Gen. 49, 15 9 cf. Ps. 48, 8-9 15 Ps. 48, 11 18 cf. Matth. 23, 6 20 cf. Matth. 17, 24 23 cf. Hebr. 9,13 27 cf. Ioh. 6, 45 ) [*]( 2 partem B 4 reficiam uos fiav 6 Issachar v 7 sortes scripsi fortes codd. av 9 homo non dabit BCfiav 11 laborauit BCml 12 dum] add. quis Bm2 18 sinagogis A, add. specialiter Bml uendicant ABm2CDFa 19 qui] hii fl hi a uero p 20 didragma DF didragmam E didrachmum av 22 quidam fl 23 redemit v hyrcorum « hir (hyr- E) corum redimit DEmIF 25 ueritas] aid. est ftv enim] add. per Bm2Cv didragmo fl didrachmo a didrachma v )

371
in illo die, quando damnabuntur morte perpetua sapientes istius mundi uel principes Iudaeorum, quando simul in s i pi en s e t stultus peribunt . non idem est utrumque: stultus est qui nihil sapit et stulta intellegit, insipiens qui male sapit: d i xi t insipiens, quia non est deus; quomodo iniquus, non quia aequitatem nesciat, sed quia improbitate cordis sui iniqua committat , improbus quoque dicitur, eo quod probitatem malitia sua destruere uelit, non quia probitatem ignoret.