Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Qui autem seruauerit mandata uitae, non uidebit interitum, cum uiderit mori eos qui sibi sapientissimi et prudentissyni in hoc saeculo uidebantur. quod specialiter ad scribas et Pharisaeos spectat, qui sibi cathedras in synagogis uindicant quasi sapientiae principatum. qui uere frustra laborant, cum putant, quia per didragmum liberentur, cilm spiritale pretium animae suae atque illud singulare dominici corporis sacrificium inani quadam legis interpretatione contempserintrefugientes baptismatis sacramentum. neminem enim sanguis redimit hircorum atque taurorum, sed omnes unus sanguis liberat Christi, cuius in Leuitico figura, non ueritas. non enim didragma, sed illius solius sanguinis pretio liberamur.