Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quid est \'hic est filius meus dilectus\'? hoc est: \'noli errare, Simon, ut seruulis dei filium conferendum putes. hic est filius meus; non Moyses filius, non Helias filius, quamuis alter aperuerit mare, alter clauserit caelum. in uerbo enim domini uterque naturam uicit elementi; sed illi ministerium praebuerunt, hic est qui soli-

dauit aquas, caelum siccitate clausit et quando uoluit in imbres resoluit. ubi testimonium resurrectionis adsciscitur, adstipulentur ministeria seruulorum; ubi gloria domini resurgentis ostenditur, seruulis splendor absconditur. namque ipsos stellarum globos sol exortus obducit et omnia earum lumina mundano sub sole [*]( 3 cf. Ex. 24, 15 4 cf. Matth. 17,1 7 cf. Matth. 17, 9 10 cf. Matth. 17, 4—7 13 cf. Marc. 3, 17 17 *Matth. 17, 5 23 cf. Ex. 14, 21-22. III Reg. 18 ) [*]( 4 monte « 5 iohanne codd. Ioanni av 7 misterium AB admonebat av 8 nec Fml 9 fluctuantium inhaurire (om. ingenio) {J 10 possit DF qui] quia BCmlft 12 tranfigurantis F potuerunt B, add. sed Bftav cecidit in terram (i 13 cecididit C, om. B ioannes BC 14 postquam a 17 audirent fi 18 mihi om. Ba, add. bene F 19 symon codd. 20 seruis 0 filium dei fiav 21 elias C (v) helyas DF 23 misteiium F 25 adstipulantur fiav, c/. p. 331, 4-5 26 resurrectionis fJ )

331
uaneseunt. quomodo ergo sub aeterno sole iustitiae atque illo fulgore diuino uideri poterant stellae carnales ? ubi ergo sunt illa lumina quae uestris ante oculis quodam miraculo refulgebant? tenebrae sunt uniuersa comparatione lucis aeternae.