Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Denique ipse dominus Iesus ad percipiendam legem solum Moysen, non absque Iesu tamen, in montem uoluit ascendere, in euangelio quoque Petro, Iohanni et Iacobo solis ex omni numero discipulorum resurrectionis suae gloriam reuelauit. ita occultum suum uoluit esse mysterium et ammonebat frequenter, ne cui facile quae uiderant annuntiarent, ne offendiculum quisquam subiret in-

firmior, qui uim sacramentorum fluctuanti ingenio haurire non posset. denique ipse Petrus nesciebat quid diceret, qui tria tabernacula domino et seruulis crederet esse facienda. deinde fulgorem gloriae domini transfigurantis se sustinere non potuit, in terram cecidit; ceciderunt et filii tonitrui Iacobus et Iohannes et nubes operuit eos nec potuerunt surgere nisi posteaquam Iesus uenit et tetigit eos et iussit, ut surgerent et formidinem sequestrarent. introierunt ergo in nubem, ut abdita et occulta cognoscerent, atque ibi audierunt uocem dei dicentis: hicest filius meus dilectus, in quo mihi complacui; ipsum audite.