Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

alii ministerns suis deo placere festinent; hic solus est uerum lumen et aeternum, in quo pater complacet uel in quo bene placitum est mihi, ut meum sit quicquid hic fecit et quicquid ego feci filii opus esse iure credatur. ipsum audite dicentem: ego et pater unum sumus. non dixit: \'ego et Moyses unum sumus\', non dixit sibi et Heliae ullum diuinae gloriae esse consortium. quid tria tabernacula praeparatis ? non in terris habet iste tabernaculum, sed in caelo\'. audierunt . apostoli et ceciderunt pauore turbati. uenit dominus et leuauit eos et iussit, ne cui dicerent quod uidissent.

Huic ergo tua occulta seruato, cui Dauid sua occulta mandabat dicens: ab occultis meis munda me, domine; munda enim debent esse receptacula in quibus sunt pietatis occulta mysteria. et ideo tibi dicitur: bibeaquam detuisuasis et de puteorum tuorum fontibus, et in plateis superfluant aquae tuae, ut inriguo fonte munderis. ideo tibi dicitur: