Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed et dominus dixit: factus sum illis in parabolam. aduersus me exercebantur qui sedebant in porta, in parabolam autem factus, quia dicitis, inquit: medice, cura te ipsum. in parabolam factus est, quia sedentes in porta increpabat; in exitu enim non otiosi, sed exerciti esse debemus. ideoque scriptum est: uidete ne fiat fuga

uestra hieme uel sabbato, hoc est non in otio, sed in negotio. ergo pigii sedebant Iudaei, quia stare non poterant qui uerae Hierusalem atria nesciebant; si enim scientes essent, illam Hierusalem requisissent. isti ergo fatigati in porta sedebant. nec solum dixit \'sedebant\', sed etiam oderant dominum in portis redarguentem. in porta enim erat qui subiturus erat sui corporis passionem, per quam migraret e terris, rediret ad caelum. in porta erat, cum diceret: ambulate dum lucem habetis.

quid est ergo: factus sum illis in parabolam, nisi quia finis legis est Christus et mors eius soluit aenigmata prophetarum eaque, quae ante Iudaeis erant incognita, cum prophetarentur, postea manifestata sunt dominicae passionis effectu ? factus est illis in parabolam, quia quasi uilem se praebuit, ingerens se illis nec refugiens eorum seditiones et perducens eos ad tempus beneplaciti sibi, ut moreretur pro omnibus hominibus, quo illius sanguine genus hominum mundaretur.