Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Similiter in parabola scriptum est: non alligabis os boui trituranti. soluithancparabolamapostolusdicens: numquid de bubus cura est deo? an propter nos utique dicit? nam propter nos scripta sunt.
quis est qui arat nisi qui in spe arat, ut in iudicio domini metat? et ideo quasi boni agricolae, ubi propter spem [*]( 3 *PI. 68, 12-13 5 *Luc. 4, 23 8 *Matth. 24, 20 11 cf. Pa. 121, 2 13 cf. Esai. 29, 21 16 Ioh. 12, 35 17 Ps. 68, 12 18 cf. Rom. 10,4 22 cf. Ps. 68,14 25*Deut.25,4 27 *1 Cor. 9,9-10 29 cf. I Cor. 9,10 ) [*]( 1 a om. {l a Paulo] apostolo per comp. B 4 aduersum Bfiav exhercebantur Cm2 5 parabola cc 8 uide Bml 9 hyeme BCDFa uel] aut BF 11 scientes essent] scientes BCml scirent pa sciuissent v 12 requisi. uissent v 16 dum] cum a 19 quae om. fJv. 23 hominibus] omnibus (sic I bis) C 26 tituranti D 27 bobus pv 29 iudicio] iugo F 30 bone Cml )
In parabola ergo dominus ostendit se Iudaeis, sed non intellexerunt parabolam, quia medicum non receperunt, qui curaret animas laborantium et omni aegritudine et inaequalitate incommoditatis absolueret. factus est etiam in parabolam, quia carnem suscepit quam crucifixerunt Iudaei, non intellegentes parabolam spiritalem.