Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quid deinde sibi uult quod ait: non licet accipere panem filiorum et mittere catulis? utique filios dixit Israelitas, hoc est populum Iudaeorum, catulos autem populum nationum. quid ergo ? diuitum aut nobiliorum est accipere sacramenta caelestia et non eorum, qui magis ad cognitionem mysterii caelestis pio mentis feruore coritendant? et si Israelita fuerit aliquis remissus et neglegens uel contumax, qui reiciat post se sermones dei, Chananaeus autem, qui inpigre uelit adquirendis mentem intendere sacramentis, ille potius qui dissimulat quam iste qui defert studium praeferendus est ? non utique.

et ideo diligenter oportet intendi quid expresserit, qui cum dixisset: non licet accipere panem filiorum et mittere catulis, respondente Chananaea: quia et catuli canum edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum, studium eius humilitatemque laudauit, quae non [*]( 5 Matth. 15, 24 11 cf. III Reg. 21 (20), 28 12 cf. Matth. 11, 12 15 . 25 *Matth. 15, 26 21 cf. Ps. 49, 17 27 *Matth. 15, 27 ) [*]( 1 gentium nationibus] gentibus nationibus BC gentibus fJ, add. que C 4 dubitarae quosdam (iav 7 uidetur Cml 8 dignatus] add. est BCfiv 9 quos om. v 10 et errantes tamen] ad (s. I. Bm2) terram testamenti BCml tamen om. pa 13 cogentibus in mg. a, v colentibus codd. a ad gentes conuersus DF 16 dixit filios p 17 israhelitas B 18 nobilium av 19 misterii CD 22 cananeus Aml uelit] add. in BCp 23 disimulat B )

298
sibi profundum sapientiae a primordio uindicauit, quamuis de finibus Tyri et Sidonis iam esset egressa, sed micas quasdam uerbi

salutaris, quae de mensa dominorum suorum caderent, crederet colligendas. qui enim diligenter et subtiliter scripturae uerba rimatur, is ad altitudinem mysteriorum peruenire consueuit. unde et huic dicitur: magna est fides tua. fiat tibi sicutuis, hoc est: ut aperiatur tibi ostium uerbi et refulgeat uitae aeternae salubre mysterium.