Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ergo qui uicinus est exeat et Christum uidere desideret et in oratione clamet, sicut ista Chananaea exiuit de finibus suis et Christum uidit et iugi uoce clamauit, ut eius misericordiam reportaret. credentibus itaque Chananaeis Iudaeus in obprobrio sit, quia ipse non credidit, et inludi sibi doleat et derideri se ab his qui in circuitu sunt ingemiscat.

Et uidetur prophetia haec esse de nationibus credituris, maxime cum sequentia istud ostendant, quia ait: posuisti nos in similitu dinem gentibus, commotionem capitis in populis, quia Iudaeorum delicto salus gentibus et quae in illis in figura gesta sunt ad cognitionem nostram profecisse apostolo auctore cognouimus. et uere in obprobrium positi sunt

gentibus, quia gentes obprobrium crucis dominicae omnibus diuitiis saecularibus praetulerunt. qui autem crucem illam putauit obprobrium et quasi obprobrium refugit, is uere in diuturno mansit obprobrio. tamen quia non secundum carnem Israelitae uidentur qui potuerunt dicere: quia inique non egimus in testamento domini nec recessit retro cor eorum a domino, uide ne his se in circuitu positis inlusioni et derisui fuisse commemorent , de quibus dicit dominus: circumdederunt me uituli multi;