Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: et qui oderant nos diripicbant sibi; dedisti nos tamquam oues escarum et in nationes dispersisti nos. miraris forsitan, quod, cum in posterioribus, ut diximus, summam habeant fidei constantiam qui locuntur, hic dicant, quod ab his qui oderant eos diripiebantur; sed non te ista perterreant; multi enim hic diripiuntur et tamen menta eorum a Christo non queunt separari.

rapiebantur apostoli, caedebantur uirgis, in carcerem trudebantur, separabantur a se, et tamen cum Christo manebant, immo hoc ipso, quod rapiebantur a perfidis, eorum merita crescebant et gratia in caelestibus augebatur; non enim statim, qui ab hominibus diripitur, etiam uincitur. uide apostolum Paulum gratulatum in periculis suis, uide gloriantem, quod per fenestram in SDorta demissus sit. uide [*](5 Ps. 43, 19 !1 *I Cor. 4, 9 15 Phil. 3, 20 17 *Ps. 43, 11—12 20 cf. cap. 24 23 cf. Act. 6, 12 .16. 22. II C;)r. 11, 25. Act. 5, 18 28 cf. Col. 1, 24 29 cf. II Cor. 11, 33 ) [*]( 2 si {J 3 leua] cum laetiria 3av 6 intellegit C-t 8 et] add. in fJ incedat fi 9 post qui eras. in B 10 quia] qui BmlEa 11 aput C Christum] deum DF 13 sumus Bm2 15 esset] est se .4 esset in ras. Bm2 20 constantiam fidei fJ 21 loquuntur Aav hiis DE iis at\' 24 carcere te 25 ipso Cm2Fm2av ipsum cet. 28 gritulatur ,\'I 29 dimissus teDP )

288
quemadmodum sanctus Hieremias, sanctus Ezechiel, sanctus Danihel in captiuitatem deducti et ab Assyriis direpti nullam tamen captiuitatem propriae fidei pertulerunt nec in testamentum domini deliquere, qui seruarunt in captiuitate etiam legis praecepta diuinae nec de interdictis cibis putauerunt contra institutionem maiorum aliquid usurpandum.