Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ergo tu, etsi nouissimus es, noli inimicos tuos sequi, sed sequere dominum Iesum et crucem eius leua et insiste uestigiis eius. qui enim Christum sequitur , post se non respicit, id est ad luxurias atque inlecebras peccatorum, et ideo. potest dicere cum sanctis: non recessit retro cor nostrum. unde intellegitur, quod et is, qui ante inimicos suos est, corde fit nouissimus atque postremus, si ad illos respiciat et carnalibus potius quam spiritalibus affectu mentis intendat.

potest etiam, qui nouissimus est, corde prior esse, si ea quae in caelo sunt consideret et non quae in terris. audi, quia nouissimus in saeculo inter primos sit apud Christum: puto quia deus nos apostolos nouissimos ostendit sicut morti destinatos, ut spectaculum simus huic mundo et angelis et hominibus. nouissimum se dixit et idem tamen quod primus esset ostendit, cum dicit: nostra autem conuersatio in caelis est.