Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Unde bene Theodotion dixit: et qui oderant nos exultabant super er nos; insultatio enim inimicorum non affert praeiudicium bonis mentibus, sed nec direptio inimicorum. ideoque sanctus dicit, qui certus est quod direptio sibi obcsee non possit: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio an angustia? et cetera. sed in his omnibus superamus et superuincimus per eum qui dilexit nos, scientes quod neque mors neque uita neque angelus neque potestates neque praesentia neque futura separare nos

possint a caritate dei quae est in Christo Iesu domino nostro. ergo, qui talis est, non separatur a Christo. unde, etiamsi corporaliter diripiatur, spiritaliter tamen liber est et non solum direptioni obnoxius non est, sed etiam rapinam sibi laudabilem quaerit, sicut illi, de quibus scriptum est: adiebus lohannis Baptistae regnum caelorum cogitur et cogentes diripiunt illud. uictor est itaque, qui in terrenis positus captiuus perfidiae es?e non nouit; nec solum ei non diripitur quod praeclarum est, sed magis ipse diripit quod aeternum est.