Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et ideo uotis opus est et precibus cotidianis et aduocatione principis sacerdotum, de quo dicit Iohannes euangelista: aduocatum habemus ad patrem dominum Iesum, et ipse est deprecatio pro peccatis nostris. hic ergo aduocatus noster et deprecatio pro peccatis totius saeculi [*](1 cf. Luc. 15, 4—5 5 cf. Rom. 2,16 11 *Ioh. 5, 28-29 19 Ps. 40, 2 20 cf. I Ioh. 5,19 21 cf. Mafcth. 6, 34 25 *I Ioh. 2, 1-2 ) [*]( 1 condem (-mp- fJ) nationem B,3 hominum om. p 2 suis] add. ipse fl praeportauit BC portauit D 4 acerbior ex aceruor Bm2 quia] quae BC 5 qua] quia CDF 6 qua] quibus Bm2 quia DF 10 conciliis angelorum DF 14 qui] add. uero v egerunt v 15 male] mala B (teste b) pav 16 nuncupantur Fml 17 nobis ipse p 19 etiam] et a 21 habnndat AG 22 hinc Dml 24 cottidianis B 25 ioannes B(av) 26 apud BCmlfiav legum om. F 28 peecatis) populis per comp. a populo a )

235
orat pro eo, qui intellegit et credit in Christum et dicit: dominus conseruet eum et uiuificet eum et beatum faciat e u m. conseruet a periculis, uiuificet tamquam in mortis tenebris constitutum, beatum facere bonorum operum accessione dignetur.

Et emun d et, inquit, in terra uitam eius. bene addidit \'in terra\', quia, nisi hic mundatus fuerit, ibi mundus esse non poterit. uel certe hoc modo: \'emundet in terra\'; quomodo enim quis mundus in luto , cum terra obliniat ? ergo domini manus est necessaria, quae fecit de terra corpus, ut ipsa mundare dignetur.

Et non tradat eum in manus inimici eius. quis est inimicus nisi leo ille qui circuit rugiens, quaerens quem deuoret? alii habent Graeci: e t non tradat eum in animas inimicorum eius. animas pro manibus posuit , eo quod inimicorum animae bonis insidientur et cogitationibus suis iustum conentur euertere. dicuntur et animae pro hominibus: omnes animae septuaginta quae descenderunt in Aegyptum. ideo et Dauid maluit dei se committere potestati quam insidiis inimicorum, qui parcere sua uoluntate nescirent.