Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

tantorum condemnatione hominum macerabuntur! et bene dolet pro ea oue quam humeris suis reportauit et ad ouile suum reuocaiit errantem. affectu nostro loquitur dei filiue, quia nobis dies iudicii ncerba est quam timemus. omnibus mala uidetur, quia plena terroris est, qua deus non solum forensia hominis, sed etiam occulta diiudicat, qua cogitur unusquisque aperire quod fecit aut quod sensit. ideoque multi damnantur, pauci coronantur. sed etiam ipsi qui coronantur dolebunt;

iusti enim coronabuntur, iustus autem quasi suam putat fratris aerumnam. et quis ego sum qui de illa iudicem, qua homo angelorum conciliis inseretur? ipsius domini audiamus sententiam: ueniet, inquit, hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient uocem filii hominis et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem uitae, qui mala fecerunt in resurrectionem iudicii. iudicabuntur ergo qui male egerunt et ideo mala dies et aspera ab ipso iudice nuncupatur, ut scias, quia ipse nobis compatitur in euangelio qui compassus est in prophetis.

Sed etiam sic possumus accipere in die mala, est in tempore malo; mundus enim in malo positus est et ideo mali dies istius mundi et abundat diei malitia sua. non mediocre est, ut hic liberemur ab insidiis peccatoris. qui fuerit hic liber a crimine, ibi erit liber a poena et seueritatem iudicii subire non poterit.