Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: dominus opem ferat illi supra lectum doloris eius, uniu er s um stratum eius uersaeti in infirmitate eius. quis est lectus doloris nisi caro infirmitatis ? et bene lectus doloris, quia corpus est mortis, de quo se liberari apostolus deprecatur, ut tamquam de tumulo quodam possit assurgere, in quo aegra iacet anima et quasi quodam decumbit in lectulo. Symmachus lectum miseriae dixit, Aquilas grabatum miseriae, expressius Septuaginta uiri lectum doloris putauerunt esse dicendum.

his ergo uer- 30 siculis utendum est apud eos, qui diutius infirmitate corporis [*](1 Ps. 40, 3 5 *Ps. 40, 3 11 . 13 *Ps. 40, 3 12 I Petr. 5, 8 17 *Gen. 46, 27 21 *Ps. 40, 4 24 cf. Rom. 7, 24 27 Symmachus et Aquilas Ps. 40, 4 ) [*]( 5 terram B 8 cum terra] add. eum Eav oblinat Bfia 9 manus domini fJ 11 tradet B 13 quaerens om. BF 18 egiptum A 21 super P 25 deprecatur apostolus fiav 27 symmacus CDF 28 aquila codd. (at.) grauatum Bml :9 hiis E 30 est om. Bfi )

236
detinentur, ut habeant medicinam dei,. quo sani esse mereantur. lectus ergo animae caro infirma est, cuius aegritudini anima nostra compatitur, quae si habeat adiutorem dominum, dicit ei: surge, tolle lectum tuum et uade in domum tuam.

quo confortatus dei uerbo qui aeger erat surgit et tollit lectum suum in quo iacebat et redit in statum pristinum sanitatis. hoc est in domum suam regredi, ut habitet in domieiIioTobustissimae ualitudinis. qui habitat regit, qui regit uirtutis habet sibi gratiam suffragantem. sed etiam stratum omnem uersat dominus in infirmitate languentis, cui adesse dignatur. quod uersatur, statum mutat aut ex sanitate in aegritudinem aut ex aegritudine ad sanitatem. hic ergo, qui aegrotat, uersat se ad remedium sanitat\'s.