Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed forte dicas: \'quomodo diues in paupertate Christus?\' etsi meum ingenium deficiat, tamen non deficiunt diuinarum subsidia lectionum, cum dixerit apostolus: quoniam dominus Iesus pauper factus est, cum diues esset, ut uos eius inopia ditaremini. quae ergo ista paupertas quae diuites facit ? consideremus eam, intendamus in ipsum uenerabile sacramentum. quid purius potest eo esse atque simplicius?

non taurino quisquam perfunditur sanguine, ut sacra dicuntur habere gentilium, non hircorum atque arietum cruore peccator [*](1 cf. II Cor. 8, 9 9 cf. Col. 2, 9 14 *Ps. 108,16 (17) 23 *II Cor. 8, 9 ) [*]( 2 pauperam B 3 exubias B excubias [t 5 religati codd. integi (-u- (Jv) mento BCmlfiav 6 septa codd. v muniebant DFv 11 prosequere Cm2 14 ipso F non om. A 15 pauperem] inopem Ap (Uulg.) 16 pr. in om. DFa alt. intellege] add. ergo v alt. in cm. AECmlfia 17 .18 in om. fta 18 ut uulnera — 19 mortem eius om. a 19 utrumque in om. fia 21 christi Bfi 22 meum] mihi flav 23 dixerat Cml 27 prius A 29 hyrcorum BCDF )

233
lauatur — neque enim purificatur; caro enim lauatur, non culpa diluitur -, sed: exi , inquit, aqua cum delectatione de fontibus salutaris, et paratur in conspectu tuo mensa caelestis, et poculum inebrians quam praeclarum est. haec sunt diuitiae simplicitatis, in quibus est Christi pretiosa paupertas. est et in moribus paupertas bona, unde et dominus dixit:

beati pauperes spiritu, et in psalmis inuenimus , quia dominus humiles spiritu saluabit. est et in collatione tenui paupertas abundans, si abundet fides. unde apostolus ait: et profunda pauperta eorum abundauit in diuitiis simplicitatis eorum.