Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ergo alius intellegendus est hic beatus qui intellegit super pauperem. hic de fide dicit, alibi de misericordia; prior ergo fides, secunda misericordia. cum fide pretiosa mipericordia, sine fide nuda, sine fide instabilis; fides enim uirtutum omnium stabile fundamentum est. beatus ergo qui intellegit super Christi inopiam et [*](1 cf. I Cor. 1, 30 3 Ps. 40, 2 5 Luc. 8, 8 6 cf. Marc. 7, 32-33 9 -Esai. 50, 4 13 Ps. 40, 2 19 -Ma.rc. 14, 5 23 *Ioh. 12, 7—8 ) [*](1 eam BC 2 hic — principium] Explicit de titulo. Incipit de ps C tytnlus F 6 illi om. BC 7 misterio ABm2DF ministerio Bml 11 alt. quid] cui {l 12 debeas loqui Fml 18 corripuit bis B .19 uenumdari v 24 die codd. av 27 est om. Cml 28 prior — 29 misericordia om. ft )

232
paupertatem, qui propter nos pauper factus est, cum diues esset; diues in regno, pauper in carne, quia suscepit hanc pauperum carnem. pauperes enim facti sumus nimis, qui uirtutum exuuias pretiosas fraude serpentis ? amisimus exclusi de paradiso, eiecti de patria,

in exilium relegati, ipso quoque nudati corporis tegumento, quod antea uirtutum saepta munibant, postea delicta nudarunt. si ergo egenus et pauper in carne, utique egenus et pauper in carnis istius passione. non ergo in diuitiis suis, sed in nostra passus est paupertate. ideoque non plenitudo diuinitatis quae in illo corporaliter habitat, ut scriptura testatur, sed caro passa est. hoc intellege, hoc persequere, id tene, ne dicatur tibi:

noluit intellegere super mendicum et pauperem. nam si hic dubitas, certe in illo psalmo, qui aduersus proditionem Iudae ex persona dicitur saluatoris, de illo uersiculo dubitare non poteris, in quo ait: et persecutus est hominem pauperem et mendicum. intellege ergo in paupertatem Christi, ut diues sis, intellege in infirmitatem eius, ut accipias sanitatem, intellege in crucem eius, ut non erubescas, intellege in uulnus eius, ut uulnera tua cures, intellege in mortem eius, ut adquiras uitam aeternam, intellege in sepulturam eius, ut inuenias resurrectionem.