Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ut autem et ex aliis uocibus eius intellegamus, quia ipse se pauperem dixit, ha bemus alibi scriptum: pauper e : dolens ego sum, hoc est quia pro nobis dolet, ut legimus; neque enim in se habuit quod doleret. sicut ergo pro nobis dolet, ut Esaias interpretatus est qui eum uidit in spiritu, pro nobis utique tristis erat, iuxta quod animam suam tristem appellauit usque ad mortem, tamen non propter mortem, et carnem dixit infirmam quae mortis subiacuit infirmitati, ut aculeum mortis infringeret, quo nos in die iudicii liberaret, quam non perfunctorie malam dixit.

Sic enim subtexuit: in die mala lib er ab it eum dominus, quoniam amara uidetur quae plures adiudicat poenae. uia enim angusta uirtutis est, lata delicti; ideo rariores in uirtute ambulant, plures in flagitio uersantur. quo fit, ut inferior eorum sit numerus, qui praemia remunerationis accipient quam qui ob pretium grauium peccatorum sortem aduersam iudicii reportabunt. quasi dolens igitur dixit malam iudicii diem. nam si angeli in unius peccatoris absolutione laetantur, quanto magis homines in [*](2 *\'aai. 12, 3 3 cf. Ps. 22,5 6 Matth. 5, 3 8 cf. Ps. 33, 19 9 *II Cor. 8,2 13 *Ps. 68,30 15 cf. Esai. 53, 4 17 cf. Matth. 26, 38 18 cf. Matth. 26,41 19 cf. I Cor. 15, 55 21 Ps. 40, 2 23 cf. Matth. 7,14 27 cf. Luc. 15, 7 ) [*](1 neque - lauatur orn. (i pr. enim] add. quisquam ita au 3 salutaris (TOV σωτƞρίου) scripsi Faluatoris flat), c-m. a 4 est om. fta hae (tav 6 et (post unde) om. F 9 . 10 habundans — habundet — habundauit AC 9 ptrfunda Cml 13 dixerit a 14 dolet] doleret Bfia 15 sic pa esayas B vsaias Cfi 18 tamen — mortem om. a 20 liberauit B 23 nirtutis angusta fiav dilecti Bml )

234

tantorum condemnatione hominum macerabuntur! et bene dolet pro ea oue quam humeris suis reportauit et ad ouile suum reuocaiit errantem. affectu nostro loquitur dei filiue, quia nobis dies iudicii ncerba est quam timemus. omnibus mala uidetur, quia plena terroris est, qua deus non solum forensia hominis, sed etiam occulta diiudicat, qua cogitur unusquisque aperire quod fecit aut quod sensit. ideoque multi damnantur, pauci coronantur. sed etiam ipsi qui coronantur dolebunt;