Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Scriptum est in capite libri, quod Abel iusti placuit hostia deo, displicuit oblatio parricidae. nonne aperte significauit dominus Iesus esse se offerendum pro nobis, ut in sua passione noui sacrificii gratiam consecraret, ritum populi parricidalis aboleret? quid autem expressius quam quod a sancto patriarcha oblatus est filius et aries immolatus est? nonne aperte ostendit hominis carnem, quae omnibus terrenis est communis animantibus, non diuinitatem unigeniti filii dei obnoxiam futuram sacrae uulneri passionis?

Scriptum est in capite libri uenturum hominem qui potestatibus caelestibus imperaret. impletum est, quando Iesus dominus uenit in terras et angeli ministrabant ei, sicut ipse dignatus est dicere: ex hoc uidebitis caelos apertos et angelos dei ascendentes et descendentes ad filium hominis..