Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Scriptum est in capite libri : agnus sine macula mundus maturus masculus anniculus erit uobis, et occidet eum omnis synagoga. quis iste sit agnus, audisti dicentem: ecce agnus dei, ecce qui [*]( 3 Eph. 5, 32 5 cf. Eph. 5, 25 6 *Eph. 5, 30 11 cf. Gen. 4, 4—5 15 cf. Gen. 22 19 cf. Gen. 28,12 22 *Ioh. 1, 51 25 *Ex. 12, 5—6 28 Ioh. 1, 29 ) [*]( 1 adhaerebat Bml ambo £ 5 admonet aav 9 sorditudo ed. Rom. fortitudo ABmlCmlDFa formido Bm2 tortitudo Cm2Ev add. in mg. a: forte\'deformitas\' aut \'formido\' 11 iusti placuit] iustificauit B 1.3 Iesus — offerendum] eius se offendiculum esse « Iesus offerendum se esse av fort. secundum « scrtbendum: se offerendum esse in om. fJ 20 dominus Iesus fiav 21 terris/J 27 occidit Bml sinagoga AD 28 audistis av )
Scriptum est etiam non solum in capite, sed in omni legis complexione uenturum hominem ad conseruandum hominum genus, qui omnia uellet quae deus uellet. unde intellegis quoniam diuinitatis eiusdem est qui eiusdem est uoluntatis. unde etiam ad sacrificium passionis uoluntarius accessit meritoque praedixit: uoluntariesacrificabotibi.